De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  2. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  3. effugere aut umbras inter vivos volitare
  4. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  5. cum corpus simul atque animi natura perempta
  6. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  7. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  8. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  9. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  10. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  11. corpora res multae, partim diffusa solute,
  12. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  13. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  14. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  15. et vituli cum membranas de corpore summo
  16. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  17. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  18. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  19. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  20. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  21. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  22. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  23. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  24. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  25. quo fuerint et formai servare figuram,
  26. et multo citius, quanto minus indupediri
  27. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  28. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  29. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  30. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  31. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  32. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  33. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  34. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  35. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  36. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  37. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  38. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  39. omnia conrident correpta luce diei.
  40. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  41. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  42. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  43. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  44. quae volgo volitant subtili praedita filo
  45. nec singillatim possunt secreta videri.
  46. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  47. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  48. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  49. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  50. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  51. at contra tenuis summi membrana coloris
  52. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  53. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  54. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  55. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  56. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  57. exin imaginibus missis consistere eorum.
  58. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  59. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  60. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  61. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  62. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  63. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  64. nec ratione alia servari posse videntur,
  65. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  66. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  67. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  68. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  69. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  70. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  71. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  72. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  73. tertia pars nulla possit ratione videri.
  74. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  75. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  76. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  77. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  78. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  79. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  80. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  81. habrotonique graves et tristia centaurea,
  82. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  83. ---
  84. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  85. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  86. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  87. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  88. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  89. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  90. quae multis formata modis sublime feruntur,
  91. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  92. cernimus et mundi speciem violare serenam
  93. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  94. ora volare videntur et umbram ducere late,
  95. inter dum magni montes avolsaque saxa
  96. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  97. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  98. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  99. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  100. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  101. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  102. ---
  103. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  104. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  105. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  106. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  107. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  108. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  109. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  110. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  111. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  112. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  113. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  114. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  115. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  116. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  117. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  118. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  119. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  120. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  121. sic ab rebus item simili ratione necessest
  122. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  123. multa modis multis in cunctas undique partis;
  124. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  125. res ibi respondent simili forma atque colore.
  126. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  127. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  128. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  129. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  130. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  131. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  132. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  133. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  134. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  135. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  136. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  137. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  138. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  139. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  140. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  141. Principio persaepe levis res atque minutis
  142. corporibus factas celeris licet esse videre.
  143. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  144. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  145. quae quasi cuduntur perque intervallum
  146. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  147. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  148. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  149. qua propter simulacra pari ratione necessest
  150. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  151. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  152. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  153. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  154. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  155. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  156. et quasi permanare per intervallum.
  157. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  158. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  159. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  160. per totum caeli spatium diffundere sese
  161. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  162. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  163. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  164. quone vides citius debere et longius ire
  165. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  166. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  167. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  168. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  169. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  170. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  171. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  172. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  173. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  174. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  175. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  176. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  177. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  178. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  179. nec variae cessant voces volitare per auras.
  180. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  181. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  182. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  183. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  184. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  185. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  186. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  187. cernere odorari licet et sentire sonare.
  188. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  189. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  190. cernitur in luce et claro candore, necessest
  191. consimili causa tactum visumque moveri.
  192. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  193. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  194. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  195. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  196. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  197. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  198. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  199. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  200. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  201. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  202. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  203. efficit ut videamus et internoscere curat;
  204. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  205. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  206. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  207. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  208. propterea fit uti videamus quam procul absit
  209. res quaeque. et quanto plus ante agitatur