De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  2. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  3. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  4. per multum quia dum simulacra feruntur,
  5. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  6. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  7. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  8. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  9. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  10. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  11. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  12. si credis privatum lumine posse
  13. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  14. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  15. id quod nos umbram perhibere .
  16. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  17. lumine privatur solis qua cumque meantes
  18. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  19. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  20. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  21. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  22. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  23. propterea facile et spoliatur lumine terra
  24. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  25. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  26. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  27. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  28. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  29. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  30. hoc animi demum ratio discernere debet,
  31. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  32. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  33. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  34. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  35. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  36. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  37. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  38. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  39. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  40. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  41. solque pari ratione manere et luna videtur
  42. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  43. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  44. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  45. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  46. atria versari et circum cursare columnae
  47. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  48. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  49. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  50. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  51. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  52. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  53. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  54. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  55. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  56. inter eos solemque iacent immania ponti
  57. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  58. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  59. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  60. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  61. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  62. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  63. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  64. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  65. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  66. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  67. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  68. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  69. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  70. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  71. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  72. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  73. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  74. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  75. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  76. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  77. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  78. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  79. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  80. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  81. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  82. at maris ignaris in portu clauda videntur
  83. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  84. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  85. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  86. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  87. omnia converti sursumque supina reverti
  88. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  89. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  90. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  91. labier adversum nimbos atque ire superne
  92. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  93. At si forte oculo manus uni subdita supter
  94. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  95. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  96. bina lucernarum florentia lumina flammis
  97. binaque per totas aedis geminare supellex
  98. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  99. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  100. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  101. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  102. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  103. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  104. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  105. mutare et campos pedibus transire videmur,
  106. et sonitus audire, severa silentia noctis
  107. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  108. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  109. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  110. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  111. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  112. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  113. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  114. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  115. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  116. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  117. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  118. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  119. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  120. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  121. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  122. notitiam veri quae res falsique crearit
  123. et dubium certo quae res differre probarit.
  124. invenies primis ab sensibus esse creatam
  125. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  126. nam maiore fide debet reperirier illud,
  127. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  128. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  129. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  130. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  131. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  132. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  133. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  134. an confutabunt nares oculive revincent?
  135. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  136. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  137. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  138. et seorsum varios rerum sentire colores
  139. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  140. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  141. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  142. non possint alios alii convincere sensus.
  143. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  144. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  145. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  146. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  147. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  148. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  149. reddere mendose causas utriusque figurae,
  150. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  151. et violare fidem primam et convellere tota
  152. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  153. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  154. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  155. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  156. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  157. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  158. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  159. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  160. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  161. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  162. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  163. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  164. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  165. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  166. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  167. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  168. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  169. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  170. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  171. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  172. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  173. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  174. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  175. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  176. quippe per angustum turba maiore coorta
  177. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  178. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  179. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  180. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  181. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  182. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  183. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  184. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  185. praesertim si cum summost clamore profusus.
  186. ergo corpoream vocem constare necessest,
  187. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  188. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  189. principiorum et item levor levore creatur;
  190. nec simili penetrant auris primordia forma,
  191. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  192. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  193. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  194. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  195. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  196. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  197. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  198. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  199. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  200. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  201. plane exaudiri discernique articulatim;
  202. servat enim formaturam servatque figuram.
  203. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  204. per multum confundi verba necessest
  205. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  206. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  207. internoscere, verborum sententia quae sit;
  208. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  209. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  210. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  211. in multas igitur voces vox una repente
  212. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  213. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  214. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  215. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  216. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  217. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  218. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  219. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  220. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  221. palantis comites com montis inter opacos
  222. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  223. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  224. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  225. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  226. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  227. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  228. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  229. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  230. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  231. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  232. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  233. pinea semiferi capitis velamina quassans
  234. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  235. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  236. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  237. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  238. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  239. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  240. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  241. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  242. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  243. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  244. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  245. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  246. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  247. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  248. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  249. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  250. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  251. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  252. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  253. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  254. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  255. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  256. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  257. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  258. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  259. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  260. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  261. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  262. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  263. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  264. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  265. siquis forte manu premere ac siccare .
  266. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  267. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  268. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  269. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  270. umida linguai circum sudantia templa;
  271. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  272. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  273. deinde voluptas est e suco fine palati;
  274. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  275. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  276. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  277. dum modo quod capias concoctum didere possis
  278. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  279. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  280. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  281. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  282. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  283. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  284. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  285. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  286. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  287. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  288. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  289. principio meminisse decet quae diximus ante,
  290. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  291. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  292. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  293. extima membrorum circumcaesura ,
  294. proinde et seminibus constant variantque figura.
