De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  2. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  3. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  4. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  5. corpora res multae, partim diffusa solute,
  6. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  7. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  8. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  9. et vituli cum membranas de corpore summo
  10. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  11. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  12. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  13. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  14. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  15. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  16. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  17. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  18. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  19. quo fuerint et formai servare figuram,
  20. et multo citius, quanto minus indupediri
  21. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  22. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  23. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  24. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  25. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  26. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  27. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  28. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  29. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  30. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  31. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  32. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  33. omnia conrident correpta luce diei.
  34. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  35. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  36. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  37. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  38. quae volgo volitant subtili praedita filo
  39. nec singillatim possunt secreta videri.
  40. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  41. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  42. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  43. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  44. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  45. at contra tenuis summi membrana coloris
  46. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  47. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  48. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  49. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  50. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  51. exin imaginibus missis consistere eorum.
  52. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  53. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  54. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  55. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  56. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  57. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  58. nec ratione alia servari posse videntur,
  59. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  60. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  61. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  62. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  63. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  64. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  65. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  66. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  67. tertia pars nulla possit ratione videri.
  68. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  69. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  70. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  71. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  72. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  73. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  74. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  75. habrotonique graves et tristia centaurea,
  76. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  77. ---
  78. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  79. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  80. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  81. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  82. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  83. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  84. quae multis formata modis sublime feruntur,
  85. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  86. cernimus et mundi speciem violare serenam
  87. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  88. ora volare videntur et umbram ducere late,
  89. inter dum magni montes avolsaque saxa
  90. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  91. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  92. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  93. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  94. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  95. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  96. ---
  97. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  98. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  99. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  100. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  101. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  102. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  103. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  104. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  105. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  106. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  107. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  108. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  109. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  110. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  111. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  112. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  113. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  114. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  115. sic ab rebus item simili ratione necessest
  116. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  117. multa modis multis in cunctas undique partis;
  118. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  119. res ibi respondent simili forma atque colore.
  120. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  121. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  122. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  123. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  124. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  125. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  126. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  127. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  128. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  129. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  130. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  131. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  132. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  133. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  134. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  135. Principio persaepe levis res atque minutis
  136. corporibus factas celeris licet esse videre.
  137. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  138. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  139. quae quasi cuduntur perque intervallum
  140. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  141. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  142. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  143. qua propter simulacra pari ratione necessest
  144. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  145. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  146. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  147. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,