De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  2. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  3. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  4. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  5. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  6. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  7. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  8. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  9. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  10. effugere aut umbras inter vivos volitare
  11. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  12. cum corpus simul atque animi natura perempta
  13. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  14. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  15. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  16. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  17. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  18. corpora res multae, partim diffusa solute,
  19. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  20. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  21. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  22. et vituli cum membranas de corpore summo
  23. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  24. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  25. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  26. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  27. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  28. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  29. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  30. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  31. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  32. quo fuerint et formai servare figuram,
  33. et multo citius, quanto minus indupediri
  34. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  35. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  36. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  37. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  38. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  39. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  40. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  41. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  42. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  43. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  44. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  45. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  46. omnia conrident correpta luce diei.
  47. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  48. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  49. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  50. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  51. quae volgo volitant subtili praedita filo
  52. nec singillatim possunt secreta videri.
  53. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  54. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  55. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  56. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  57. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  58. at contra tenuis summi membrana coloris
  59. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  60. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  61. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  62. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  63. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  64. exin imaginibus missis consistere eorum.
  65. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  66. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  67. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  68. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  69. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  70. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  71. nec ratione alia servari posse videntur,
  72. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  73. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  74. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  75. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  76. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  77. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  78. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  79. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  80. tertia pars nulla possit ratione videri.
  81. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  82. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  83. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  84. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  85. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  86. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  87. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  88. habrotonique graves et tristia centaurea,
  89. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  90. ---
  91. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  92. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  93. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  94. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  95. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  96. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  97. quae multis formata modis sublime feruntur,
  98. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  99. cernimus et mundi speciem violare serenam
  100. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  101. ora volare videntur et umbram ducere late,
  102. inter dum magni montes avolsaque saxa
  103. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  104. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  105. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  106. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  107. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  108. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  109. ---
  110. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  111. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  112. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  113. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  114. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  115. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  116. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  117. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  118. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  119. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  120. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  121. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  122. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  123. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  124. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  125. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  126. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  127. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  128. sic ab rebus item simili ratione necessest
  129. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  130. multa modis multis in cunctas undique partis;
  131. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  132. res ibi respondent simili forma atque colore.
  133. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  134. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  135. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  136. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  137. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  138. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  139. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  140. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  141. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  142. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  143. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  144. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  145. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  146. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  147. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  148. Principio persaepe levis res atque minutis
  149. corporibus factas celeris licet esse videre.
  150. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  151. propterea quia sunt e primis facta minutis,