  295. semina cum porro distent, differre necessest
  296. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  297. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  298. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  299. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  300. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  301. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  302. proinde foraminibus debent differe figurae
  303. et variare viae proinde ac textura .
  304. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  305. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  306. contractabiliter caulas intrare palati,
  307. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  308. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  309. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  310. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  311. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  312. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  313. commutantur ibi positurae principiorum;
  314. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  315. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  316. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  317. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  318. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  319. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  320. tangat agam. primum res multas esse necessest
  321. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  322. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  323. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  324. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  325. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  326. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  327. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  328. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  329. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  330. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  331. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  332. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  333. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  334. est alio ut possit permitti longius alter;
  335. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  336. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  337. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  338. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  339. paulatim facilis distractus in auras;
  340. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  341. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  342. significat quod fracta magis redolere videntur
  343. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  344. deinde videre licet maioribus esse creatum
  345. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  346. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  347. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  348. investigare in qua sit regione locatum;
  349. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  350. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  351. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  352. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  353. in generest, sed item species rerum atque colores
  354. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  355. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  356. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  357. auroram clara consuetum voce vocare,
  358. noenu queunt rapidi contra constare leones
  359. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  360. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  361. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  362. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  363. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  364. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  365. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  366. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  367. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  368. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  369. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  370. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  371. multa modis multis in cunctas undique partis
  372. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  373. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  374. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  375. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  376. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  377. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  378. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  379. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  380. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  381. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  382. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  383. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  384. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  385. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  386. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  387. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  388. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  389. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  390. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  391. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  392. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  393. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  394. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  395. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  396. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  397. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  398. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  399. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  400. scire licet mentem simili ratione moveri
  401. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  402. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  403. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  404. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  405. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  406. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  407. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  408. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  409. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  410. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  411. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  412. nec dissentit eum mortis letique potitum
  413. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  414. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  415. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  416. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  417. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  418. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  419. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  420. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  421. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  422. copia particularum, ut possit suppeditare.
  423. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  424. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  425. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  426. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  427. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  428. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  429. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  430. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  431. omnia sub verbone creat natura paratque?
  432. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  433. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  434. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  435. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  436. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  437. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  438. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  439. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  440. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  441. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  442. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  443. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  444. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  445. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  446. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  447. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  448. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  449. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  450. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  451. ipse parat sese porro speratque futurum
  452. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  453. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  454. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  455. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  456. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  457. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  458. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  459. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  460. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  461. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  462. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  463. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  464. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  465. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  466. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  467. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  468. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  469. Illud in his rebus vitium vehementer
  470. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  471. lumina ne facias oculorum clara creata,
  472. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  473. proceros passus, ideo fastigia posse
  474. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  475. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  476. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  477. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  478. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  479. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  480. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  481. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  482. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  483. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  484. sed potius longe linguae praecessit origo
  485. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  486. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  487. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  488. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  489. at contra conferre manu certamina pugnae
  490. et lacerare artus foedareque membra cruore
  491. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  492. et volnus vitare prius natura
  493. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  494. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  495. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  496. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  497. haec igitur possunt utendi cognita causa
  498. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  499. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  500. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  501. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  502. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  503. utilitatis ob officium potuisse creari.
  504. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  505. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  506. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  507. multa modis multis docui, sed plurima debent
  508. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  509. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  510. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  511. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  512. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  513. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  514. et recreet vires inter datus, atque patentem
  515. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  516. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  517. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  518. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  519. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  520. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  521. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  522. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  523. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  524. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  525. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  526. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  527. dico animo nostro primum simulacra meandi
  528. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  529. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  530. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  531. id quod providet, illius rei constat imago,
  532. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  533. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  534. per membra atque artus animai dissita vis est;
  535. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  536. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  537. paulatim moles protruditur atque movetur.
