De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  2. inter eos solemque iacent immania ponti
  3. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  4. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  5. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  6. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  7. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  8. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  9. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  10. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  11. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  12. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  13. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  14. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  15. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  16. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  17. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  18. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  19. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  20. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  21. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  22. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  23. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  24. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  25. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  26. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  27. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  28. at maris ignaris in portu clauda videntur
  29. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  30. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  31. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  32. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  33. omnia converti sursumque supina reverti
  34. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  35. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  36. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  37. labier adversum nimbos atque ire superne
  38. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  39. At si forte oculo manus uni subdita supter
  40. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  41. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  42. bina lucernarum florentia lumina flammis
  43. binaque per totas aedis geminare supellex
  44. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  45. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  46. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  47. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  48. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  49. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  50. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  51. mutare et campos pedibus transire videmur,
  52. et sonitus audire, severa silentia noctis
  53. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  54. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  55. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  56. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  57. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  58. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  59. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  60. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  61. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  62. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  63. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  64. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  65. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  66. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  67. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  68. notitiam veri quae res falsique crearit
  69. et dubium certo quae res differre probarit.
  70. invenies primis ab sensibus esse creatam
  71. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  72. nam maiore fide debet reperirier illud,
  73. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  74. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  75. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  76. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  77. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  78. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  79. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  80. an confutabunt nares oculive revincent?
  81. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  82. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  83. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  84. et seorsum varios rerum sentire colores
  85. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  86. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  87. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  88. non possint alios alii convincere sensus.
  89. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  90. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  91. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  92. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  93. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  94. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  95. reddere mendose causas utriusque figurae,
  96. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  97. et violare fidem primam et convellere tota
  98. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  99. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  100. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  101. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  102. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  103. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  104. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  105. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  106. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  107. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  108. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  109. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  110. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  111. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  112. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  113. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  114. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  115. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  116. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  117. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  118. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  119. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  120. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  121. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  122. quippe per angustum turba maiore coorta
  123. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  124. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  125. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  126. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  127. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  128. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  129. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  130. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  131. praesertim si cum summost clamore profusus.
  132. ergo corpoream vocem constare necessest,
  133. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  134. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  135. principiorum et item levor levore creatur;
  136. nec simili penetrant auris primordia forma,
  137. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  138. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  139. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  140. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  141. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  142. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  143. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  144. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  145. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  146. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  147. plane exaudiri discernique articulatim;
  148. servat enim formaturam servatque figuram.
  149. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  150. per multum confundi verba necessest
  151. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  152. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  153. internoscere, verborum sententia quae sit;
  154. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  155. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  156. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  157. in multas igitur voces vox una repente
  158. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  159. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  160. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  161. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  162. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  163. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  164. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  165. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  166. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  167. palantis comites com montis inter opacos
  168. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  169. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  170. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  171. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  172. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  173. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  174. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  175. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  176. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  177. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  178. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  179. pinea semiferi capitis velamina quassans
  180. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  181. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  182. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  183. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  184. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  185. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  186. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  187. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  188. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  189. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  190. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  191. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  192. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  193. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  194. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  195. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  196. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  197. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  198. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  199. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  200. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  201. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  202. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  203. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  204. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  205. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  206. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  207. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  208. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  209. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  210. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  211. siquis forte manu premere ac siccare .
  212. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  213. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  214. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  215. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  216. umida linguai circum sudantia templa;
  217. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  218. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  219. deinde voluptas est e suco fine palati;
  220. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  221. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  222. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  223. dum modo quod capias concoctum didere possis
  224. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  225. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  226. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  227. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  228. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  229. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  230. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  231. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  232. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  233. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  234. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  235. principio meminisse decet quae diximus ante,
  236. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  237. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  238. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  239. extima membrorum circumcaesura ,
  240. proinde et seminibus constant variantque figura.
  241. semina cum porro distent, differre necessest
  242. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  243. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  244. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  245. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  246. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  247. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  248. proinde foraminibus debent differe figurae
  249. et variare viae proinde ac textura .
