De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde prius nulli velarint tempora musae;
  2. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  3. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  4. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  5. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  6. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  7. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  8. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  9. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  10. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  11. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  12. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  13. sed potius tali facto recreata valescat,
  14. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  15. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  16. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  17. carmine Pierio rationem exponere nostram
  18. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  19. si tibi forte animum tali ratione tenere
  20. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  21. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  22. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  23. qualia sint et quam variis distantia formis
  24. sponte sua volitent aeterno percita motu
  25. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  26. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  27. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  28. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  29. atque animi quoniam docui natura quid esset
  30. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  31. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  32. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  33. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  34. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  35. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  36. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  37. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  38. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  39. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  40. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  41. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  42. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  43. effugere aut umbras inter vivos volitare
  44. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  45. cum corpus simul atque animi natura perempta
  46. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  47. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  48. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  49. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  50. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  51. corpora res multae, partim diffusa solute,
  52. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  53. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  54. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  55. et vituli cum membranas de corpore summo
  56. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  57. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  58. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  59. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  60. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  61. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  62. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  63. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  64. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  65. quo fuerint et formai servare figuram,
  66. et multo citius, quanto minus indupediri
  67. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  68. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  69. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  70. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  71. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  72. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  73. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  74. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  75. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  76. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  77. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  78. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  79. omnia conrident correpta luce diei.
  80. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  81. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  82. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  83. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  84. quae volgo volitant subtili praedita filo
  85. nec singillatim possunt secreta videri.
  86. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  87. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  88. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  89. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  90. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  91. at contra tenuis summi membrana coloris
  92. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  93. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  94. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  95. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  96. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  97. exin imaginibus missis consistere eorum.
  98. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  99. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  100. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  101. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  102. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  103. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  104. nec ratione alia servari posse videntur,
  105. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  106. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  107. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  108. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  109. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  110. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  111. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  112. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  113. tertia pars nulla possit ratione videri.
  114. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  115. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  116. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  117. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  118. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  119. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  120. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  121. habrotonique graves et tristia centaurea,
  122. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  123. ---
  124. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  125. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  126. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  127. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  128. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  129. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  130. quae multis formata modis sublime feruntur,
  131. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  132. cernimus et mundi speciem violare serenam
  133. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  134. ora volare videntur et umbram ducere late,
  135. inter dum magni montes avolsaque saxa
  136. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  137. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  138. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  139. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  140. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  141. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  142. ---
  143. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  144. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  145. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  146. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  147. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  148. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  149. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  150. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  151. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  152. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  153. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  154. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  155. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  156. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  157. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  158. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  159. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  160. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  161. sic ab rebus item simili ratione necessest
  162. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  163. multa modis multis in cunctas undique partis;
  164. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  165. res ibi respondent simili forma atque colore.
  166. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  167. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  168. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  169. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  170. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  171. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  172. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  173. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  174. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  175. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  176. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  177. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  178. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  179. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  180. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  181. Principio persaepe levis res atque minutis
  182. corporibus factas celeris licet esse videre.
  183. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  184. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  185. quae quasi cuduntur perque intervallum
  186. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  187. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  188. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  189. qua propter simulacra pari ratione necessest
  190. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  191. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  192. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  193. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  194. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  195. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  196. et quasi permanare per intervallum.
  197. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  198. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  199. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  200. per totum caeli spatium diffundere sese
  201. perque volare mare ac terras caelumque rigare.