De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  2. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  3. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  4. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  5. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  6. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  7. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  8. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  9. solque pari ratione manere et luna videtur
  10. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  11. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  12. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  13. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  14. atria versari et circum cursare columnae
  15. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  16. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  17. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  18. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  19. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  20. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  21. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  22. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  23. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  24. inter eos solemque iacent immania ponti
  25. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  26. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  27. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  28. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  29. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  30. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  31. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  32. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  33. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  34. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  35. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  36. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  37. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  38. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  39. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  40. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  41. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  42. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  43. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  44. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  45. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  46. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  47. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  48. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  49. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  50. at maris ignaris in portu clauda videntur
  51. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  52. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  53. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  54. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  55. omnia converti sursumque supina reverti
  56. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  57. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  58. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  59. labier adversum nimbos atque ire superne
  60. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  61. At si forte oculo manus uni subdita supter
  62. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  63. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  64. bina lucernarum florentia lumina flammis
  65. binaque per totas aedis geminare supellex
  66. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  67. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  68. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  69. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  70. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  71. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  72. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  73. mutare et campos pedibus transire videmur,
  74. et sonitus audire, severa silentia noctis
  75. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  76. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  77. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  78. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  79. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  80. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  81. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  82. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  83. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  84. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  85. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  86. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  87. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  88. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  89. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  90. notitiam veri quae res falsique crearit
  91. et dubium certo quae res differre probarit.
  92. invenies primis ab sensibus esse creatam
  93. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  94. nam maiore fide debet reperirier illud,
  95. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  96. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  97. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  98. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  99. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  100. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  101. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  102. an confutabunt nares oculive revincent?
  103. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  104. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  105. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  106. et seorsum varios rerum sentire colores
  107. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  108. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  109. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  110. non possint alios alii convincere sensus.
  111. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  112. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  113. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  114. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  115. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  116. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  117. reddere mendose causas utriusque figurae,
  118. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  119. et violare fidem primam et convellere tota
  120. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  121. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  122. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  123. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  124. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  125. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  126. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  127. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  128. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  129. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  130. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  131. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  132. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  133. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  134. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  135. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  136. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  137. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  138. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  139. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  140. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  141. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  142. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  143. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  144. quippe per angustum turba maiore coorta
  145. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  146. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  147. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  148. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  149. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  150. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  151. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  152. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  153. praesertim si cum summost clamore profusus.
  154. ergo corpoream vocem constare necessest,
  155. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  156. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  157. principiorum et item levor levore creatur;
  158. nec simili penetrant auris primordia forma,
  159. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  160. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  161. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  162. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  163. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  164. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  165. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  166. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  167. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  168. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  169. plane exaudiri discernique articulatim;
  170. servat enim formaturam servatque figuram.
  171. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  172. per multum confundi verba necessest
  173. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  174. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  175. internoscere, verborum sententia quae sit;
  176. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  177. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  178. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  179. in multas igitur voces vox una repente
  180. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  181. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  182. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  183. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  184. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  185. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  186. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  187. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  188. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  189. palantis comites com montis inter opacos
  190. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  191. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  192. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  193. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  194. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  195. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  196. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  197. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  198. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  199. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  200. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  201. pinea semiferi capitis velamina quassans
  202. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  203. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  204. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  205. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  206. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  207. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  208. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  209. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  210. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  211. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  212. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  213. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  214. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  215. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  216. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  217. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  218. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  219. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  220. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  221. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  222. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  223. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  224. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  225. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  226. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  227. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  228. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  229. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  230. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  231. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  232. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  233. siquis forte manu premere ac siccare .
  234. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  235. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  236. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  237. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  238. umida linguai circum sudantia templa;
  239. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  240. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  241. deinde voluptas est e suco fine palati;
  242. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  243. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  244. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  245. dum modo quod capias concoctum didere possis
  246. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  247. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  248. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  249. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  250. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  251. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  252. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  253. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  254. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  255. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  256. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  257. principio meminisse decet quae diximus ante,
  258. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  259. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  260. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  261. extima membrorum circumcaesura ,
  262. proinde et seminibus constant variantque figura.
  263. semina cum porro distent, differre necessest
  264. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  265. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  266. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  267. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  268. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  269. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  270. proinde foraminibus debent differe figurae
  271. et variare viae proinde ac textura .