  250. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  251. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  252. contractabiliter caulas intrare palati,
  253. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  254. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  255. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  256. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  257. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  258. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  259. commutantur ibi positurae principiorum;
  260. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  261. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  262. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  263. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  264. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  265. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  266. tangat agam. primum res multas esse necessest
  267. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  268. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  269. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  270. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  271. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  272. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  273. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  274. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  275. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  276. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  277. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  278. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  279. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  280. est alio ut possit permitti longius alter;
  281. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  282. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  283. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  284. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  285. paulatim facilis distractus in auras;
  286. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  287. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  288. significat quod fracta magis redolere videntur
  289. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  290. deinde videre licet maioribus esse creatum
  291. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  292. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  293. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  294. investigare in qua sit regione locatum;
  295. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  296. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  297. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  298. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  299. in generest, sed item species rerum atque colores
  300. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  301. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  302. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  303. auroram clara consuetum voce vocare,
  304. noenu queunt rapidi contra constare leones
  305. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  306. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  307. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  308. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  309. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  310. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  311. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  312. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  313. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  314. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  315. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  316. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  317. multa modis multis in cunctas undique partis
  318. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  319. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  320. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  321. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  322. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  323. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  324. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  325. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  326. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  327. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  328. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  329. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  330. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  331. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  332. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  333. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  334. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  335. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  336. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  337. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  338. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  339. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  340. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  341. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  342. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  343. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  344. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  345. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  346. scire licet mentem simili ratione moveri
  347. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  348. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  349. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  350. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  351. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  352. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  353. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  354. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  355. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  356. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  357. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  358. nec dissentit eum mortis letique potitum
  359. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  360. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  361. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  362. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  363. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  364. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  365. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  366. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  367. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  368. copia particularum, ut possit suppeditare.
  369. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  370. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  371. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  372. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  373. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  374. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  375. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  376. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  377. omnia sub verbone creat natura paratque?
  378. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  379. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  380. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  381. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  382. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  383. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  384. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  385. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  386. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  387. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  388. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  389. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  390. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  391. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  392. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  393. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  394. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  395. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  396. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  397. ipse parat sese porro speratque futurum
  398. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  399. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  400. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  401. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  402. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  403. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  404. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  405. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  406. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  407. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  408. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  409. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  410. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  411. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  412. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  413. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  414. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  415. Illud in his rebus vitium vehementer
  416. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  417. lumina ne facias oculorum clara creata,
  418. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  419. proceros passus, ideo fastigia posse
  420. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  421. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  422. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  423. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  424. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  425. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  426. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  427. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  428. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  429. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  430. sed potius longe linguae praecessit origo
  431. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  432. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  433. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  434. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  435. at contra conferre manu certamina pugnae
  436. et lacerare artus foedareque membra cruore
  437. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  438. et volnus vitare prius natura
  439. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  440. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  441. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  442. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  443. haec igitur possunt utendi cognita causa
  444. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  445. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  446. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  447. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  448. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  449. utilitatis ob officium potuisse creari.
  450. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  451. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  452. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  453. multa modis multis docui, sed plurima debent
  454. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  455. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  456. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  457. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  458. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  459. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  460. et recreet vires inter datus, atque patentem
  461. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  462. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  463. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  464. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  465. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  466. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  467. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  468. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  469. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  470. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  471. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  472. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  473. dico animo nostro primum simulacra meandi
  474. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  475. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  476. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  477. id quod providet, illius rei constat imago,
  478. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  479. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  480. per membra atque artus animai dissita vis est;
  481. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  482. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  483. paulatim moles protruditur atque movetur.
  484. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  485. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  486. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  487. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  488. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  489. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  490. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  491. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  492. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  493. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  494. trudit agens magnam magno molimine navem
  495. et manus una regit quanto vis impete euntem
  496. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  497. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  498. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  499. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  500. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  501. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  502. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  503. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  504. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  505. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  506. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  507. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  508. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  509. vis animae partimque foras eiecta recessit
  510. et partim contrusa magis concessit in altum;
  511. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  512. nam dubium non est, animai quin opera sit
  513. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  514. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  515. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  516. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  517. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  518. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  519. unde reconflari sensus per membra repente
  520. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  521. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  522. perturbari anima et corpus languescere possit,
  523. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  524. Principio externa corpus de parte necessum est,
  525. quoniam vicinum tangitur auris,
  526. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  527. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  528. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  529. interiorem etiam partem spirantibus
  530. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  531. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  532. perveniant plagae per parva foramina nobis
  533. corporis ad primas partis elementaque prima,
  534. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  535. conturbantur enim positurae principiorum
  536. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  537. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  538. pars etiam distracta per artus non queat esse
  539. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  540. inter enim saepit coetus natura viasque.
