De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  2. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  3. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  4. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  5. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  6. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  7. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  8. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  9. plane exaudiri discernique articulatim;
  10. servat enim formaturam servatque figuram.
  11. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  12. per multum confundi verba necessest
  13. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  14. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  15. internoscere, verborum sententia quae sit;
  16. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  17. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  18. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  19. in multas igitur voces vox una repente
  20. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  21. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  22. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  23. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  24. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  25. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  26. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  27. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  28. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  29. palantis comites com montis inter opacos
  30. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  31. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  32. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  33. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  34. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  35. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  36. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  37. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  38. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  39. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  40. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  41. pinea semiferi capitis velamina quassans
  42. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  43. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  44. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  45. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  46. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  47. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  48. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  49. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  50. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  51. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  52. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  53. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  54. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  55. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  56. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  57. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  58. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  59. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  60. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  61. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  62. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  63. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  64. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  65. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  66. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  67. vox optunditur atque auris confusa penetrat