De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  2. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  3. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  4. hoc animi demum ratio discernere debet,
  5. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  6. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  7. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  8. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  9. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  10. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  11. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  12. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  13. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  14. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  15. solque pari ratione manere et luna videtur
  16. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  17. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  18. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  19. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  20. atria versari et circum cursare columnae
  21. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  22. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  23. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  24. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  25. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  26. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  27. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  28. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  29. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  30. inter eos solemque iacent immania ponti
  31. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  32. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  33. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  34. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  35. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  36. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  37. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  38. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  39. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  40. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  41. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  42. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  43. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  44. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  45. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  46. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  47. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  48. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  49. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  50. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  51. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  52. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  53. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  54. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  55. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  56. at maris ignaris in portu clauda videntur
  57. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  58. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  59. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  60. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  61. omnia converti sursumque supina reverti
  62. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  63. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  64. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  65. labier adversum nimbos atque ire superne
  66. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  67. At si forte oculo manus uni subdita supter
  68. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  69. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  70. bina lucernarum florentia lumina flammis
  71. binaque per totas aedis geminare supellex
  72. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  73. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  74. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  75. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  76. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  77. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  78. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  79. mutare et campos pedibus transire videmur,
  80. et sonitus audire, severa silentia noctis
  81. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  82. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  83. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  84. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  85. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  86. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  87. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  88. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  89. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  90. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  91. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  92. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  93. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  94. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  95. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  96. notitiam veri quae res falsique crearit
  97. et dubium certo quae res differre probarit.
  98. invenies primis ab sensibus esse creatam
  99. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  100. nam maiore fide debet reperirier illud,
  101. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  102. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  103. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  104. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  105. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  106. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  107. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  108. an confutabunt nares oculive revincent?
  109. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  110. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  111. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  112. et seorsum varios rerum sentire colores
  113. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  114. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  115. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est