De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  2. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  3. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  4. reddere mendose causas utriusque figurae,
  5. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  6. et violare fidem primam et convellere tota
  7. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  8. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  9. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  10. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  11. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  12. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  13. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  14. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  15. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  16. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  17. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  18. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  19. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  20. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  21. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  22. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  23. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  24. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  25. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  26. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  27. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  28. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  29. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  30. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  31. quippe per angustum turba maiore coorta
  32. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  33. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  34. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  35. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  36. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  37. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  38. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  39. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  40. praesertim si cum summost clamore profusus.
  41. ergo corpoream vocem constare necessest,
  42. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  43. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  44. principiorum et item levor levore creatur;
  45. nec simili penetrant auris primordia forma,
  46. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  47. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  48. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  49. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  50. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  51. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  52. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  53. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  54. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  55. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  56. plane exaudiri discernique articulatim;
  57. servat enim formaturam servatque figuram.
  58. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  59. per multum confundi verba necessest
  60. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  61. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  62. internoscere, verborum sententia quae sit;
  63. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  64. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  65. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  66. in multas igitur voces vox una repente
  67. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  68. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  69. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  70. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  71. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  72. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  73. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  74. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  75. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  76. palantis comites com montis inter opacos
  77. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  78. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  79. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  80. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  81. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  82. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  83. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  84. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  85. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  86. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  87. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  88. pinea semiferi capitis velamina quassans
  89. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  90. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  91. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  92. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  93. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  94. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  95. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  96. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  97. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  98. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  99. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  100. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  101. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  102. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  103. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  104. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  105. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  106. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  107. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  108. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  109. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  110. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  111. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  112. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  113. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  114. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  115. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  116. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  117. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  118. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  119. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  120. siquis forte manu premere ac siccare .
  121. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  122. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  123. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  124. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  125. umida linguai circum sudantia templa;
  126. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  127. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  128. deinde voluptas est e suco fine palati;
  129. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  130. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  131. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  132. dum modo quod capias concoctum didere possis
  133. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  134. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  135. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  136. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  137. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  138. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  139. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  140. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  141. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  142. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  143. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  144. principio meminisse decet quae diximus ante,
  145. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  146. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  147. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  148. extima membrorum circumcaesura ,
  149. proinde et seminibus constant variantque figura.
  150. semina cum porro distent, differre necessest
  151. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  152. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  153. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  154. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  155. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  156. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  157. proinde foraminibus debent differe figurae
  158. et variare viae proinde ac textura .
  159. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  160. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  161. contractabiliter caulas intrare palati,
  162. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  163. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  164. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  165. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  166. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  167. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  168. commutantur ibi positurae principiorum;
  169. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  170. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  171. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  172. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  173. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  174. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  175. tangat agam. primum res multas esse necessest
  176. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  177. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  178. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  179. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  180. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  181. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  182. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  183. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  184. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  185. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  186. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  187. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  188. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  189. est alio ut possit permitti longius alter;
  190. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  191. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  192. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  193. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  194. paulatim facilis distractus in auras;
  195. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  196. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  197. significat quod fracta magis redolere videntur
  198. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  199. deinde videre licet maioribus esse creatum
  200. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  201. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  202. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  203. investigare in qua sit regione locatum;
  204. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  205. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  206. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  207. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  208. in generest, sed item species rerum atque colores
  209. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  210. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  211. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  212. auroram clara consuetum voce vocare,
  213. noenu queunt rapidi contra constare leones
  214. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  215. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  216. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  217. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  218. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  219. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  220. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  221. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  222. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  223. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  224. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  225. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  226. multa modis multis in cunctas undique partis
  227. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  228. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  229. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  230. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  231. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  232. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  233. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  234. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  235. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  236. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  237. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  238. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  239. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  240. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  241. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  242. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  243. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  244. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  245. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  246. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  247. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  248. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  249. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  250. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  251. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  252. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  253. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  254. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  255. scire licet mentem simili ratione moveri
  256. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  257. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  258. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  259. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  260. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  261. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  262. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  263. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  264. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  265. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  266. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  267. nec dissentit eum mortis letique potitum
  268. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  269. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  270. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  271. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  272. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  273. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  274. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  275. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  276. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  277. copia particularum, ut possit suppeditare.
  278. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  279. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  280. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  281. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  282. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  283. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  284. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  285. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  286. omnia sub verbone creat natura paratque?
  287. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  288. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  289. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  290. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  291. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  292. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  293. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  294. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  295. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  296. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  297. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  298. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  299. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  300. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  301. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  302. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  303. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  304. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  305. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  306. ipse parat sese porro speratque futurum
  307. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  308. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  309. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  310. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  311. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  312. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  313. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  314. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  315. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  316. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  317. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  318. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  319. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  320. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  321. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  322. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  323. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  324. Illud in his rebus vitium vehementer
  325. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  326. lumina ne facias oculorum clara creata,
  327. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  328. proceros passus, ideo fastigia posse
  329. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  330. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  331. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  332. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  333. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  334. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  335. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  336. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  337. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  338. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  339. sed potius longe linguae praecessit origo
  340. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  341. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  342. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  343. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  344. at contra conferre manu certamina pugnae
  345. et lacerare artus foedareque membra cruore
  346. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  347. et volnus vitare prius natura
  348. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  349. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  350. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  351. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  352. haec igitur possunt utendi cognita causa
  353. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  354. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  355. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  356. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  357. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  358. utilitatis ob officium potuisse creari.
