De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. at maris ignaris in portu clauda videntur
  2. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  3. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  4. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  5. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  6. omnia converti sursumque supina reverti
  7. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  8. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  9. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  10. labier adversum nimbos atque ire superne
  11. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  12. At si forte oculo manus uni subdita supter
  13. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  14. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  15. bina lucernarum florentia lumina flammis
  16. binaque per totas aedis geminare supellex
  17. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  18. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  19. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  20. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  21. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  22. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  23. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  24. mutare et campos pedibus transire videmur,
  25. et sonitus audire, severa silentia noctis
  26. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  27. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  28. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  29. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  30. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  31. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  32. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  33. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  34. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  35. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  36. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  37. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  38. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  39. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  40. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  41. notitiam veri quae res falsique crearit
  42. et dubium certo quae res differre probarit.
  43. invenies primis ab sensibus esse creatam
  44. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  45. nam maiore fide debet reperirier illud,
  46. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  47. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  48. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  49. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  50. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  51. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  52. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  53. an confutabunt nares oculive revincent?
  54. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  55. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  56. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  57. et seorsum varios rerum sentire colores
  58. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  59. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  60. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  61. non possint alios alii convincere sensus.
  62. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  63. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  64. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  65. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  66. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  67. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  68. reddere mendose causas utriusque figurae,
  69. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  70. et violare fidem primam et convellere tota
  71. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  72. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  73. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  74. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  75. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  76. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  77. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  78. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  79. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  80. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  81. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  82. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  83. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  84. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  85. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  86. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  87. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  88. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  89. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  90. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  91. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  92. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  93. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  94. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  95. quippe per angustum turba maiore coorta
  96. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  97. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  98. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  99. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  100. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  101. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  102. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  103. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  104. praesertim si cum summost clamore profusus.
  105. ergo corpoream vocem constare necessest,
  106. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  107. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  108. principiorum et item levor levore creatur;
  109. nec simili penetrant auris primordia forma,
  110. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  111. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  112. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  113. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  114. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  115. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  116. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  117. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  118. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  119. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  120. plane exaudiri discernique articulatim;
  121. servat enim formaturam servatque figuram.
  122. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  123. per multum confundi verba necessest
  124. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  125. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  126. internoscere, verborum sententia quae sit;
  127. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  128. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  129. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  130. in multas igitur voces vox una repente
  131. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  132. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  133. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  134. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  135. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  136. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  137. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  138. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  139. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  140. palantis comites com montis inter opacos
  141. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  142. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  143. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  144. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  145. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  146. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  147. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  148. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  149. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  150. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  151. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  152. pinea semiferi capitis velamina quassans
  153. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  154. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  155. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  156. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  157. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  158. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  159. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  160. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  161. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  162. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  163. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  164. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  165. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  166. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  167. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  168. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  169. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  170. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  171. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  172. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  173. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  174. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  175. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  176. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  177. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  178. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  179. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  180. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  181. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  182. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  183. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  184. siquis forte manu premere ac siccare .
  185. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  186. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  187. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  188. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  189. umida linguai circum sudantia templa;
  190. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  191. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  192. deinde voluptas est e suco fine palati;
  193. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  194. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  195. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  196. dum modo quod capias concoctum didere possis
  197. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  198. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  199. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  200. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  201. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  202. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  203. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  204. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  205. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  206. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  207. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  208. principio meminisse decet quae diximus ante,
  209. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  210. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  211. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  212. extima membrorum circumcaesura ,
  213. proinde et seminibus constant variantque figura.
  214. semina cum porro distent, differre necessest
  215. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  216. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  217. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  218. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  219. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  220. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  221. proinde foraminibus debent differe figurae
  222. et variare viae proinde ac textura .
  223. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  224. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  225. contractabiliter caulas intrare palati,