De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  2. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  3. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  4. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  5. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  6. corpora res multae, partim diffusa solute,
  7. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  8. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  9. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  10. et vituli cum membranas de corpore summo
  11. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  12. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  13. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  14. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  15. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  16. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  17. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  18. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  19. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  20. quo fuerint et formai servare figuram,
  21. et multo citius, quanto minus indupediri
  22. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  23. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  24. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  25. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  26. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  27. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  28. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  29. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  30. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  31. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  32. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  33. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  34. omnia conrident correpta luce diei.
  35. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  36. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  37. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  38. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  39. quae volgo volitant subtili praedita filo
  40. nec singillatim possunt secreta videri.
  41. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  42. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  43. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  44. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  45. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  46. at contra tenuis summi membrana coloris
  47. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  48. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  49. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  50. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  51. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  52. exin imaginibus missis consistere eorum.
  53. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  54. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  55. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  56. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  57. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  58. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  59. nec ratione alia servari posse videntur,
  60. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  61. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  62. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  63. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  64. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  65. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  66. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  67. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  68. tertia pars nulla possit ratione videri.
  69. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  70. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  71. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  72. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  73. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  74. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  75. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  76. habrotonique graves et tristia centaurea,
  77. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  78. ---
  79. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  80. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  81. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  82. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  83. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  84. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  85. quae multis formata modis sublime feruntur,
  86. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  87. cernimus et mundi speciem violare serenam
  88. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  89. ora volare videntur et umbram ducere late,
  90. inter dum magni montes avolsaque saxa
  91. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  92. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  93. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  94. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  95. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  96. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  97. ---
  98. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  99. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  100. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  101. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  102. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  103. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  104. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  105. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  106. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  107. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  108. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  109. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  110. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  111. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  112. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  113. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  114. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  115. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  116. sic ab rebus item simili ratione necessest
  117. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  118. multa modis multis in cunctas undique partis;
  119. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  120. res ibi respondent simili forma atque colore.
  121. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  122. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  123. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  124. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  125. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  126. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  127. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  128. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  129. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  130. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  131. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  132. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  133. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  134. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  135. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  136. Principio persaepe levis res atque minutis
  137. corporibus factas celeris licet esse videre.
  138. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  139. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  140. quae quasi cuduntur perque intervallum
  141. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  142. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  143. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  144. qua propter simulacra pari ratione necessest
  145. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  146. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  147. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  148. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  149. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  150. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  151. et quasi permanare per intervallum.
  152. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  153. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  154. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  155. per totum caeli spatium diffundere sese
  156. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  157. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  158. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  159. quone vides citius debere et longius ire
  160. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  161. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  162. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  163. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  164. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  165. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  166. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  167. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  168. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  169. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  170. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  171. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  172. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  173. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  174. nec variae cessant voces volitare per auras.
  175. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  176. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  177. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  178. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  179. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  180. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  181. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  182. cernere odorari licet et sentire sonare.
  183. Praeterea quoniam manibus tractata figura