De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  2. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  3. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  4. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  5. corpora res multae, partim diffusa solute,
  6. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  7. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  8. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  9. et vituli cum membranas de corpore summo
  10. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  11. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  12. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  13. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  14. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  15. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  16. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  17. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  18. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  19. quo fuerint et formai servare figuram,
  20. et multo citius, quanto minus indupediri
  21. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  22. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  23. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  24. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  25. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  26. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  27. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  28. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  29. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  30. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  31. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  32. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  33. omnia conrident correpta luce diei.
  34. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  35. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  36. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  37. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  38. quae volgo volitant subtili praedita filo
  39. nec singillatim possunt secreta videri.
  40. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  41. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  42. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  43. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  44. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  45. at contra tenuis summi membrana coloris
  46. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  47. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  48. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  49. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  50. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  51. exin imaginibus missis consistere eorum.
  52. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  53. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  54. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  55. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  56. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  57. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  58. nec ratione alia servari posse videntur,
  59. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  60. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  61. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  62. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  63. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  64. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  65. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  66. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  67. tertia pars nulla possit ratione videri.
  68. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  69. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  70. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  71. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  72. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  73. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  74. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  75. habrotonique graves et tristia centaurea,
  76. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  77. ---
  78. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  79. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  80. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  81. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  82. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  83. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  84. quae multis formata modis sublime feruntur,
  85. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  86. cernimus et mundi speciem violare serenam
  87. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  88. ora volare videntur et umbram ducere late,
  89. inter dum magni montes avolsaque saxa
  90. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  91. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  92. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  93. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  94. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  95. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  96. ---
  97. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  98. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  99. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  100. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  101. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  102. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  103. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  104. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  105. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  106. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  107. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  108. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  109. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  110. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  111. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  112. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  113. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  114. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  115. sic ab rebus item simili ratione necessest
  116. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  117. multa modis multis in cunctas undique partis;
  118. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  119. res ibi respondent simili forma atque colore.
  120. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  121. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  122. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  123. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  124. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  125. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  126. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  127. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  128. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  129. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  130. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  131. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  132. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  133. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  134. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  135. Principio persaepe levis res atque minutis
  136. corporibus factas celeris licet esse videre.
  137. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  138. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  139. quae quasi cuduntur perque intervallum
  140. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  141. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  142. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  143. qua propter simulacra pari ratione necessest
  144. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  145. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  146. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  147. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  148. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  149. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  150. et quasi permanare per intervallum.
  151. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  152. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  153. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  154. per totum caeli spatium diffundere sese
  155. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  156. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  157. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  158. quone vides citius debere et longius ire
  159. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  160. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  161. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  162. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  163. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  164. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  165. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  166. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  167. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  168. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  169. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  170. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  171. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  172. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  173. nec variae cessant voces volitare per auras.
  174. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  175. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  176. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  177. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  178. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  179. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  180. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  181. cernere odorari licet et sentire sonare.
  182. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  183. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  184. cernitur in luce et claro candore, necessest
  185. consimili causa tactum visumque moveri.
  186. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  187. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  188. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  189. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  190. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  191. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  192. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  193. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  194. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  195. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  196. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  197. efficit ut videamus et internoscere curat;
  198. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  199. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  200. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  201. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  202. propterea fit uti videamus quam procul absit
  203. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  204. et nostros oculos perterget longior aura,
  205. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  206. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  207. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  208. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  209. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  210. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  211. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  212. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  213. particulam venti sentire et frigoris eius,
  214. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  215. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  216. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  217. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  218. tangimus extremum saxi summumque colorem
  219. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  220. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  221. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  222. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  223. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  224. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  225. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  226. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  227. primus enim citra postes tum cernitur ,
  228. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  229. post extraria lux oculos perterget et
  230. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  231. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  232. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  233. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  234. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  235. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  236. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  237. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  238. atque alium prae se propellens volvit,
  239. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  240. distare ab speculo tantum semota videtur.
  241. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  242. ---
  243. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  244. binis quoniam res confit utraque.
