De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  2. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  3. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  4. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  5. si credis privatum lumine posse
  6. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  7. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  8. id quod nos umbram perhibere .
  9. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  10. lumine privatur solis qua cumque meantes
  11. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  12. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  13. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  14. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  15. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  16. propterea facile et spoliatur lumine terra
  17. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  18. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  19. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  20. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  21. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  22. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  23. hoc animi demum ratio discernere debet,
  24. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  25. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  26. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  27. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  28. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  29. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  30. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  31. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  32. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  33. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  34. solque pari ratione manere et luna videtur
  35. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  36. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  37. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  38. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  39. atria versari et circum cursare columnae
  40. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  41. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  42. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  43. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  44. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  45. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  46. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  47. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  48. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  49. inter eos solemque iacent immania ponti
  50. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  51. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  52. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  53. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  54. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  55. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  56. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  57. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  58. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  59. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  60. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  61. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  62. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  63. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  64. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  65. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  66. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  67. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  68. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  69. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  70. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  71. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  72. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  73. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  74. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  75. at maris ignaris in portu clauda videntur
  76. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  77. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  78. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  79. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  80. omnia converti sursumque supina reverti
  81. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  82. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  83. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  84. labier adversum nimbos atque ire superne
  85. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  86. At si forte oculo manus uni subdita supter
  87. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  88. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  89. bina lucernarum florentia lumina flammis
  90. binaque per totas aedis geminare supellex
  91. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  92. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  93. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  94. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  95. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  96. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  97. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  98. mutare et campos pedibus transire videmur,
  99. et sonitus audire, severa silentia noctis
  100. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  101. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  102. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  103. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  104. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  105. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  106. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  107. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  108. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  109. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  110. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  111. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  112. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  113. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  114. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  115. notitiam veri quae res falsique crearit
  116. et dubium certo quae res differre probarit.
  117. invenies primis ab sensibus esse creatam
  118. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  119. nam maiore fide debet reperirier illud,
  120. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  121. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  122. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  123. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  124. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  125. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  126. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  127. an confutabunt nares oculive revincent?
  128. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  129. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  130. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  131. et seorsum varios rerum sentire colores
  132. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  133. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  134. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  135. non possint alios alii convincere sensus.
  136. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  137. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  138. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  139. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  140. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  141. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  142. reddere mendose causas utriusque figurae,
  143. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  144. et violare fidem primam et convellere tota
  145. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  146. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  147. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  148. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  149. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  150. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  151. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  152. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  153. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  154. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  155. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  156. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  157. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  158. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  159. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  160. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  161. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  162. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  163. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  164. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  165. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  166. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  167. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  168. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  169. quippe per angustum turba maiore coorta
  170. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  171. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  172. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  173. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  174. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  175. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  176. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  177. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  178. praesertim si cum summost clamore profusus.
  179. ergo corpoream vocem constare necessest,
  180. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  181. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  182. principiorum et item levor levore creatur;
  183. nec simili penetrant auris primordia forma,
  184. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  185. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  186. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  187. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  188. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  189. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  190. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  191. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  192. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  193. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  194. plane exaudiri discernique articulatim;
  195. servat enim formaturam servatque figuram.
  196. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  197. per multum confundi verba necessest
  198. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  199. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  200. internoscere, verborum sententia quae sit;
  201. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  202. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  203. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  204. in multas igitur voces vox una repente
  205. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  206. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  207. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  208. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  209. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  210. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  211. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  212. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  213. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  214. palantis comites com montis inter opacos
  215. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  216. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  217. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  218. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  219. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  220. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  221. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  222. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  223. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  224. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  225. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  226. pinea semiferi capitis velamina quassans
  227. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  228. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  229. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  230. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  231. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  232. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  233. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  234. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  235. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  236. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  237. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  238. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  239. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  240. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  241. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  242. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  243. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  244. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  245. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  246. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  247. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  248. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  249. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  250. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  251. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  252. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  253. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  254. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  255. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  256. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  257. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  258. siquis forte manu premere ac siccare .
  259. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  260. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  261. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  262. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  263. umida linguai circum sudantia templa;
  264. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  265. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  266. deinde voluptas est e suco fine palati;
  267. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  268. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  269. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  270. dum modo quod capias concoctum didere possis
  271. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  272. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  273. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  274. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  275. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  276. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  277. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  278. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  279. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  280. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  281. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  282. principio meminisse decet quae diximus ante,
  283. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  284. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  285. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  286. extima membrorum circumcaesura ,
  287. proinde et seminibus constant variantque figura.
  288. semina cum porro distent, differre necessest
  289. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  290. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  291. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  292. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  293. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  294. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  295. proinde foraminibus debent differe figurae
  296. et variare viae proinde ac textura .
  297. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  298. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  299. contractabiliter caulas intrare palati,
  300. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  301. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  302. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  303. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  304. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  305. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  306. commutantur ibi positurae principiorum;
  307. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  308. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  309. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  310. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  311. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  312. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  313. tangat agam. primum res multas esse necessest
  314. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  315. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  316. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  317. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  318. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  319. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  320. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  321. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  322. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  323. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  324. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  325. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  326. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  327. est alio ut possit permitti longius alter;
  328. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  329. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  330. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  331. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  332. paulatim facilis distractus in auras;
  333. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  334. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  335. significat quod fracta magis redolere videntur
  336. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  337. deinde videre licet maioribus esse creatum
  338. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  339. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  340. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  341. investigare in qua sit regione locatum;
  342. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  343. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  344. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  345. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  346. in generest, sed item species rerum atque colores
  347. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  348. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  349. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  350. auroram clara consuetum voce vocare,
  351. noenu queunt rapidi contra constare leones
  352. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  353. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  354. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  355. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  356. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  357. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  358. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  359. exitus ex oculis liber datur, in remorando