De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam maiore fide debet reperirier illud,
  2. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  3. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  4. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  5. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  6. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  7. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  8. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  9. an confutabunt nares oculive revincent?
  10. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  11. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  12. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  13. et seorsum varios rerum sentire colores
  14. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  15. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  16. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  17. non possint alios alii convincere sensus.
  18. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  19. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  20. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  21. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  22. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  23. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  24. reddere mendose causas utriusque figurae,
  25. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  26. et violare fidem primam et convellere tota
  27. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  28. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  29. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  30. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  31. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  32. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  33. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  34. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  35. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  36. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  37. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  38. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  39. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  40. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  41. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  42. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  43. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  44. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  45. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  46. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  47. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  48. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  49. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  50. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  51. quippe per angustum turba maiore coorta
  52. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  53. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  54. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  55. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  56. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  57. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  58. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  59. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  60. praesertim si cum summost clamore profusus.
  61. ergo corpoream vocem constare necessest,
  62. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  63. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  64. principiorum et item levor levore creatur;
  65. nec simili penetrant auris primordia forma,
  66. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  67. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  68. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  69. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  70. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  71. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  72. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  73. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  74. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  75. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  76. plane exaudiri discernique articulatim;
  77. servat enim formaturam servatque figuram.
  78. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  79. per multum confundi verba necessest
  80. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  81. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  82. internoscere, verborum sententia quae sit;
  83. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  84. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  85. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  86. in multas igitur voces vox una repente
  87. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  88. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  89. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  90. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  91. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  92. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  93. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  94. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  95. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  96. palantis comites com montis inter opacos
  97. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  98. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  99. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  100. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  101. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  102. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  103. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  104. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  105. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  106. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  107. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  108. pinea semiferi capitis velamina quassans
  109. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  110. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  111. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  112. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  113. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  114. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  115. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  116. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  117. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  118. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  119. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  120. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  121. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  122. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  123. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  124. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  125. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  126. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  127. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  128. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  129. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  130. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  131. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  132. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  133. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  134. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  135. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  136. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  137. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  138. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  139. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  140. siquis forte manu premere ac siccare .
  141. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  142. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  143. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  144. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  145. umida linguai circum sudantia templa;
  146. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  147. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  148. deinde voluptas est e suco fine palati;
  149. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  150. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  151. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  152. dum modo quod capias concoctum didere possis
  153. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  154. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  155. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  156. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  157. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  158. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  159. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  160. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  161. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  162. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  163. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  164. principio meminisse decet quae diximus ante,
  165. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  166. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  167. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  168. extima membrorum circumcaesura ,
  169. proinde et seminibus constant variantque figura.
  170. semina cum porro distent, differre necessest
  171. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  172. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  173. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  174. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  175. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  176. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  177. proinde foraminibus debent differe figurae
  178. et variare viae proinde ac textura .
  179. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  180. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  181. contractabiliter caulas intrare palati,
  182. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  183. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  184. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  185. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  186. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  187. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  188. commutantur ibi positurae principiorum;
  189. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  190. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  191. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  192. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  193. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  194. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  195. tangat agam. primum res multas esse necessest
  196. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  197. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  198. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  199. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  200. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  201. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  202. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  203. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  204. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  205. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  206. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  207. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  208. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  209. est alio ut possit permitti longius alter;
  210. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  211. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  212. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  213. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  214. paulatim facilis distractus in auras;
  215. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  216. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  217. significat quod fracta magis redolere videntur
  218. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  219. deinde videre licet maioribus esse creatum
  220. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  221. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  222. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  223. investigare in qua sit regione locatum;
  224. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  225. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  226. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.