  245. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  246. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  247. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  248. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  249. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  250. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  251. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  252. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  253. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  254. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  255. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  256. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  257. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  258. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  259. omnia per flexos aditus educta licebit
  260. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  261. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  262. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  263. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  264. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  265. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  266. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  267. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  268. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  269. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  270. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  271. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  272. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  273. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  274. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  275. omnia quandoquidem cogit natura referri
  276. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  277. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  278. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  279. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  280. per purum simulacra feruntur
  281. et feriunt oculos turbantia composituras.
  282. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  283. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  284. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  285. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  286. arquati, quia luroris de corpore eorum
  287. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  288. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  289. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  290. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  291. propterea quia, cum propior caliginis
  292. ater init oculos prior et possedit apertos,
  293. insequitur candens confestim lucidus ,
  294. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  295. illius; nam multis partibus hic est
  296. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  297. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  298. atque pate fecit, quas ante obsederat
  299. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  300. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  301. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  302. propterea quia posterior caliginis
  303. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  304. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  305. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  306. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  307. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  308. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  309. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  310. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  311. per multum quia dum simulacra feruntur,
  312. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  313. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  314. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  315. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  316. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  317. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  318. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  319. si credis privatum lumine posse
  320. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  321. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  322. id quod nos umbram perhibere .
  323. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  324. lumine privatur solis qua cumque meantes
  325. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  326. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  327. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  328. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  329. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  330. propterea facile et spoliatur lumine terra
  331. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  332. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  333. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  334. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  335. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  336. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  337. hoc animi demum ratio discernere debet,
  338. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  339. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  340. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  341. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  342. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  343. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  344. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  345. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  346. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  347. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  348. solque pari ratione manere et luna videtur
  349. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  350. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  351. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  352. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  353. atria versari et circum cursare columnae
  354. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  355. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  356. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  357. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  358. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  359. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  360. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  361. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  362. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  363. inter eos solemque iacent immania ponti
  364. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  365. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  366. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  367. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  368. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  369. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  370. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  371. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  372. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  373. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  374. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  375. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  376. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  377. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  378. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  379. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  380. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  381. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  382. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  383. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  384. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  385. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  386. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  387. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  388. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  389. at maris ignaris in portu clauda videntur
  390. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  391. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  392. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  393. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  394. omnia converti sursumque supina reverti
  395. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  396. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  397. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  398. labier adversum nimbos atque ire superne
  399. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  400. At si forte oculo manus uni subdita supter
  401. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  402. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  403. bina lucernarum florentia lumina flammis
  404. binaque per totas aedis geminare supellex
  405. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  406. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  407. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  408. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  409. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  410. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  411. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  412. mutare et campos pedibus transire videmur,
  413. et sonitus audire, severa silentia noctis
  414. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  415. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  416. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  417. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  418. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  419. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  420. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  421. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  422. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  423. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  424. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  425. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  426. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  427. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  428. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  429. notitiam veri quae res falsique crearit
  430. et dubium certo quae res differre probarit.
  431. invenies primis ab sensibus esse creatam
  432. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  433. nam maiore fide debet reperirier illud,
  434. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  435. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  436. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  437. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  438. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  439. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  440. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  441. an confutabunt nares oculive revincent?
  442. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  443. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  444. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  445. et seorsum varios rerum sentire colores
  446. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  447. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  448. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  449. non possint alios alii convincere sensus.
  450. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  451. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  452. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  453. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  454. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  455. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  456. reddere mendose causas utriusque figurae,
  457. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  458. et violare fidem primam et convellere tota
  459. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  460. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  461. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  462. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  463. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  464. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  465. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  466. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  467. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  468. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  469. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  470. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  471. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  472. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  473. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  474. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  475. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  476. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  477. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  478. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  479. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  480. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  481. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  482. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  483. quippe per angustum turba maiore coorta
  484. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  485. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  486. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  487. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  488. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  489. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  490. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  491. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  492. praesertim si cum summost clamore profusus.