  538. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  539. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  540. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  541. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  542. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  543. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  544. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  545. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  546. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  547. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  548. trudit agens magnam magno molimine navem
  549. et manus una regit quanto vis impete euntem
  550. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  551. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  552. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  553. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  554. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  555. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  556. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  557. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  558. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  559. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  560. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  561. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  562. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  563. vis animae partimque foras eiecta recessit
  564. et partim contrusa magis concessit in altum;
  565. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  566. nam dubium non est, animai quin opera sit
  567. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  568. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  569. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  570. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  571. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  572. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  573. unde reconflari sensus per membra repente
  574. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  575. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  576. perturbari anima et corpus languescere possit,
  577. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  578. Principio externa corpus de parte necessum est,
  579. quoniam vicinum tangitur auris,
  580. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  581. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  582. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  583. interiorem etiam partem spirantibus
  584. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  585. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  586. perveniant plagae per parva foramina nobis
  587. corporis ad primas partis elementaque prima,
  588. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  589. conturbantur enim positurae principiorum
  590. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  591. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  592. pars etiam distracta per artus non queat esse
  593. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  594. inter enim saepit coetus natura viasque.
  595. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  596. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  597. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  598. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  599. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  600. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  601. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  602. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  603. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  604. corpora conturbant magno contusa labore.
  605. fit ratione eadem coniectus parte animai
  606. altior atque foras eiectus largior eius,
  607. et divisior inter se ac distractior intus.
  608. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  609. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  610. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  611. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  612. causidici causas agere et componere leges,
  613. induperatores pugnare ac proelia obire,
  614. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  615. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  616. semper et inventam patriis exponere chartis.
  617. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  618. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  619. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  620. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  621. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  622. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  623. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  624. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  625. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  626. cernere saltantis et mollia membra moventis
  627. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  628. auribus accipere et consessum cernere eundem
  629. scenaique simul varios splendere decores.
  630. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  631. et quibus in rebus consuerint esse operati
  632. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  633. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  634. in somnis sudare tamen spirareque semper
  635. et quasi de palma summas contendere viris
  636. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  637. venantumque canes in molli saepe quiete
  638. iactant crura tamen subito vocisque repente
  639. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  640. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  641. expergefactique secuntur inania saepe
  642. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  643. donec discussis redeant erroribus ad se.
  644. at consueta domi catulorum blanda propago
  645. discutere et corpus de terra corripere instant,
  646. iactant crura tamen subito vocisque repente
  647. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  648. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  649. expergefactique secuntur inania saepe
  650. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  651. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  652. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  653. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  654. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  655. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  656. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  657. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  658. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  659. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  660. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  661. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  662. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  663. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  664. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  665. indicioque sui facti persaepe fuere.
  666. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  667. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  668. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  669. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  670. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  671. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  672. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  673. somno devincti credunt se extollere vestem,
  674. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  675. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  676. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  677. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  678. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  679. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  680. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  681. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  682. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  683. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  684. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  685. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  686. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  687. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  688. per membra atque artus decedit corpore toto,
  689. in loca conveniens nervorum certa cietque
  690. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  691. inritata tument loca semine fitque voluntas
  692. eicere id quo se contendit dira lubido,
  693. incitat inritans loca turgida semine multo
  694. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  695. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  696. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  697. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  698. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  699. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  700. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  701. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  702. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  703. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  704. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  705. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  706. stillavit gutta et successit frigida cura;
  707. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  708. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  709. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  710. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  711. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  712. nec retinere semel conversum unius amore
  713. et servare sibi curam certumque dolorem;
  714. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  715. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  716. si non prima novis conturbes volnera plagis
  717. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  718. aut alio possis animi traducere motus.
  719. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  720. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  721. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  722. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  723. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  724. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  725. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  726. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  727. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  728. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  729. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  730. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  731. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  732. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  733. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  734. quod fieri contra totum natura repugnat;
  735. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  736. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  737. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  738. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  739. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  740. ex hominis vero facie pulchroque colore
  741. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  742. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  743. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  744. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  745. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  746. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  747. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  748. nec satiare queunt spectando corpora coram
  749. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  750. possunt errantes incerti corpore toto.
  751. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  752. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  753. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  754. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  755. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  756. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  757. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  758. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  759. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  760. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  761. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  762. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  763. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  764. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  765. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  766. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  767. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  768. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  769. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  770. labitur interea res et Babylonia fiunt
  771. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  772. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  773. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  774. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  775. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  776. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  777. eximia veste et victu convivia, ludi,
  778. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  779. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  780. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  781. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  782. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  783. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  784. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  785. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  786. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  787. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  788. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  789. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  790. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  791. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  792. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  793. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  794. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  795. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  796. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  797. et praetermittas animi vitia omnia primum
  798. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  799. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  800. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  801. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  802. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  803. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  804. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  805. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  806. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  807. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  808. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  809. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  810. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  811. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  812. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  813. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  814. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  815. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  816. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  817. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  818. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  819. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  820. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  821. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  822. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  823. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  824. floribus et sertis operit postisque superbos
  825. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  826. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  827. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  828. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  829. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  830. plus videat quam mortali concedere par est.