  541. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  542. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  543. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  544. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  545. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  546. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  547. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  548. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  549. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  550. corpora conturbant magno contusa labore.
  551. fit ratione eadem coniectus parte animai
  552. altior atque foras eiectus largior eius,
  553. et divisior inter se ac distractior intus.
  554. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  555. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  556. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  557. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  558. causidici causas agere et componere leges,
  559. induperatores pugnare ac proelia obire,
  560. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  561. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  562. semper et inventam patriis exponere chartis.
  563. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  564. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  565. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  566. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  567. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  568. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  569. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  570. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  571. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  572. cernere saltantis et mollia membra moventis
  573. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  574. auribus accipere et consessum cernere eundem
  575. scenaique simul varios splendere decores.
  576. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  577. et quibus in rebus consuerint esse operati
  578. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  579. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  580. in somnis sudare tamen spirareque semper
  581. et quasi de palma summas contendere viris
  582. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  583. venantumque canes in molli saepe quiete
  584. iactant crura tamen subito vocisque repente
  585. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  586. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  587. expergefactique secuntur inania saepe
  588. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  589. donec discussis redeant erroribus ad se.
  590. at consueta domi catulorum blanda propago
  591. discutere et corpus de terra corripere instant,
  592. iactant crura tamen subito vocisque repente
  593. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  594. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  595. expergefactique secuntur inania saepe
  596. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  597. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  598. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  599. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  600. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  601. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  602. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  603. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  604. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  605. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  606. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  607. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  608. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  609. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  610. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  611. indicioque sui facti persaepe fuere.
  612. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  613. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  614. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  615. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  616. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  617. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  618. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  619. somno devincti credunt se extollere vestem,
  620. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  621. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  622. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  623. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  624. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  625. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  626. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  627. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  628. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  629. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  630. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  631. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  632. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  633. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  634. per membra atque artus decedit corpore toto,
  635. in loca conveniens nervorum certa cietque
  636. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  637. inritata tument loca semine fitque voluntas
  638. eicere id quo se contendit dira lubido,
  639. incitat inritans loca turgida semine multo
  640. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  641. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  642. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  643. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  644. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  645. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  646. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  647. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  648. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  649. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  650. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  651. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  652. stillavit gutta et successit frigida cura;
  653. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  654. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  655. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  656. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  657. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  658. nec retinere semel conversum unius amore
  659. et servare sibi curam certumque dolorem;
  660. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  661. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  662. si non prima novis conturbes volnera plagis
  663. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  664. aut alio possis animi traducere motus.
  665. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  666. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  667. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  668. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  669. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  670. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  671. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  672. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  673. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  674. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  675. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  676. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  677. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  678. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  679. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  680. quod fieri contra totum natura repugnat;
  681. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  682. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  683. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  684. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  685. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  686. ex hominis vero facie pulchroque colore
  687. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  688. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  689. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  690. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  691. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  692. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  693. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  694. nec satiare queunt spectando corpora coram
  695. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  696. possunt errantes incerti corpore toto.
  697. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  698. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  699. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  700. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  701. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  702. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  703. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  704. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  705. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  706. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  707. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  708. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  709. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  710. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  711. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  712. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  713. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  714. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  715. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  716. labitur interea res et Babylonia fiunt
  717. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  718. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  719. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  720. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  721. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  722. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  723. eximia veste et victu convivia, ludi,
  724. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  725. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  726. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  727. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  728. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  729. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  730. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  731. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  732. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  733. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  734. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  735. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  736. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  737. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  738. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  739. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  740. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  741. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  742. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  743. et praetermittas animi vitia omnia primum
  744. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  745. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  746. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  747. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  748. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  749. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  750. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  751. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  752. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  753. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  754. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  755. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  756. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  757. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  758. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  759. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  760. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  761. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  762. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  763. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  764. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  765. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  766. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  767. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  768. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  769. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  770. floribus et sertis operit postisque superbos
  771. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  772. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  773. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  774. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  775. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  776. plus videat quam mortali concedere par est.
