De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  2. atria versari et circum cursare columnae
  3. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  4. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  5. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  6. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  7. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  8. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  9. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  10. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  11. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  12. inter eos solemque iacent immania ponti
  13. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  14. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  15. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  16. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  17. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  18. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  19. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  20. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  21. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  22. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  23. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  24. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  25. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  26. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  27. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  28. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  29. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  30. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  31. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  32. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  33. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  34. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  35. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  36. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  37. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  38. at maris ignaris in portu clauda videntur
  39. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  40. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  41. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  42. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  43. omnia converti sursumque supina reverti
  44. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  45. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  46. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  47. labier adversum nimbos atque ire superne
  48. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  49. At si forte oculo manus uni subdita supter
  50. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  51. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  52. bina lucernarum florentia lumina flammis
  53. binaque per totas aedis geminare supellex
  54. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  55. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  56. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  57. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  58. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  59. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  60. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  61. mutare et campos pedibus transire videmur,
  62. et sonitus audire, severa silentia noctis
  63. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  64. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  65. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  66. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  67. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  68. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  69. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  70. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  71. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  72. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  73. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  74. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  75. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  76. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  77. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  78. notitiam veri quae res falsique crearit
  79. et dubium certo quae res differre probarit.
  80. invenies primis ab sensibus esse creatam
  81. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  82. nam maiore fide debet reperirier illud,
  83. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  84. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  85. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  86. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  87. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  88. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  89. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  90. an confutabunt nares oculive revincent?
  91. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  92. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  93. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  94. et seorsum varios rerum sentire colores
  95. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  96. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  97. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  98. non possint alios alii convincere sensus.
  99. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  100. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  101. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  102. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  103. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  104. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  105. reddere mendose causas utriusque figurae,
  106. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  107. et violare fidem primam et convellere tota
  108. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  109. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  110. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  111. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  112. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  113. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  114. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  115. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  116. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  117. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  118. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  119. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  120. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  121. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  122. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  123. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  124. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  125. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  126. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  127. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  128. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  129. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  130. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  131. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  132. quippe per angustum turba maiore coorta
  133. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  134. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  135. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  136. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  137. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  138. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  139. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  140. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  141. praesertim si cum summost clamore profusus.
  142. ergo corpoream vocem constare necessest,
  143. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  144. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  145. principiorum et item levor levore creatur;
  146. nec simili penetrant auris primordia forma,
  147. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  148. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  149. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  150. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  151. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  152. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  153. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  154. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  155. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  156. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  157. plane exaudiri discernique articulatim;
  158. servat enim formaturam servatque figuram.
  159. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  160. per multum confundi verba necessest
  161. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  162. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  163. internoscere, verborum sententia quae sit;
  164. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  165. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  166. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  167. in multas igitur voces vox una repente
  168. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  169. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  170. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  171. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  172. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  173. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  174. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  175. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  176. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  177. palantis comites com montis inter opacos
  178. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  179. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  180. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  181. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  182. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  183. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  184. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  185. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  186. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  187. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  188. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  189. pinea semiferi capitis velamina quassans
  190. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  191. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  192. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  193. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  194. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  195. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  196. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  197. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  198. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  199. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  200. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  201. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  202. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  203. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  204. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  205. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  206. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  207. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  208. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  209. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  210. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  211. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  212. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  213. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  214. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  215. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  216. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  217. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  218. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  219. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  220. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  221. siquis forte manu premere ac siccare .
  222. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  223. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  224. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  225. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  226. umida linguai circum sudantia templa;
  227. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  228. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  229. deinde voluptas est e suco fine palati;
  230. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  231. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  232. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  233. dum modo quod capias concoctum didere possis
  234. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  235. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  236. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  237. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  238. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  239. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  240. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  241. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  242. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  243. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  244. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  245. principio meminisse decet quae diximus ante,
  246. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  247. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  248. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  249. extima membrorum circumcaesura ,
  250. proinde et seminibus constant variantque figura.
  251. semina cum porro distent, differre necessest
  252. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  253. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  254. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  255. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  256. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  257. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  258. proinde foraminibus debent differe figurae
  259. et variare viae proinde ac textura .
  260. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  261. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  262. contractabiliter caulas intrare palati,
  263. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  264. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  265. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  266. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  267. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  268. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  269. commutantur ibi positurae principiorum;
  270. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  271. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  272. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  273. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  274. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  275. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  276. tangat agam. primum res multas esse necessest
  277. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  278. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  279. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  280. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  281. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  282. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  283. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  284. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  285. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  286. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  287. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  288. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  289. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  290. est alio ut possit permitti longius alter;
  291. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  292. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  293. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  294. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  295. paulatim facilis distractus in auras;
  296. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  297. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  298. significat quod fracta magis redolere videntur
  299. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  300. deinde videre licet maioribus esse creatum
  301. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  302. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  303. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  304. investigare in qua sit regione locatum;
  305. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  306. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  307. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  308. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  309. in generest, sed item species rerum atque colores
  310. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  311. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  312. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  313. auroram clara consuetum voce vocare,
  314. noenu queunt rapidi contra constare leones
  315. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  316. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  317. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  318. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  319. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  320. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  321. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  322. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  323. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  324. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  325. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  326. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  327. multa modis multis in cunctas undique partis
  328. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  329. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  330. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  331. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  332. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  333. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  334. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  335. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  336. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  337. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  338. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  339. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  340. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  341. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  342. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  343. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  344. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  345. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  346. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  347. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  348. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  349. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  350. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  351. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  352. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  353. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  354. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  355. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  356. scire licet mentem simili ratione moveri
  357. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  358. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  359. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  360. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  361. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  362. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  363. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  364. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  365. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  366. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  367. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  368. nec dissentit eum mortis letique potitum
  369. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  370. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  371. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  372. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  373. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  374. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  375. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  376. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  377. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  378. copia particularum, ut possit suppeditare.
  379. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  380. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  381. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  382. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  383. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  384. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  385. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  386. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  387. omnia sub verbone creat natura paratque?
  388. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  389. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  390. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  391. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  392. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  393. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  394. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  395. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  396. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  397. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  398. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  399. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  400. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  401. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  402. hoc ubi prima perit alioque est altera nata