De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  2. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  3. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  4. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  5. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  6. plane exaudiri discernique articulatim;
  7. servat enim formaturam servatque figuram.
  8. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  9. per multum confundi verba necessest
  10. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  11. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  12. internoscere, verborum sententia quae sit;
  13. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  14. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  15. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  16. in multas igitur voces vox una repente
  17. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  18. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  19. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  20. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  21. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  22. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  23. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  24. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  25. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  26. palantis comites com montis inter opacos
  27. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  28. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  29. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  30. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  31. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  32. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  33. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  34. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  35. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  36. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  37. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  38. pinea semiferi capitis velamina quassans
  39. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  40. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  41. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  42. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  43. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  44. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  45. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  46. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  47. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  48. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  49. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  50. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  51. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  52. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  53. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  54. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  55. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  56. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  57. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  58. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  59. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  60. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  61. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  62. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  63. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  64. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  65. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  66. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  67. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  68. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  69. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  70. siquis forte manu premere ac siccare .
  71. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  72. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  73. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  74. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  75. umida linguai circum sudantia templa;
  76. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  77. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  78. deinde voluptas est e suco fine palati;
  79. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  80. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  81. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  82. dum modo quod capias concoctum didere possis
  83. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  84. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  85. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  86. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  87. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  88. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  89. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  90. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  91. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  92. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  93. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  94. principio meminisse decet quae diximus ante,
  95. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  96. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  97. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  98. extima membrorum circumcaesura ,
  99. proinde et seminibus constant variantque figura.
  100. semina cum porro distent, differre necessest
  101. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  102. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  103. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  104. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  105. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  106. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  107. proinde foraminibus debent differe figurae
  108. et variare viae proinde ac textura .
  109. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  110. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  111. contractabiliter caulas intrare palati,
  112. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  113. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  114. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  115. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  116. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  117. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  118. commutantur ibi positurae principiorum;
  119. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  120. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  121. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  122. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  123. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  124. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  125. tangat agam. primum res multas esse necessest
  126. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  127. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  128. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  129. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  130. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  131. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  132. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  133. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  134. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  135. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  136. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  137. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  138. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  139. est alio ut possit permitti longius alter;
  140. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  141. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  142. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  143. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  144. paulatim facilis distractus in auras;
  145. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  146. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  147. significat quod fracta magis redolere videntur
  148. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  149. deinde videre licet maioribus esse creatum
  150. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  151. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  152. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  153. investigare in qua sit regione locatum;
  154. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  155. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  156. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  157. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  158. in generest, sed item species rerum atque colores
  159. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  160. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  161. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  162. auroram clara consuetum voce vocare,
  163. noenu queunt rapidi contra constare leones
  164. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  165. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  166. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  167. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  168. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  169. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  170. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  171. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  172. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  173. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  174. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  175. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  176. multa modis multis in cunctas undique partis
  177. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  178. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  179. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  180. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  181. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  182. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  183. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  184. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  185. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  186. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  187. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  188. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  189. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  190. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  191. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  192. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  193. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  194. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  195. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  196. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  197. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  198. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  199. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  200. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  201. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  202. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  203. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  204. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  205. scire licet mentem simili ratione moveri
  206. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  207. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  208. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  209. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  210. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  211. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  212. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  213. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  214. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  215. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  216. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  217. nec dissentit eum mortis letique potitum
  218. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  219. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  220. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  221. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  222. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  223. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  224. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  225. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  226. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  227. copia particularum, ut possit suppeditare.
  228. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  229. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  230. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  231. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  232. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  233. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  234. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  235. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  236. omnia sub verbone creat natura paratque?
  237. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  238. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  239. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  240. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  241. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  242. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  243. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  244. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  245. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  246. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  247. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  248. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  249. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  250. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  251. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  252. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  253. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  254. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  255. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  256. ipse parat sese porro speratque futurum
  257. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  258. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  259. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  260. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  261. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  262. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  263. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  264. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  265. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  266. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  267. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  268. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  269. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  270. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  271. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  272. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  273. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  274. Illud in his rebus vitium vehementer
  275. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  276. lumina ne facias oculorum clara creata,
  277. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  278. proceros passus, ideo fastigia posse
  279. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  280. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  281. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  282. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  283. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  284. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  285. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  286. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  287. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  288. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  289. sed potius longe linguae praecessit origo
  290. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  291. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  292. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  293. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  294. at contra conferre manu certamina pugnae
  295. et lacerare artus foedareque membra cruore
  296. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  297. et volnus vitare prius natura
  298. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  299. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  300. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  301. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  302. haec igitur possunt utendi cognita causa
  303. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  304. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  305. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  306. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  307. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  308. utilitatis ob officium potuisse creari.
