De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  2. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  3. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  4. propterea facile et spoliatur lumine terra
  5. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  6. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  7. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  8. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  9. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  10. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  11. hoc animi demum ratio discernere debet,
  12. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  13. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  14. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  15. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  16. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  17. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  18. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  19. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  20. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  21. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  22. solque pari ratione manere et luna videtur
  23. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  24. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  25. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  26. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  27. atria versari et circum cursare columnae
  28. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  29. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  30. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  31. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  32. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  33. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  34. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  35. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  36. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  37. inter eos solemque iacent immania ponti
  38. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  39. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  40. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  41. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  42. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  43. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  44. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  45. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  46. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  47. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  48. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  49. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  50. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  51. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  52. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  53. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  54. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  55. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  56. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  57. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  58. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  59. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  60. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  61. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  62. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  63. at maris ignaris in portu clauda videntur
  64. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  65. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  66. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  67. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  68. omnia converti sursumque supina reverti
  69. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  70. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  71. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  72. labier adversum nimbos atque ire superne
  73. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  74. At si forte oculo manus uni subdita supter
  75. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  76. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  77. bina lucernarum florentia lumina flammis
  78. binaque per totas aedis geminare supellex
  79. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  80. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  81. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  82. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  83. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  84. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  85. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  86. mutare et campos pedibus transire videmur,
  87. et sonitus audire, severa silentia noctis
  88. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  89. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  90. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  91. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  92. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  93. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  94. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  95. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  96. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  97. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  98. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  99. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  100. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  101. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  102. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  103. notitiam veri quae res falsique crearit
  104. et dubium certo quae res differre probarit.
  105. invenies primis ab sensibus esse creatam
  106. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  107. nam maiore fide debet reperirier illud,
  108. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  109. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  110. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  111. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  112. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  113. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  114. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  115. an confutabunt nares oculive revincent?
  116. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  117. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  118. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  119. et seorsum varios rerum sentire colores
  120. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  121. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  122. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  123. non possint alios alii convincere sensus.
  124. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  125. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  126. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  127. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  128. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  129. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  130. reddere mendose causas utriusque figurae,
  131. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  132. et violare fidem primam et convellere tota
  133. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  134. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  135. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  136. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  137. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  138. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  139. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  140. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  141. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  142. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  143. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  144. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  145. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  146. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  147. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  148. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  149. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  150. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  151. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  152. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  153. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  154. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  155. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  156. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  157. quippe per angustum turba maiore coorta
  158. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  159. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  160. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  161. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  162. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  163. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  164. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  165. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  166. praesertim si cum summost clamore profusus.
  167. ergo corpoream vocem constare necessest,
  168. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  169. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  170. principiorum et item levor levore creatur;
  171. nec simili penetrant auris primordia forma,
  172. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  173. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  174. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  175. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  176. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  177. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  178. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  179. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  180. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  181. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  182. plane exaudiri discernique articulatim;
  183. servat enim formaturam servatque figuram.
  184. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  185. per multum confundi verba necessest
  186. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  187. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  188. internoscere, verborum sententia quae sit;
  189. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  190. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  191. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  192. in multas igitur voces vox una repente
  193. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  194. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  195. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  196. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  197. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  198. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  199. Quae bene cum videas, rationem reddere possis