De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inter eos solemque iacent immania ponti
  2. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  3. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  4. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  5. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  6. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  7. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  8. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  9. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  10. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  11. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  12. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  13. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  14. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  15. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  16. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  17. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  18. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  19. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  20. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  21. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  22. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  23. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  24. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  25. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  26. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  27. at maris ignaris in portu clauda videntur
  28. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  29. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  30. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  31. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  32. omnia converti sursumque supina reverti
  33. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  34. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  35. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  36. labier adversum nimbos atque ire superne
  37. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  38. At si forte oculo manus uni subdita supter
  39. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  40. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  41. bina lucernarum florentia lumina flammis
  42. binaque per totas aedis geminare supellex
  43. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  44. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  45. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  46. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  47. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  48. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  49. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  50. mutare et campos pedibus transire videmur,
  51. et sonitus audire, severa silentia noctis
  52. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  53. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  54. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  55. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  56. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  57. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  58. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  59. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  60. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  61. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  62. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  63. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  64. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  65. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  66. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  67. notitiam veri quae res falsique crearit
  68. et dubium certo quae res differre probarit.
  69. invenies primis ab sensibus esse creatam
  70. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  71. nam maiore fide debet reperirier illud,
  72. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  73. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  74. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  75. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  76. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  77. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  78. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  79. an confutabunt nares oculive revincent?
  80. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  81. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  82. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  83. et seorsum varios rerum sentire colores
  84. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  85. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  86. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  87. non possint alios alii convincere sensus.
  88. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  89. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  90. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  91. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  92. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  93. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  94. reddere mendose causas utriusque figurae,
  95. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  96. et violare fidem primam et convellere tota
  97. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  98. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  99. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  100. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  101. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  102. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  103. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  104. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  105. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  106. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  107. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  108. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  109. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  110. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  111. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  112. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  113. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  114. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  115. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  116. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  117. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  118. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  119. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  120. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  121. quippe per angustum turba maiore coorta
  122. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  123. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  124. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  125. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  126. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  127. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  128. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  129. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  130. praesertim si cum summost clamore profusus.
  131. ergo corpoream vocem constare necessest,