De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  2. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  3. omnia converti sursumque supina reverti
  4. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  5. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  6. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  7. labier adversum nimbos atque ire superne
  8. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  9. At si forte oculo manus uni subdita supter
  10. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  11. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  12. bina lucernarum florentia lumina flammis
  13. binaque per totas aedis geminare supellex
  14. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  15. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  16. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  17. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  18. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  19. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  20. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  21. mutare et campos pedibus transire videmur,
  22. et sonitus audire, severa silentia noctis
  23. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  24. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  25. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  26. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  27. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  28. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  29. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  30. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  31. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  32. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  33. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  34. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  35. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  36. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  37. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  38. notitiam veri quae res falsique crearit
  39. et dubium certo quae res differre probarit.
  40. invenies primis ab sensibus esse creatam
  41. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  42. nam maiore fide debet reperirier illud,
  43. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  44. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  45. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  46. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  47. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  48. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  49. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  50. an confutabunt nares oculive revincent?
  51. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  52. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  53. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  54. et seorsum varios rerum sentire colores
  55. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  56. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  57. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  58. non possint alios alii convincere sensus.
  59. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  60. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  61. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  62. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  63. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  64. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  65. reddere mendose causas utriusque figurae,
  66. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  67. et violare fidem primam et convellere tota
  68. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  69. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  70. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  71. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  72. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  73. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  74. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  75. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  76. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  77. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  78. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  79. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  80. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  81. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  82. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  83. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  84. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  85. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  86. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  87. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.