De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  2. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  3. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  4. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  5. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  6. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  7. effugere aut umbras inter vivos volitare
  8. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  9. cum corpus simul atque animi natura perempta
  10. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  11. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  12. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  13. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  14. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  15. corpora res multae, partim diffusa solute,
  16. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  17. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  18. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  19. et vituli cum membranas de corpore summo
  20. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  21. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  22. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  23. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  24. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  25. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  26. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  27. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  28. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  29. quo fuerint et formai servare figuram,
  30. et multo citius, quanto minus indupediri
  31. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  32. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  33. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  34. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  35. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  36. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  37. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  38. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  39. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  40. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  41. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  42. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  43. omnia conrident correpta luce diei.
  44. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  45. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  46. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  47. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  48. quae volgo volitant subtili praedita filo
  49. nec singillatim possunt secreta videri.
  50. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  51. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  52. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  53. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  54. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  55. at contra tenuis summi membrana coloris
  56. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  57. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  58. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  59. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  60. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  61. exin imaginibus missis consistere eorum.
  62. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  63. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  64. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  65. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  66. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  67. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  68. nec ratione alia servari posse videntur,
  69. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  70. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  71. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  72. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  73. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  74. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  75. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  76. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  77. tertia pars nulla possit ratione videri.
  78. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  79. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  80. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  81. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  82. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  83. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  84. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  85. habrotonique graves et tristia centaurea,