De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. At si forte oculo manus uni subdita supter
  2. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  3. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  4. bina lucernarum florentia lumina flammis
  5. binaque per totas aedis geminare supellex
  6. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  7. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  8. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  9. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  10. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  11. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  12. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  13. mutare et campos pedibus transire videmur,
  14. et sonitus audire, severa silentia noctis
  15. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  16. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  17. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  18. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  19. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  20. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  21. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  22. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  23. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  24. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  25. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  26. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  27. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  28. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  29. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  30. notitiam veri quae res falsique crearit
  31. et dubium certo quae res differre probarit.
  32. invenies primis ab sensibus esse creatam
  33. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  34. nam maiore fide debet reperirier illud,
  35. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  36. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  37. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  38. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  39. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  40. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  41. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  42. an confutabunt nares oculive revincent?
  43. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  44. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  45. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  46. et seorsum varios rerum sentire colores
  47. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  48. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  49. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  50. non possint alios alii convincere sensus.
  51. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  52. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  53. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  54. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  55. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  56. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  57. reddere mendose causas utriusque figurae,
  58. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  59. et violare fidem primam et convellere tota
  60. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  61. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  62. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  63. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  64. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  65. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  66. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  67. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  68. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  69. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  70. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  71. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  72. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  73. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  74. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  75. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  76. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  77. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  78. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  79. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  80. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  81. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  82. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  83. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  84. quippe per angustum turba maiore coorta
  85. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  86. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  87. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  88. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  89. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  90. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  91. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  92. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  93. praesertim si cum summost clamore profusus.
  94. ergo corpoream vocem constare necessest,
  95. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  96. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  97. principiorum et item levor levore creatur;
  98. nec simili penetrant auris primordia forma,
  99. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  100. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  101. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  102. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  103. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  104. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  105. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  106. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  107. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  108. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  109. plane exaudiri discernique articulatim;
  110. servat enim formaturam servatque figuram.
  111. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  112. per multum confundi verba necessest
  113. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  114. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  115. internoscere, verborum sententia quae sit;
  116. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  117. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  118. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  119. in multas igitur voces vox una repente
  120. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  121. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  122. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  123. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  124. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  125. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  126. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  127. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  128. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  129. palantis comites com montis inter opacos
  130. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  131. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  132. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  133. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  134. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  135. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  136. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  137. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  138. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  139. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  140. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  141. pinea semiferi capitis velamina quassans
  142. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  143. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  144. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  145. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  146. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  147. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  148. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  149. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  150. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  151. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  152. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  153. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  154. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  155. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  156. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  157. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  158. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  159. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  160. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  161. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  162. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  163. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  164. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  165. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  166. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  167. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  168. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  169. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  170. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  171. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  172. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  173. siquis forte manu premere ac siccare .
  174. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  175. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  176. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  177. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  178. umida linguai circum sudantia templa;
  179. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  180. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  181. deinde voluptas est e suco fine palati;
  182. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  183. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  184. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  185. dum modo quod capias concoctum didere possis
  186. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  187. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  188. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  189. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  190. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  191. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  192. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  193. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  194. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  195. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  196. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  197. principio meminisse decet quae diximus ante,
  198. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  199. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  200. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  201. extima membrorum circumcaesura ,
  202. proinde et seminibus constant variantque figura.
  203. semina cum porro distent, differre necessest
  204. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  205. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  206. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  207. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  208. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  209. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  210. proinde foraminibus debent differe figurae
  211. et variare viae proinde ac textura .
  212. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  213. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  214. contractabiliter caulas intrare palati,
  215. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  216. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  217. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  218. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  219. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  220. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  221. commutantur ibi positurae principiorum;
  222. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  223. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  224. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  225. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  226. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  227. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  228. tangat agam. primum res multas esse necessest
  229. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  230. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  231. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  232. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  233. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  234. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  235. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  236. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  237. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  238. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  239. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  240. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  241. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  242. est alio ut possit permitti longius alter;
  243. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  244. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  245. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  246. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  247. paulatim facilis distractus in auras;
  248. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  249. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  250. significat quod fracta magis redolere videntur
  251. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  252. deinde videre licet maioribus esse creatum
  253. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  254. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  255. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  256. investigare in qua sit regione locatum;
  257. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  258. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  259. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  260. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  261. in generest, sed item species rerum atque colores
  262. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  263. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  264. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  265. auroram clara consuetum voce vocare,
  266. noenu queunt rapidi contra constare leones
  267. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  268. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  269. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  270. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  271. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  272. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  273. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  274. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  275. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  276. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  277. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  278. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  279. multa modis multis in cunctas undique partis
  280. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  281. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  282. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  283. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  284. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  285. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  286. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  287. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  288. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  289. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  290. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  291. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  292. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  293. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  294. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  295. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  296. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  297. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  298. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  299. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  300. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  301. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  302. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  303. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  304. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  305. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  306. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  307. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  308. scire licet mentem simili ratione moveri
  309. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  310. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  311. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  312. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  313. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  314. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  315. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  316. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  317. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  318. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  319. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  320. nec dissentit eum mortis letique potitum
  321. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  322. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  323. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  324. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  325. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  326. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  327. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  328. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  329. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  330. copia particularum, ut possit suppeditare.
  331. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  332. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  333. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  334. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  335. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  336. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  337. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  338. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  339. omnia sub verbone creat natura paratque?
  340. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  341. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  342. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  343. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  344. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  345. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  346. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  347. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  348. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  349. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  350. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  351. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  352. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  353. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  354. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  355. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  356. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  357. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  358. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  359. ipse parat sese porro speratque futurum
  360. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  361. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  362. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  363. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  364. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  365. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  366. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  367. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  368. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  369. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  370. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  371. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  372. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  373. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  374. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  375. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  376. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  377. Illud in his rebus vitium vehementer
  378. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  379. lumina ne facias oculorum clara creata,
  380. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  381. proceros passus, ideo fastigia posse
  382. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  383. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  384. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  385. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  386. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  387. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  388. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  389. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  390. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  391. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  392. sed potius longe linguae praecessit origo
  393. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  394. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  395. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  396. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  397. at contra conferre manu certamina pugnae
  398. et lacerare artus foedareque membra cruore
  399. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  400. et volnus vitare prius natura
  401. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  402. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  403. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  404. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  405. haec igitur possunt utendi cognita causa
  406. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  407. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  408. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  409. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  410. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  411. utilitatis ob officium potuisse creari.
  412. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  413. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  414. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  415. multa modis multis docui, sed plurima debent
  416. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  417. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  418. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  419. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  420. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  421. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  422. et recreet vires inter datus, atque patentem
  423. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  424. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  425. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  426. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  427. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  428. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  429. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  430. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  431. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  432. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  433. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  434. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  435. dico animo nostro primum simulacra meandi
  436. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  437. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  438. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  439. id quod providet, illius rei constat imago,
  440. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  441. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  442. per membra atque artus animai dissita vis est;
  443. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  444. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  445. paulatim moles protruditur atque movetur.
  446. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  447. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  448. per patefacta venit penetratque foramina largus,