De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  2. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  3. per multum quia dum simulacra feruntur,
  4. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  5. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  6. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  7. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  8. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  9. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  10. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  11. si credis privatum lumine posse
  12. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  13. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  14. id quod nos umbram perhibere .
  15. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  16. lumine privatur solis qua cumque meantes
  17. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  18. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  19. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  20. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  21. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  22. propterea facile et spoliatur lumine terra
  23. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  24. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  25. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  26. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  27. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  28. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  29. hoc animi demum ratio discernere debet,
  30. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  31. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  32. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  33. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  34. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  35. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  36. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  37. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  38. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  39. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  40. solque pari ratione manere et luna videtur
  41. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  42. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  43. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  44. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  45. atria versari et circum cursare columnae
  46. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  47. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  48. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  49. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  50. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  51. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  52. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  53. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  54. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  55. inter eos solemque iacent immania ponti
  56. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  57. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  58. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  59. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  60. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  61. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  62. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  63. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  64. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  65. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  66. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  67. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  68. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  69. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  70. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  71. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  72. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  73. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  74. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  75. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  76. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  77. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  78. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  79. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  80. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  81. at maris ignaris in portu clauda videntur
  82. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  83. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  84. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  85. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  86. omnia converti sursumque supina reverti
  87. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  88. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  89. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  90. labier adversum nimbos atque ire superne
  91. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  92. At si forte oculo manus uni subdita supter
  93. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  94. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  95. bina lucernarum florentia lumina flammis
  96. binaque per totas aedis geminare supellex
  97. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  98. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  99. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  100. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  101. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  102. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  103. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  104. mutare et campos pedibus transire videmur,
  105. et sonitus audire, severa silentia noctis
  106. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  107. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  108. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  109. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  110. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  111. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  112. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  113. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  114. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  115. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  116. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  117. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  118. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  119. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  120. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  121. notitiam veri quae res falsique crearit
  122. et dubium certo quae res differre probarit.
  123. invenies primis ab sensibus esse creatam
  124. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  125. nam maiore fide debet reperirier illud,
  126. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  127. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  128. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  129. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  130. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  131. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  132. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  133. an confutabunt nares oculive revincent?
  134. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  135. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  136. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  137. et seorsum varios rerum sentire colores
  138. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  139. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  140. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  141. non possint alios alii convincere sensus.
  142. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  143. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  144. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  145. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  146. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  147. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  148. reddere mendose causas utriusque figurae,
  149. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  150. et violare fidem primam et convellere tota
  151. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  152. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  153. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  154. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  155. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  156. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  157. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  158. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  159. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  160. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  161. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  162. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  163. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  164. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  165. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  166. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  167. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  168. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  169. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  170. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  171. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  172. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  173. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  174. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  175. quippe per angustum turba maiore coorta