  309. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  310. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  311. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  312. multa modis multis docui, sed plurima debent
  313. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  314. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  315. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  316. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  317. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  318. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  319. et recreet vires inter datus, atque patentem
  320. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  321. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  322. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  323. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  324. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  325. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  326. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  327. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  328. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  329. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  330. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  331. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  332. dico animo nostro primum simulacra meandi
  333. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  334. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  335. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  336. id quod providet, illius rei constat imago,
  337. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  338. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  339. per membra atque artus animai dissita vis est;
  340. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  341. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  342. paulatim moles protruditur atque movetur.
  343. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  344. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  345. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  346. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  347. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  348. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  349. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  350. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  351. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  352. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  353. trudit agens magnam magno molimine navem
  354. et manus una regit quanto vis impete euntem
  355. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  356. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  357. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  358. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  359. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  360. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  361. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  362. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  363. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  364. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  365. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  366. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  367. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  368. vis animae partimque foras eiecta recessit
  369. et partim contrusa magis concessit in altum;
  370. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  371. nam dubium non est, animai quin opera sit
  372. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  373. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  374. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  375. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  376. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  377. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  378. unde reconflari sensus per membra repente
  379. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  380. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  381. perturbari anima et corpus languescere possit,
  382. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  383. Principio externa corpus de parte necessum est,
  384. quoniam vicinum tangitur auris,
  385. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  386. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  387. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  388. interiorem etiam partem spirantibus
  389. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  390. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  391. perveniant plagae per parva foramina nobis
  392. corporis ad primas partis elementaque prima,
  393. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  394. conturbantur enim positurae principiorum
  395. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  396. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  397. pars etiam distracta per artus non queat esse
  398. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  399. inter enim saepit coetus natura viasque.
  400. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  401. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  402. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  403. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  404. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  405. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  406. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  407. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  408. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  409. corpora conturbant magno contusa labore.
  410. fit ratione eadem coniectus parte animai
  411. altior atque foras eiectus largior eius,
  412. et divisior inter se ac distractior intus.
  413. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  414. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  415. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  416. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  417. causidici causas agere et componere leges,
  418. induperatores pugnare ac proelia obire,
  419. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  420. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  421. semper et inventam patriis exponere chartis.
  422. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  423. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  424. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  425. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  426. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  427. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  428. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  429. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  430. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  431. cernere saltantis et mollia membra moventis
  432. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  433. auribus accipere et consessum cernere eundem
  434. scenaique simul varios splendere decores.
  435. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  436. et quibus in rebus consuerint esse operati
  437. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  438. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  439. in somnis sudare tamen spirareque semper
  440. et quasi de palma summas contendere viris
  441. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  442. venantumque canes in molli saepe quiete
  443. iactant crura tamen subito vocisque repente
  444. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  445. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  446. expergefactique secuntur inania saepe
  447. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  448. donec discussis redeant erroribus ad se.
  449. at consueta domi catulorum blanda propago
  450. discutere et corpus de terra corripere instant,
  451. iactant crura tamen subito vocisque repente
  452. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  453. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  454. expergefactique secuntur inania saepe
  455. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  456. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  457. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  458. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  459. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  460. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  461. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  462. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  463. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  464. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  465. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  466. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  467. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  468. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  469. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  470. indicioque sui facti persaepe fuere.
  471. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  472. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  473. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  474. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  475. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  476. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  477. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  478. somno devincti credunt se extollere vestem,
  479. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  480. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  481. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  482. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  483. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  484. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  485. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  486. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  487. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  488. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  489. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  490. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  491. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  492. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  493. per membra atque artus decedit corpore toto,
  494. in loca conveniens nervorum certa cietque
  495. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  496. inritata tument loca semine fitque voluntas
  497. eicere id quo se contendit dira lubido,
  498. incitat inritans loca turgida semine multo
  499. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  500. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  501. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  502. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  503. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  504. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  505. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  506. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  507. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  508. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  509. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  510. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  511. stillavit gutta et successit frigida cura;
  512. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  513. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  514. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  515. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  516. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  517. nec retinere semel conversum unius amore
  518. et servare sibi curam certumque dolorem;
  519. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  520. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  521. si non prima novis conturbes volnera plagis
  522. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  523. aut alio possis animi traducere motus.
  524. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  525. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  526. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  527. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  528. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  529. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  530. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  531. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  532. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  533. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  534. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  535. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  536. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  537. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  538. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  539. quod fieri contra totum natura repugnat;
  540. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  541. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  542. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  543. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  544. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  545. ex hominis vero facie pulchroque colore
  546. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  547. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  548. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  549. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  550. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  551. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  552. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,