De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  2. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  3. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  4. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  5. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  6. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  7. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  8. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  9. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  10. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  11. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  12. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  13. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  14. quippe per angustum turba maiore coorta
  15. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  16. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  17. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  18. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  19. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  20. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  21. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  22. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  23. praesertim si cum summost clamore profusus.
  24. ergo corpoream vocem constare necessest,
  25. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  26. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  27. principiorum et item levor levore creatur;
  28. nec simili penetrant auris primordia forma,
  29. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  30. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  31. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  32. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  33. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  34. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  35. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  36. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  37. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  38. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  39. plane exaudiri discernique articulatim;
  40. servat enim formaturam servatque figuram.
  41. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  42. per multum confundi verba necessest
  43. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  44. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  45. internoscere, verborum sententia quae sit;
  46. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  47. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  48. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  49. in multas igitur voces vox una repente
  50. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  51. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  52. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  53. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  54. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  55. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  56. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  57. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  58. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  59. palantis comites com montis inter opacos
  60. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  61. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  62. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  63. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  64. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  65. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  66. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  67. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  68. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  69. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  70. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  71. pinea semiferi capitis velamina quassans
  72. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  73. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  74. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  75. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  76. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  77. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  78. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  79. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  80. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  81. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  82. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  83. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  84. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  85. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  86. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  87. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  88. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  89. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  90. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  91. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  92. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  93. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  94. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  95. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  96. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  97. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  98. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  99. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  100. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  101. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  102. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  103. siquis forte manu premere ac siccare .
  104. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  105. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  106. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  107. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  108. umida linguai circum sudantia templa;
  109. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  110. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  111. deinde voluptas est e suco fine palati;
  112. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  113. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  114. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  115. dum modo quod capias concoctum didere possis
  116. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  117. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  118. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  119. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  120. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  121. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  122. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  123. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  124. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  125. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  126. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  127. principio meminisse decet quae diximus ante,
  128. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  129. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  130. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  131. extima membrorum circumcaesura ,
  132. proinde et seminibus constant variantque figura.
  133. semina cum porro distent, differre necessest
  134. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  135. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  136. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  137. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  138. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  139. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  140. proinde foraminibus debent differe figurae
  141. et variare viae proinde ac textura .
  142. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  143. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  144. contractabiliter caulas intrare palati,
  145. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  146. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  147. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  148. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  149. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  150. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  151. commutantur ibi positurae principiorum;
  152. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  153. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  154. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  155. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  156. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  157. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  158. tangat agam. primum res multas esse necessest
  159. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  160. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  161. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  162. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  163. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  164. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  165. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  166. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  167. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  168. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  169. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  170. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  171. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  172. est alio ut possit permitti longius alter;
  173. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  174. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  175. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  176. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  177. paulatim facilis distractus in auras;
  178. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  179. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  180. significat quod fracta magis redolere videntur
  181. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  182. deinde videre licet maioribus esse creatum
  183. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  184. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  185. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  186. investigare in qua sit regione locatum;