De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  2. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  3. an confutabunt nares oculive revincent?
  4. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  5. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  6. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  7. et seorsum varios rerum sentire colores
  8. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  9. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  10. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  11. non possint alios alii convincere sensus.
  12. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  13. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  14. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  15. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  16. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  17. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  18. reddere mendose causas utriusque figurae,
  19. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  20. et violare fidem primam et convellere tota
  21. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  22. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  23. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  24. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  25. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  26. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  27. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  28. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  29. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  30. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  31. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  32. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  33. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  34. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  35. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  36. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  37. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  38. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  39. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  40. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  41. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  42. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  43. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  44. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  45. quippe per angustum turba maiore coorta
  46. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  47. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  48. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  49. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  50. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  51. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  52. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  53. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  54. praesertim si cum summost clamore profusus.
  55. ergo corpoream vocem constare necessest,
  56. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  57. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  58. principiorum et item levor levore creatur;
  59. nec simili penetrant auris primordia forma,
  60. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  61. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  62. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  63. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  64. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  65. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  66. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  67. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  68. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  69. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  70. plane exaudiri discernique articulatim;
  71. servat enim formaturam servatque figuram.
  72. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  73. per multum confundi verba necessest
  74. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  75. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  76. internoscere, verborum sententia quae sit;
  77. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  78. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  79. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  80. in multas igitur voces vox una repente
  81. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  82. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  83. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  84. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  85. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  86. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  87. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  88. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  89. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  90. palantis comites com montis inter opacos
  91. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  92. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  93. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  94. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  95. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  96. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  97. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  98. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  99. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  100. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  101. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  102. pinea semiferi capitis velamina quassans
  103. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  104. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  105. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  106. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  107. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  108. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  109. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  110. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  111. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  112. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  113. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  114. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  115. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  116. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  117. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  118. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  119. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  120. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  121. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  122. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  123. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  124. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  125. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  126. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  127. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  128. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  129. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  130. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  131. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  132. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  133. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  134. siquis forte manu premere ac siccare .
  135. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  136. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  137. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  138. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  139. umida linguai circum sudantia templa;
  140. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  141. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  142. deinde voluptas est e suco fine palati;
  143. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  144. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  145. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  146. dum modo quod capias concoctum didere possis
  147. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  148. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  149. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  150. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  151. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  152. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  153. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  154. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  155. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  156. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  157. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  158. principio meminisse decet quae diximus ante,
  159. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  160. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  161. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  162. extima membrorum circumcaesura ,
  163. proinde et seminibus constant variantque figura.
  164. semina cum porro distent, differre necessest
  165. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  166. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  167. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  168. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  169. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  170. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  171. proinde foraminibus debent differe figurae
  172. et variare viae proinde ac textura .
  173. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  174. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  175. contractabiliter caulas intrare palati,
  176. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  177. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  178. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  179. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  180. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  181. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  182. commutantur ibi positurae principiorum;
  183. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  184. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  185. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  186. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  187. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  188. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  189. tangat agam. primum res multas esse necessest
  190. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  191. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  192. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  193. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  194. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  195. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  196. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  197. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  198. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  199. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  200. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  201. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  202. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  203. est alio ut possit permitti longius alter;
  204. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  205. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  206. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  207. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  208. paulatim facilis distractus in auras;
  209. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  210. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  211. significat quod fracta magis redolere videntur
  212. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  213. deinde videre licet maioribus esse creatum
  214. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  215. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  216. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  217. investigare in qua sit regione locatum;
  218. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  219. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  220. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  221. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  222. in generest, sed item species rerum atque colores
  223. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  224. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  225. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  226. auroram clara consuetum voce vocare,
  227. noenu queunt rapidi contra constare leones
  228. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  229. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  230. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  231. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  232. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  233. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  234. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  235. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  236. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  237. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  238. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  239. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  240. multa modis multis in cunctas undique partis
  241. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  242. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  243. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  244. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  245. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  246. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  247. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  248. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  249. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  250. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  251. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  252. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  253. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  254. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  255. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  256. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  257. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  258. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  259. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  260. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  261. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  262. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  263. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  264. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  265. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  266. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  267. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  268. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  269. scire licet mentem simili ratione moveri
  270. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  271. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  272. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  273. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  274. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  275. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  276. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  277. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  278. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  279. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  280. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  281. nec dissentit eum mortis letique potitum
  282. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  283. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  284. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  285. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  286. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata