De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  2. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  3. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  4. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  5. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  6. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  7. effugere aut umbras inter vivos volitare
  8. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  9. cum corpus simul atque animi natura perempta
  10. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  11. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  12. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  13. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  14. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  15. corpora res multae, partim diffusa solute,
  16. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  17. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  18. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  19. et vituli cum membranas de corpore summo
  20. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  21. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  22. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  23. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  24. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  25. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  26. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  27. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  28. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  29. quo fuerint et formai servare figuram,
  30. et multo citius, quanto minus indupediri
  31. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  32. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  33. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  34. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  35. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  36. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  37. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  38. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  39. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  40. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  41. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  42. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  43. omnia conrident correpta luce diei.
  44. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  45. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  46. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  47. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  48. quae volgo volitant subtili praedita filo
  49. nec singillatim possunt secreta videri.
  50. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  51. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  52. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  53. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  54. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  55. at contra tenuis summi membrana coloris
  56. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  57. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  58. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  59. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  60. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  61. exin imaginibus missis consistere eorum.
  62. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  63. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  64. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  65. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  66. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  67. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  68. nec ratione alia servari posse videntur,
  69. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  70. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  71. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  72. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  73. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  74. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  75. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  76. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  77. tertia pars nulla possit ratione videri.
  78. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  79. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  80. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  81. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  82. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  83. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  84. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  85. habrotonique graves et tristia centaurea,
  86. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  87. ---
  88. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  89. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  90. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  91. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  92. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  93. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  94. quae multis formata modis sublime feruntur,
  95. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  96. cernimus et mundi speciem violare serenam
  97. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  98. ora volare videntur et umbram ducere late,
  99. inter dum magni montes avolsaque saxa
  100. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  101. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  102. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  103. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  104. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  105. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  106. ---
  107. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  108. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  109. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  110. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  111. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  112. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  113. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  114. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  115. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  116. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  117. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  118. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  119. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  120. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  121. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  122. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  123. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  124. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  125. sic ab rebus item simili ratione necessest
  126. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  127. multa modis multis in cunctas undique partis;
  128. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  129. res ibi respondent simili forma atque colore.
  130. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  131. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  132. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  133. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  134. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  135. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  136. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  137. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  138. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  139. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  140. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  141. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  142. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  143. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  144. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  145. Principio persaepe levis res atque minutis
  146. corporibus factas celeris licet esse videre.
  147. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  148. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  149. quae quasi cuduntur perque intervallum
  150. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  151. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  152. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  153. qua propter simulacra pari ratione necessest
  154. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  155. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  156. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  157. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  158. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  159. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  160. et quasi permanare per intervallum.
  161. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  162. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  163. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  164. per totum caeli spatium diffundere sese
  165. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  166. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  167. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  168. quone vides citius debere et longius ire
  169. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  170. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  171. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  172. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  173. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  174. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  175. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  176. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  177. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  178. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  179. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  180. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  181. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  182. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  183. nec variae cessant voces volitare per auras.
  184. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  185. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  186. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  187. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  188. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  189. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  190. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  191. cernere odorari licet et sentire sonare.
  192. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  193. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  194. cernitur in luce et claro candore, necessest
  195. consimili causa tactum visumque moveri.
  196. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  197. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  198. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  199. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  200. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  201. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  202. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  203. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  204. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  205. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  206. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  207. efficit ut videamus et internoscere curat;
  208. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  209. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  210. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  211. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  212. propterea fit uti videamus quam procul absit
  213. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  214. et nostros oculos perterget longior aura,
  215. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  216. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  217. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  218. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  219. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  220. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  221. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  222. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  223. particulam venti sentire et frigoris eius,
  224. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  225. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  226. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  227. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  228. tangimus extremum saxi summumque colorem
  229. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  230. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  231. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  232. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  233. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  234. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  235. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  236. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  237. primus enim citra postes tum cernitur ,
  238. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  239. post extraria lux oculos perterget et
  240. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  241. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  242. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  243. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  244. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  245. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  246. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  247. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  248. atque alium prae se propellens volvit,
  249. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  250. distare ab speculo tantum semota videtur.