  272. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  273. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  274. contractabiliter caulas intrare palati,
  275. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  276. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  277. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  278. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  279. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  280. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  281. commutantur ibi positurae principiorum;
  282. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  283. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  284. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  285. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  286. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  287. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  288. tangat agam. primum res multas esse necessest
  289. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  290. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  291. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  292. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  293. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  294. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  295. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  296. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  297. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  298. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  299. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  300. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  301. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  302. est alio ut possit permitti longius alter;
  303. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  304. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  305. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  306. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  307. paulatim facilis distractus in auras;
  308. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  309. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  310. significat quod fracta magis redolere videntur
  311. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  312. deinde videre licet maioribus esse creatum
  313. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  314. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  315. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  316. investigare in qua sit regione locatum;
  317. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  318. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  319. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  320. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  321. in generest, sed item species rerum atque colores
  322. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  323. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  324. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  325. auroram clara consuetum voce vocare,
  326. noenu queunt rapidi contra constare leones
  327. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  328. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  329. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  330. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  331. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  332. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  333. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  334. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  335. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  336. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  337. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  338. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  339. multa modis multis in cunctas undique partis
  340. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  341. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  342. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  343. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  344. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  345. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  346. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  347. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  348. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  349. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  350. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  351. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  352. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  353. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  354. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  355. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  356. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  357. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  358. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  359. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  360. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  361. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  362. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  363. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  364. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  365. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  366. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  367. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  368. scire licet mentem simili ratione moveri
  369. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  370. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  371. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  372. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  373. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  374. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  375. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  376. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  377. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  378. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  379. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  380. nec dissentit eum mortis letique potitum
  381. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  382. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  383. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  384. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  385. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  386. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  387. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  388. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  389. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  390. copia particularum, ut possit suppeditare.
  391. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  392. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  393. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  394. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  395. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  396. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  397. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  398. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  399. omnia sub verbone creat natura paratque?
  400. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  401. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  402. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  403. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  404. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  405. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  406. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  407. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  408. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  409. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  410. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  411. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  412. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  413. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  414. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  415. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  416. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  417. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  418. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  419. ipse parat sese porro speratque futurum
  420. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  421. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  422. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  423. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  424. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  425. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  426. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  427. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  428. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  429. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  430. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  431. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  432. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  433. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  434. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  435. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  436. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  437. Illud in his rebus vitium vehementer
  438. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  439. lumina ne facias oculorum clara creata,
  440. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  441. proceros passus, ideo fastigia posse
  442. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  443. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  444. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  445. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  446. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  447. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  448. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  449. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  450. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  451. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  452. sed potius longe linguae praecessit origo
  453. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  454. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  455. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  456. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  457. at contra conferre manu certamina pugnae
  458. et lacerare artus foedareque membra cruore
  459. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  460. et volnus vitare prius natura
  461. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  462. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  463. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  464. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  465. haec igitur possunt utendi cognita causa
  466. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  467. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  468. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  469. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  470. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  471. utilitatis ob officium potuisse creari.
  472. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  473. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  474. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  475. multa modis multis docui, sed plurima debent
  476. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  477. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  478. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  479. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  480. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  481. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  482. et recreet vires inter datus, atque patentem
  483. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  484. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  485. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  486. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  487. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  488. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  489. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  490. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  491. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  492. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  493. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  494. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  495. dico animo nostro primum simulacra meandi
  496. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  497. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  498. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  499. id quod providet, illius rei constat imago,
  500. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  501. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  502. per membra atque artus animai dissita vis est;
  503. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  504. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  505. paulatim moles protruditur atque movetur.
  506. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  507. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  508. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  509. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  510. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  511. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  512. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  513. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  514. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  515. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  516. trudit agens magnam magno molimine navem
  517. et manus una regit quanto vis impete euntem
  518. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  519. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  520. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  521. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  522. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  523. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  524. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  525. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  526. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  527. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  528. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  529. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  530. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  531. vis animae partimque foras eiecta recessit
  532. et partim contrusa magis concessit in altum;
  533. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  534. nam dubium non est, animai quin opera sit
  535. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  536. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  537. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  538. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  539. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  540. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  541. unde reconflari sensus per membra repente
  542. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  543. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  544. perturbari anima et corpus languescere possit,
  545. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  546. Principio externa corpus de parte necessum est,
  547. quoniam vicinum tangitur auris,
  548. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  549. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  550. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  551. interiorem etiam partem spirantibus
  552. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  553. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  554. perveniant plagae per parva foramina nobis
  555. corporis ad primas partis elementaque prima,
  556. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  557. conturbantur enim positurae principiorum
  558. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  559. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  560. pars etiam distracta per artus non queat esse
  561. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  562. inter enim saepit coetus natura viasque.