  493. ergo corpoream vocem constare necessest,
  494. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  495. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  496. principiorum et item levor levore creatur;
  497. nec simili penetrant auris primordia forma,
  498. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  499. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  500. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  501. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  502. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  503. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  504. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  505. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  506. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  507. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  508. plane exaudiri discernique articulatim;
  509. servat enim formaturam servatque figuram.
  510. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  511. per multum confundi verba necessest
  512. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  513. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  514. internoscere, verborum sententia quae sit;
  515. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  516. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  517. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  518. in multas igitur voces vox una repente
  519. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  520. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  521. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  522. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  523. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  524. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  525. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  526. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  527. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  528. palantis comites com montis inter opacos
  529. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  530. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  531. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  532. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  533. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  534. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  535. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  536. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  537. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  538. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  539. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  540. pinea semiferi capitis velamina quassans
  541. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  542. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  543. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  544. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  545. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  546. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  547. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  548. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  549. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  550. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  551. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  552. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  553. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  554. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  555. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  556. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  557. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  558. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  559. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  560. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  561. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  562. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  563. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  564. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  565. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  566. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  567. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  568. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  569. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  570. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  571. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  572. siquis forte manu premere ac siccare .
  573. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  574. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  575. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  576. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  577. umida linguai circum sudantia templa;
  578. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  579. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  580. deinde voluptas est e suco fine palati;
  581. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  582. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  583. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  584. dum modo quod capias concoctum didere possis
  585. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  586. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  587. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  588. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  589. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  590. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  591. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  592. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  593. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  594. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  595. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  596. principio meminisse decet quae diximus ante,
  597. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  598. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  599. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  600. extima membrorum circumcaesura ,
  601. proinde et seminibus constant variantque figura.
  602. semina cum porro distent, differre necessest
  603. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  604. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  605. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  606. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  607. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  608. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  609. proinde foraminibus debent differe figurae
  610. et variare viae proinde ac textura .
  611. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  612. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  613. contractabiliter caulas intrare palati,
  614. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  615. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  616. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  617. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  618. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  619. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  620. commutantur ibi positurae principiorum;
  621. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  622. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  623. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  624. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  625. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  626. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  627. tangat agam. primum res multas esse necessest
  628. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  629. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  630. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  631. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  632. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  633. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  634. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  635. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  636. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  637. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  638. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  639. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  640. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  641. est alio ut possit permitti longius alter;
  642. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  643. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  644. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  645. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  646. paulatim facilis distractus in auras;
  647. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  648. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  649. significat quod fracta magis redolere videntur
  650. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  651. deinde videre licet maioribus esse creatum
  652. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  653. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  654. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  655. investigare in qua sit regione locatum;
  656. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  657. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  658. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  659. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  660. in generest, sed item species rerum atque colores
  661. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  662. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  663. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  664. auroram clara consuetum voce vocare,
  665. noenu queunt rapidi contra constare leones
  666. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  667. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  668. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  669. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  670. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  671. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  672. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  673. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  674. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  675. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  676. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  677. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  678. multa modis multis in cunctas undique partis
  679. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  680. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  681. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  682. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  683. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  684. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  685. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  686. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  687. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  688. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  689. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  690. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  691. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  692. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  693. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  694. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  695. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  696. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  697. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  698. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  699. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  700. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  701. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  702. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  703. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  704. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  705. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  706. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  707. scire licet mentem simili ratione moveri
  708. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  709. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  710. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  711. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  712. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  713. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  714. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  715. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  716. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  717. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  718. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  719. nec dissentit eum mortis letique potitum
  720. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  721. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  722. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  723. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  724. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  725. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  726. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  727. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  728. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  729. copia particularum, ut possit suppeditare.
  730. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  731. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  732. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  733. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  734. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  735. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  736. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  737. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  738. omnia sub verbone creat natura paratque?
  739. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  740. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  741. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  742. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  743. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  744. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  745. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  746. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  747. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  748. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  749. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  750. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  751. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  752. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  753. hoc ubi prima perit alioque est altera nata