  777. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  778. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  779. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  780. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  781. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  782. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  783. praetermittere et humanis concedere rebus.
  784. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  785. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  786. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  787. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  788. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  789. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  790. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  791. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  792. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  793. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  794. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  795. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  796. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  797. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  798. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  799. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  800. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  801. Et commiscendo quom semine forte virilem
  802. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  803. tum similes matrum materno semine fiunt,
  804. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  805. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  806. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  807. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  808. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  809. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  810. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  811. possint et referant proavorum saepe figuras,
  812. propterea quia multa modis primordia multis
  813. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  814. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  815. inde Venus varia producit sorte figuras,
  816. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  817. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  818. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  819. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  820. maternoque mares existunt corpore creti;
  821. semper enim partus duplici de semine constat,
  822. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  823. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  824. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  825. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  826. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  827. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  828. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  829. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  830. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  831. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  832. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  833. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  834. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  835. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  836. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  837. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  838. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  839. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  840. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  841. atque alias alii complent magis ex aliisque
  842. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  843. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  844. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  845. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  846. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  847. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  848. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  849. usque adeo magni refert, ut semina possint
  850. seminibus commisceri genitaliter apta
  851. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  852. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  853. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  854. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  855. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  856. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  857. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  858. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  859. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  860. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  861. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  862. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  863. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  864. eicit enim sulcum recta regione viaque
  865. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  866. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  867. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  868. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  869. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  870. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  871. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  872. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  873. morigerisque modis et munde corpore culto,
  874. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  875. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  876. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  877. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  878. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  879. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis
  44. atque pericula tumst ingratis insinuandum!
  45. quantae tum scindunt hominem cuppedinis acres
  46. sollicitum curae quantique perinde timores!
  47. quidve superbia spurcitia ac petulantia? quantas
  48. efficiunt clades! quid luxus desidiaeque?
  49. haec igitur qui cuncta subegerit ex animoque
  50. expulerit dictis, non armis, nonne decebit
  51. hunc hominem numero divom dignarier esse?
  52. cum bene praesertim multa ac divinitus ipsis
  53. iam mortalibus e divis dare dicta suerit
  54. atque omnem rerum naturam pandere dictis.
  55. Cuius ego ingressus vestigia dum rationes
  56. persequor ac doceo dictis, quo quaeque creata
  57. foedere sint, in eo quam sit durare necessum
  58. nec validas valeant aevi rescindere leges,
  59. quo genere in primis animi natura reperta est
  60. nativo primum consistere corpore creta,
  61. nec posse incolumem magnum durare per aevum,
  62. sed simulacra solere in somnis fallere mentem,
  63. cernere cum videamur eum quem vita reliquit,
  64. quod super est, nunc huc rationis detulit ordo,
  65. ut mihi mortali consistere corpore mundum
  66. nativomque simul ratio reddunda sit esse;
  67. et quibus ille modis congressus materiai
  68. fundarit terram caelum mare sidera solem
  69. lunaique globum; tum quae tellure animantes
  70. extiterint, et quae nullo sint tempore natae;
  71. quove modo genus humanum variante loquella
  72. coeperit inter se vesci per nomina rerum;
  73. et quibus ille modis divom metus insinuarit
  74. pectora, terrarum qui in orbi sancta tuetur
  75. fana lacus lucos aras simulacraque divom.
  76. praeterea solis cursus lunaeque meatus
  77. expediam qua vi flectat natura gubernans;
  78. ne forte haec inter caelum terramque reamur
  79. libera sponte sua cursus lustrare perennis,
  80. morigera ad fruges augendas atque animantis,
  81. neve aliqua divom volvi ratione putemus.
  82. nam bene qui didicere deos securum agere aevom,