  563. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  564. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  565. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  566. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  567. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  568. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  569. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  570. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  571. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  572. corpora conturbant magno contusa labore.
  573. fit ratione eadem coniectus parte animai
  574. altior atque foras eiectus largior eius,
  575. et divisior inter se ac distractior intus.
  576. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  577. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  578. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  579. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  580. causidici causas agere et componere leges,
  581. induperatores pugnare ac proelia obire,
  582. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  583. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  584. semper et inventam patriis exponere chartis.
  585. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  586. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  587. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  588. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  589. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  590. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  591. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  592. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  593. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  594. cernere saltantis et mollia membra moventis
  595. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  596. auribus accipere et consessum cernere eundem
  597. scenaique simul varios splendere decores.
  598. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  599. et quibus in rebus consuerint esse operati
  600. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  601. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  602. in somnis sudare tamen spirareque semper
  603. et quasi de palma summas contendere viris
  604. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  605. venantumque canes in molli saepe quiete
  606. iactant crura tamen subito vocisque repente
  607. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  608. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  609. expergefactique secuntur inania saepe
  610. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  611. donec discussis redeant erroribus ad se.
  612. at consueta domi catulorum blanda propago
  613. discutere et corpus de terra corripere instant,
  614. iactant crura tamen subito vocisque repente
  615. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  616. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  617. expergefactique secuntur inania saepe
  618. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  619. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  620. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  621. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  622. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  623. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  624. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  625. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  626. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  627. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  628. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  629. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  630. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  631. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  632. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  633. indicioque sui facti persaepe fuere.
  634. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  635. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  636. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  637. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  638. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  639. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  640. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  641. somno devincti credunt se extollere vestem,
  642. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  643. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  644. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  645. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  646. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  647. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  648. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  649. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  650. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  651. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  652. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  653. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  654. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  655. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  656. per membra atque artus decedit corpore toto,
  657. in loca conveniens nervorum certa cietque
  658. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  659. inritata tument loca semine fitque voluntas
  660. eicere id quo se contendit dira lubido,
  661. incitat inritans loca turgida semine multo
  662. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  663. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  664. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  665. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  666. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  667. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  668. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  669. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  670. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  671. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  672. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  673. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  674. stillavit gutta et successit frigida cura;
  675. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  676. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  677. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  678. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  679. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  680. nec retinere semel conversum unius amore
  681. et servare sibi curam certumque dolorem;
  682. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  683. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  684. si non prima novis conturbes volnera plagis
  685. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  686. aut alio possis animi traducere motus.
  687. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  688. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  689. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  690. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  691. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  692. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  693. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  694. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  695. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  696. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  697. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  698. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  699. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  700. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  701. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  702. quod fieri contra totum natura repugnat;
  703. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  704. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  705. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  706. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  707. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  708. ex hominis vero facie pulchroque colore
  709. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  710. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  711. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  712. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  713. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  714. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  715. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  716. nec satiare queunt spectando corpora coram
  717. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  718. possunt errantes incerti corpore toto.
  719. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  720. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  721. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  722. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  723. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  724. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  725. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  726. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  727. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  728. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  729. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  730. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  731. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  732. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  733. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  734. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  735. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  736. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  737. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  738. labitur interea res et Babylonia fiunt
  739. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  740. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  741. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  742. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  743. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  744. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  745. eximia veste et victu convivia, ludi,
  746. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  747. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  748. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  749. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  750. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  751. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  752. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  753. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  754. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  755. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  756. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  757. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  758. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  759. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  760. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  761. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  762. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  763. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  764. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  765. et praetermittas animi vitia omnia primum
  766. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  767. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  768. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  769. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  770. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  771. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  772. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  773. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  774. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  775. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  776. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  777. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  778. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  779. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  780. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  781. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  782. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  783. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  784. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  785. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  786. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  787. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  788. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  789. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  790. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  791. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  792. floribus et sertis operit postisque superbos
  793. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  794. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  795. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  796. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  797. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  798. plus videat quam mortali concedere par est.
  799. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  800. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  801. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  802. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  803. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  804. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  805. praetermittere et humanis concedere rebus.
