De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  2. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  3. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  4. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  5. reddere mendose causas utriusque figurae,
  6. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  7. et violare fidem primam et convellere tota
  8. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  9. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  10. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  11. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  12. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  13. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  14. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  15. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  16. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  17. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  18. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  19. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  20. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  21. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  22. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  23. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  24. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  25. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  26. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  27. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  28. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  29. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  30. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  31. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  32. quippe per angustum turba maiore coorta
  33. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  34. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  35. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  36. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  37. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  38. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  39. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  40. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  41. praesertim si cum summost clamore profusus.
  42. ergo corpoream vocem constare necessest,
  43. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  44. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  45. principiorum et item levor levore creatur;
  46. nec simili penetrant auris primordia forma,
  47. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  48. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  49. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  50. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  51. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  52. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  53. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  54. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  55. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  56. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  57. plane exaudiri discernique articulatim;
  58. servat enim formaturam servatque figuram.
  59. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  60. per multum confundi verba necessest
  61. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  62. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  63. internoscere, verborum sententia quae sit;
  64. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  65. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  66. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  67. in multas igitur voces vox una repente
  68. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  69. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  70. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  71. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  72. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  73. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  74. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  75. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  76. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  77. palantis comites com montis inter opacos
  78. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  79. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  80. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  81. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  82. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  83. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  84. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  85. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  86. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  87. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  88. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  89. pinea semiferi capitis velamina quassans
  90. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  91. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  92. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  93. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  94. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  95. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  96. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  97. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  98. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  99. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  100. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  101. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  102. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  103. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  104. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  105. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  106. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  107. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  108. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  109. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  110. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  111. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  112. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  113. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  114. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  115. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  116. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  117. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  118. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  119. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  120. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  121. siquis forte manu premere ac siccare .
  122. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  123. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  124. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  125. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  126. umida linguai circum sudantia templa;
  127. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  128. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  129. deinde voluptas est e suco fine palati;
  130. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  131. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  132. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  133. dum modo quod capias concoctum didere possis
  134. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  135. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  136. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  137. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  138. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  139. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  140. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  141. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  142. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  143. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  144. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  145. principio meminisse decet quae diximus ante,
  146. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  147. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  148. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  149. extima membrorum circumcaesura ,
  150. proinde et seminibus constant variantque figura.
  151. semina cum porro distent, differre necessest
  152. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  153. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  154. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  155. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  156. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  157. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  158. proinde foraminibus debent differe figurae
  159. et variare viae proinde ac textura .
  160. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  161. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  162. contractabiliter caulas intrare palati,
  163. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  164. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  165. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  166. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  167. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  168. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  169. commutantur ibi positurae principiorum;
  170. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  171. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  172. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  173. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  174. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  175. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  176. tangat agam. primum res multas esse necessest
  177. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  178. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  179. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  180. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  181. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  182. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  183. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  184. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  185. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  186. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  187. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  188. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  189. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  190. est alio ut possit permitti longius alter;
  191. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  192. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  193. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  194. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  195. paulatim facilis distractus in auras;
  196. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  197. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  198. significat quod fracta magis redolere videntur
  199. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  200. deinde videre licet maioribus esse creatum
  201. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  202. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  203. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  204. investigare in qua sit regione locatum;
  205. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  206. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  207. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  208. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  209. in generest, sed item species rerum atque colores
  210. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  211. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  212. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  213. auroram clara consuetum voce vocare,
  214. noenu queunt rapidi contra constare leones
  215. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  216. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  217. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  218. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  219. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  220. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  221. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  222. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  223. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  224. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  225. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  226. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  227. multa modis multis in cunctas undique partis
  228. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  229. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  230. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  231. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  232. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  233. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  234. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  235. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  236. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  237. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  238. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  239. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  240. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  241. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  242. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  243. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  244. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  245. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  246. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  247. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  248. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  249. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  250. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  251. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  252. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  253. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  254. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  255. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  256. scire licet mentem simili ratione moveri
  257. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  258. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  259. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  260. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  261. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  262. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  263. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  264. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  265. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  266. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  267. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  268. nec dissentit eum mortis letique potitum
  269. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  270. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  271. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  272. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  273. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  274. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  275. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  276. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  277. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  278. copia particularum, ut possit suppeditare.
