De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  2. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  3. at maris ignaris in portu clauda videntur
  4. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  5. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  6. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  7. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  8. omnia converti sursumque supina reverti
  9. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  10. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  11. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  12. labier adversum nimbos atque ire superne
  13. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  14. At si forte oculo manus uni subdita supter
  15. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  16. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  17. bina lucernarum florentia lumina flammis
  18. binaque per totas aedis geminare supellex
  19. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  20. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  21. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  22. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  23. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  24. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  25. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  26. mutare et campos pedibus transire videmur,
  27. et sonitus audire, severa silentia noctis
  28. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  29. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  30. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  31. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  32. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  33. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  34. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  35. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  36. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  37. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  38. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  39. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  40. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  41. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  42. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  43. notitiam veri quae res falsique crearit
  44. et dubium certo quae res differre probarit.
  45. invenies primis ab sensibus esse creatam
  46. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  47. nam maiore fide debet reperirier illud,
  48. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  49. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  50. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  51. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  52. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  53. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  54. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  55. an confutabunt nares oculive revincent?
  56. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  57. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  58. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  59. et seorsum varios rerum sentire colores
  60. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  61. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  62. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  63. non possint alios alii convincere sensus.
  64. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  65. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  66. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  67. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  68. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  69. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  70. reddere mendose causas utriusque figurae,
  71. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  72. et violare fidem primam et convellere tota
  73. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  74. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  75. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  76. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  77. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  78. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  79. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  80. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  81. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  82. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  83. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  84. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  85. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  86. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  87. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  88. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  89. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  90. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  91. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  92. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  93. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  94. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  95. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  96. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  97. quippe per angustum turba maiore coorta
  98. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  99. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  100. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  101. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  102. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  103. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  104. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  105. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  106. praesertim si cum summost clamore profusus.
  107. ergo corpoream vocem constare necessest,
  108. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  109. Asperitas autem vocis fit ab asperitate