  359. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  360. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  361. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  362. multa modis multis docui, sed plurima debent
  363. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  364. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  365. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  366. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  367. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  368. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  369. et recreet vires inter datus, atque patentem
  370. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  371. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  372. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  373. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  374. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  375. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  376. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  377. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  378. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  379. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  380. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  381. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  382. dico animo nostro primum simulacra meandi
  383. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  384. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  385. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  386. id quod providet, illius rei constat imago,
  387. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  388. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  389. per membra atque artus animai dissita vis est;
  390. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  391. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  392. paulatim moles protruditur atque movetur.
  393. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  394. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  395. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  396. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  397. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  398. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  399. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  400. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  401. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  402. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  403. trudit agens magnam magno molimine navem
  404. et manus una regit quanto vis impete euntem
  405. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  406. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  407. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  408. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  409. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  410. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  411. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  412. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  413. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  414. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  415. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  416. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  417. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  418. vis animae partimque foras eiecta recessit
  419. et partim contrusa magis concessit in altum;
  420. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  421. nam dubium non est, animai quin opera sit
  422. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  423. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  424. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  425. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  426. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  427. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  428. unde reconflari sensus per membra repente
  429. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  430. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  431. perturbari anima et corpus languescere possit,
  432. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  433. Principio externa corpus de parte necessum est,
  434. quoniam vicinum tangitur auris,
  435. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  436. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  437. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  438. interiorem etiam partem spirantibus
  439. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  440. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  441. perveniant plagae per parva foramina nobis
  442. corporis ad primas partis elementaque prima,
  443. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  444. conturbantur enim positurae principiorum
  445. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  446. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  447. pars etiam distracta per artus non queat esse
  448. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  449. inter enim saepit coetus natura viasque.
  450. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  451. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  452. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  453. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  454. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  455. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  456. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  457. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  458. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  459. corpora conturbant magno contusa labore.
  460. fit ratione eadem coniectus parte animai
  461. altior atque foras eiectus largior eius,
  462. et divisior inter se ac distractior intus.
  463. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  464. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  465. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  466. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  467. causidici causas agere et componere leges,
  468. induperatores pugnare ac proelia obire,
  469. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  470. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  471. semper et inventam patriis exponere chartis.
  472. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  473. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  474. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  475. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  476. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  477. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  478. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  479. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  480. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  481. cernere saltantis et mollia membra moventis
  482. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  483. auribus accipere et consessum cernere eundem
  484. scenaique simul varios splendere decores.
  485. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  486. et quibus in rebus consuerint esse operati
  487. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  488. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  489. in somnis sudare tamen spirareque semper
  490. et quasi de palma summas contendere viris
  491. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  492. venantumque canes in molli saepe quiete
  493. iactant crura tamen subito vocisque repente
  494. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  495. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  496. expergefactique secuntur inania saepe
  497. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  498. donec discussis redeant erroribus ad se.
  499. at consueta domi catulorum blanda propago
  500. discutere et corpus de terra corripere instant,
  501. iactant crura tamen subito vocisque repente
  502. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  503. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  504. expergefactique secuntur inania saepe
  505. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  506. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  507. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  508. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  509. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  510. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  511. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  512. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  513. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  514. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  515. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  516. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  517. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  518. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  519. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  520. indicioque sui facti persaepe fuere.
  521. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  522. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  523. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  524. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  525. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  526. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  527. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  528. somno devincti credunt se extollere vestem,
  529. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  530. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  531. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  532. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  533. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  534. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  535. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  536. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  537. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  538. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  539. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  540. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  541. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  542. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  543. per membra atque artus decedit corpore toto,
  544. in loca conveniens nervorum certa cietque
  545. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  546. inritata tument loca semine fitque voluntas
  547. eicere id quo se contendit dira lubido,
  548. incitat inritans loca turgida semine multo
  549. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  550. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  551. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  552. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  553. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  554. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  555. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  556. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  557. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  558. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  559. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  560. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  561. stillavit gutta et successit frigida cura;
  562. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  563. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  564. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  565. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  566. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  567. nec retinere semel conversum unius amore
  568. et servare sibi curam certumque dolorem;
  569. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  570. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  571. si non prima novis conturbes volnera plagis
  572. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  573. aut alio possis animi traducere motus.
  574. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  575. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  576. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  577. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  578. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  579. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  580. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  581. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  582. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  583. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  584. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  585. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  586. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  587. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  588. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  589. quod fieri contra totum natura repugnat;
  590. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  591. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  592. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  593. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  594. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  595. ex hominis vero facie pulchroque colore
  596. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  597. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  598. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  599. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  600. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  601. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  602. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  603. nec satiare queunt spectando corpora coram
  604. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  605. possunt errantes incerti corpore toto.
  606. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  607. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  608. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  609. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  610. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  611. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  612. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  613. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  614. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  615. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  616. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  617. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  618. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  619. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  620. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  621. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  622. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  623. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  624. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  625. labitur interea res et Babylonia fiunt
  626. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  627. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  628. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  629. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  630. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  631. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  632. eximia veste et victu convivia, ludi,
  633. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  634. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  635. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  636. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  637. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  638. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  639. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  640. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  641. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  642. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  643. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  644. prendere quae possis oculorum lumine operto.