  251. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  252. ---
  253. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  254. binis quoniam res confit utraque.
  255. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  256. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  257. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  258. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  259. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  260. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  261. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  262. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  263. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  264. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  265. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  266. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  267. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  268. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  269. omnia per flexos aditus educta licebit
  270. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  271. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  272. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  273. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  274. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  275. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  276. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  277. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  278. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  279. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  280. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  281. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  282. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  283. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  284. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  285. omnia quandoquidem cogit natura referri
  286. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  287. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  288. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  289. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  290. per purum simulacra feruntur
  291. et feriunt oculos turbantia composituras.
  292. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  293. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  294. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  295. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  296. arquati, quia luroris de corpore eorum
  297. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  298. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  299. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  300. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  301. propterea quia, cum propior caliginis
  302. ater init oculos prior et possedit apertos,
  303. insequitur candens confestim lucidus ,
  304. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  305. illius; nam multis partibus hic est
  306. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  307. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  308. atque pate fecit, quas ante obsederat
  309. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  310. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  311. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  312. propterea quia posterior caliginis
  313. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  314. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  315. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  316. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  317. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  318. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  319. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  320. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  321. per multum quia dum simulacra feruntur,
  322. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  323. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  324. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  325. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  326. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  327. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  328. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  329. si credis privatum lumine posse
  330. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  331. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  332. id quod nos umbram perhibere .
  333. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  334. lumine privatur solis qua cumque meantes
  335. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  336. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  337. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  338. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  339. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  340. propterea facile et spoliatur lumine terra
  341. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  342. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  343. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  344. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  345. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  346. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  347. hoc animi demum ratio discernere debet,
  348. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  349. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  350. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  351. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  352. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  353. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  354. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  355. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  356. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  357. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  358. solque pari ratione manere et luna videtur
  359. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  360. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  361. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  362. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  363. atria versari et circum cursare columnae
  364. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  365. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  366. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  367. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  368. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  369. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  370. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  371. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  372. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  373. inter eos solemque iacent immania ponti
  374. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  375. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  376. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  377. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  378. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  379. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  380. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  381. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  382. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  383. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  384. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  385. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  386. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  387. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  388. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  389. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  390. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  391. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  392. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  393. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  394. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  395. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  396. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  397. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  398. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  399. at maris ignaris in portu clauda videntur
  400. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  401. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  402. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  403. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  404. omnia converti sursumque supina reverti
  405. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  406. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  407. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  408. labier adversum nimbos atque ire superne
  409. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  410. At si forte oculo manus uni subdita supter
  411. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  412. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  413. bina lucernarum florentia lumina flammis
  414. binaque per totas aedis geminare supellex
  415. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  416. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  417. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  418. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  419. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  420. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  421. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  422. mutare et campos pedibus transire videmur,
  423. et sonitus audire, severa silentia noctis
  424. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  425. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  426. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  427. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  428. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  429. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  430. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  431. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  432. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  433. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  434. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  435. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  436. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  437. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  438. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  439. notitiam veri quae res falsique crearit
  440. et dubium certo quae res differre probarit.
  441. invenies primis ab sensibus esse creatam
  442. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  443. nam maiore fide debet reperirier illud,
  444. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  445. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  446. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  447. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  448. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  449. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  450. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  451. an confutabunt nares oculive revincent?
  452. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  453. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  454. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  455. et seorsum varios rerum sentire colores
  456. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  457. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  458. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  459. non possint alios alii convincere sensus.
  460. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  461. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  462. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  463. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  464. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  465. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  466. reddere mendose causas utriusque figurae,
  467. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  468. et violare fidem primam et convellere tota
  469. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  470. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  471. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  472. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  473. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  474. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  475. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  476. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  477. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  478. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  479. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  480. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  481. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  482. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  483. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  484. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  485. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  486. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  487. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  488. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  489. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  490. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  491. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  492. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  493. quippe per angustum turba maiore coorta