  279. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  280. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  281. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  282. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  283. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  284. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  285. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  286. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  287. omnia sub verbone creat natura paratque?
  288. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  289. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  290. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  291. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  292. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  293. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  294. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  295. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  296. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  297. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  298. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  299. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  300. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  301. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  302. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  303. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  304. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  305. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  306. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  307. ipse parat sese porro speratque futurum
  308. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  309. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  310. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  311. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  312. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  313. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  314. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  315. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  316. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  317. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  318. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  319. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  320. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  321. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  322. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  323. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  324. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  325. Illud in his rebus vitium vehementer
  326. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  327. lumina ne facias oculorum clara creata,
  328. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  329. proceros passus, ideo fastigia posse
  330. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  331. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  332. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  333. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  334. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  335. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  336. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  337. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  338. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  339. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  340. sed potius longe linguae praecessit origo
  341. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  342. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  343. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  344. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  345. at contra conferre manu certamina pugnae
  346. et lacerare artus foedareque membra cruore
  347. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  348. et volnus vitare prius natura
  349. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  350. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  351. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  352. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  353. haec igitur possunt utendi cognita causa
  354. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  355. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  356. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  357. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  358. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  359. utilitatis ob officium potuisse creari.
  360. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  361. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  362. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  363. multa modis multis docui, sed plurima debent
  364. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  365. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  366. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  367. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  368. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  369. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  370. et recreet vires inter datus, atque patentem
  371. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  372. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  373. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  374. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  375. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  376. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  377. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  378. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  379. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  380. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  381. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  382. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  383. dico animo nostro primum simulacra meandi
  384. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  385. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  386. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  387. id quod providet, illius rei constat imago,
  388. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  389. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  390. per membra atque artus animai dissita vis est;
  391. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  392. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  393. paulatim moles protruditur atque movetur.
  394. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  395. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  396. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  397. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  398. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  399. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  400. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  401. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  402. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  403. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  404. trudit agens magnam magno molimine navem
  405. et manus una regit quanto vis impete euntem
  406. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  407. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  408. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  409. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  410. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  411. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  412. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  413. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  414. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  415. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  416. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  417. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  418. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  419. vis animae partimque foras eiecta recessit
  420. et partim contrusa magis concessit in altum;
  421. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  422. nam dubium non est, animai quin opera sit
  423. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  424. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  425. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  426. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  427. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  428. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  429. unde reconflari sensus per membra repente
  430. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  431. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  432. perturbari anima et corpus languescere possit,
  433. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  434. Principio externa corpus de parte necessum est,
  435. quoniam vicinum tangitur auris,
  436. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  437. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  438. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  439. interiorem etiam partem spirantibus
  440. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  441. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  442. perveniant plagae per parva foramina nobis
  443. corporis ad primas partis elementaque prima,
  444. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  445. conturbantur enim positurae principiorum
  446. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  447. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  448. pars etiam distracta per artus non queat esse
  449. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  450. inter enim saepit coetus natura viasque.
  451. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  452. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  453. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  454. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  455. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  456. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  457. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  458. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  459. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  460. corpora conturbant magno contusa labore.
  461. fit ratione eadem coniectus parte animai
  462. altior atque foras eiectus largior eius,
  463. et divisior inter se ac distractior intus.
  464. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  465. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  466. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  467. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  468. causidici causas agere et componere leges,
  469. induperatores pugnare ac proelia obire,
  470. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  471. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  472. semper et inventam patriis exponere chartis.
  473. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  474. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  475. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  476. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  477. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  478. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  479. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  480. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  481. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  482. cernere saltantis et mollia membra moventis
  483. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  484. auribus accipere et consessum cernere eundem
  485. scenaique simul varios splendere decores.
  486. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  487. et quibus in rebus consuerint esse operati
  488. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  489. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  490. in somnis sudare tamen spirareque semper
  491. et quasi de palma summas contendere viris
  492. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  493. venantumque canes in molli saepe quiete
  494. iactant crura tamen subito vocisque repente
  495. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  496. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  497. expergefactique secuntur inania saepe
  498. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  499. donec discussis redeant erroribus ad se.
  500. at consueta domi catulorum blanda propago
  501. discutere et corpus de terra corripere instant,
  502. iactant crura tamen subito vocisque repente
  503. mittunt et crebro redducunt naribus auras