  806. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  807. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  808. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  809. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  810. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  811. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  812. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  813. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  814. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  815. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  816. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  817. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  818. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  819. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  820. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  821. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  822. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  823. Et commiscendo quom semine forte virilem
  824. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  825. tum similes matrum materno semine fiunt,
  826. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  827. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  828. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  829. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  830. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  831. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  832. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  833. possint et referant proavorum saepe figuras,
  834. propterea quia multa modis primordia multis
  835. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  836. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  837. inde Venus varia producit sorte figuras,
  838. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  839. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  840. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  841. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  842. maternoque mares existunt corpore creti;
  843. semper enim partus duplici de semine constat,
  844. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  845. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  846. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  847. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  848. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  849. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  850. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  851. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  852. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  853. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  854. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  855. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  856. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  857. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  858. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  859. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  860. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  861. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  862. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  863. atque alias alii complent magis ex aliisque
  864. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  865. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  866. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  867. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  868. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  869. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  870. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  871. usque adeo magni refert, ut semina possint
  872. seminibus commisceri genitaliter apta
  873. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  874. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  875. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  876. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  877. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  878. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  879. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  880. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  881. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  882. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  883. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  884. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  885. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  886. eicit enim sulcum recta regione viaque
  887. vomeris atque locis avertit seminis ictum.
  888. idque sua causa consuerunt scorta moveri,
  889. ne complerentur crebro gravidaeque iacerent,
  890. et simul ipsa viris Venus ut concinnior esset;
  891. coniugibus quod nil nostris opus esse videtur.
  892. Nec divinitus inter dum Venerisque sagittis
  893. deteriore fit ut forma muliercula ametur;
  894. nam facit ipsa suis inter dum femina factis
  895. morigerisque modis et munde corpore culto,
  896. ut facile insuescat secum te degere vitam.
  897. quod super est, consuetudo concinnat amorem;
  898. nam leviter quamvis quod crebro tunditur ictu,
  899. vincitur in longo spatio tamen atque labascit.
  900. nonne vides etiam guttas in saxa cadentis
  901. umoris longo in spatio pertundere saxa?
  1. Quis potis est dignum pollenti pectore carmen
  2. condere pro rerum maiestate hisque repertis?
  3. quisve valet verbis tantum, qui fingere laudes
  4. pro meritis eius possit, qui talia nobis
  5. pectore parta suo quaesitaque praemia liquit?
  6. nemo, ut opinor, erit mortali corpore cretus.
  7. nam si, ut ipsa petit maiestas cognita rerum,
  8. dicendum est, deus ille fuit, deus, inclyte Memmi,
  9. qui princeps vitae rationem invenit eam quae
  10. nunc appellatur sapientia, quique per artem
  11. fluctibus et tantis vitam tantisque tenebris
  12. in tam tranquillo et tam clara luce locavit.
  13. confer enim divina aliorum antiqua reperta.
  14. namque Ceres fertur fruges Liberque liquoris
  15. vitigeni laticem mortalibus instituisse;
  16. cum tamen his posset sine rebus vita manere,
  17. ut fama est aliquas etiam nunc vivere gentis.
  18. at bene non poterat sine puro pectore vivi;
  19. quo magis hic merito nobis deus esse videtur,
  20. ex quo nunc etiam per magnas didita gentis
  21. dulcia permulcent animos solacia vitae.
  22. Herculis antistare autem si facta putabis,
  23. longius a vera multo ratione ferere.
  24. quid Nemeaeus enim nobis nunc magnus hiatus
  25. ille leonis obesset et horrens Arcadius sus,
  26. tanto opere officerent nobis Stymphala colentes?
  27. denique quid Cretae taurus Lernaeaque pestis
  28. hydra venenatis posset vallata colubris?
  29. quidve tripectora tergemini vis Geryonai
  30. et Diomedis equi spirantes naribus ignem
  31. Thracia Bistoniasque plagas atque Ismara propter
  32. aureaque Hesperidum servans fulgentia mala,
  33. asper, acerba tuens, immani corpore serpens
  34. arboris amplexus stirpes? quid denique obesset
  35. propter Atlanteum litus pelagique severa,
  36. quo neque noster adit quisquam nec barbarus audet?
  37. cetera de genere hoc quae sunt portenta perempta,
  38. si non victa forent, quid tandem viva nocerent?
  39. nil, ut opinor: ita ad satiatem terra ferarum
  40. nunc etiam scatit et trepido terrore repleta est
  41. per nemora ac montes magnos silvasque profundas;
  42. quae loca vitandi plerumque est nostra potestas.
  43. at nisi purgatumst pectus, quae proelia nobis