  831. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  832. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,
  833. quos retinere volunt adstrictosque esse in amore,
  834. ne quiquam, quoniam tu animo tamen omnia possis
  835. protrahere in lucem atque omnis inquirere risus
  836. et, si bello animost et non odiosa, vicissim
  837. praetermittere et humanis concedere rebus.
  838. Nec mulier semper ficto suspirat amore,
  839. quae conplexa viri corpus cum corpore iungit
  840. et tenet adsuctis umectans oscula labris;
  841. nam facit ex animo saepe et communia quaerens
  842. gaudia sollicitat spatium decurrere amoris.
  843. nec ratione alia volucres armenta feraeque
  844. et pecudes et equae maribus subsidere possent,
  845. si non, ipsa quod illarum subat, ardet abundans
  846. natura et Venerem salientum laeta retractat.
  847. nonne vides etiam quos mutua saepe voluptas
  848. vinxit, ut in vinclis communibus excrucientur,
  849. in triviis cum saepe canes discedere aventis
  850. divorsi cupide summis ex viribus tendunt,
  851. quom interea validis Veneris compagibus haerent?
  852. quod facerent numquam, nisi mutua gaudia nossent,
  853. quae iacere in fraudem possent vinctosque tenere.
  854. quare etiam atque etiam, ut dico, est communis voluptas.
  855. Et commiscendo quom semine forte virilem
  856. femina vim vicit subita vi corripuitque,
  857. tum similes matrum materno semine fiunt,
  858. ut patribus patrio. sed quos utriusque figurae
  859. esse vides, iuxtim miscentes vulta parentum,
  860. corpore de patrio et materno sanguine crescunt,
  861. semina cum Veneris stimulis excita per artus
  862. obvia conflixit conspirans mutuus ardor,
  863. et neque utrum superavit eorum nec superatumst.
  864. fit quoque ut inter dum similes existere avorum
  865. possint et referant proavorum saepe figuras,
  866. propterea quia multa modis primordia multis
  867. mixta suo celant in corpore saepe parentis,
  868. quae patribus patres tradunt a stirpe profecta.
  869. inde Venus varia producit sorte figuras,
  870. maiorumque refert voltus vocesque comasque;
  871. quandoquidem nihilo magis haec de semine certo
  872. fiunt quam facies et corpora membraque nobis.
  873. et muliebre oritur patrio de semine saeclum
  874. maternoque mares existunt corpore creti;
  875. semper enim partus duplici de semine constat,
  876. atque utri similest magis id quod cumque creatur,
  877. eius habet plus parte aequa; quod cernere possis,
  878. sive virum suboles sivest muliebris origo.
  879. Nec divina satum genitalem numina cuiquam
  880. absterrent, pater a gnatis ne dulcibus umquam
  881. appelletur et ut sterili Venere exigat aevom;
  882. quod plerumque putant et multo sanguine maesti
  883. conspergunt aras adolentque altaria donis,
  884. ut gravidas reddant uxores semine largo;
  885. ne quiquam divom numen sortisque fatigant;
  886. nam steriles nimium crasso sunt semine partim,
  887. et liquido praeter iustum tenuique vicissim.
  888. tenve locis quia non potis est adfigere adhaesum,
  889. liquitur extemplo et revocatum cedit abortu.
  890. crassius hinc porro quoniam concretius aequo
  891. mittitur, aut non tam prolixo provolat ictu
  892. aut penetrare locos aeque nequit aut penetratum
  893. aegre admiscetur muliebri semine semen.
  894. nam multum harmoniae Veneris differre videntur.
  895. atque alias alii complent magis ex aliisque
  896. succipiunt aliae pondus magis inque gravescunt.
  897. et multae steriles Hymenaeis ante fuerunt
  898. pluribus et nactae post sunt tamen unde puellos
  899. suscipere et partu possent ditescere dulci.
  900. et quibus ante domi fecundae saepe nequissent
  901. uxoris parere, inventast illis quoque compar
  902. natura, ut possent gnatis munire senectam.
  903. usque adeo magni refert, ut semina possint
  904. seminibus commisceri genitaliter apta
  905. crassaque conveniant liquidis et liquida crassis.
  906. atque in eo refert quo victu vita colatur;
  907. namque aliis rebus concrescunt semina membris
  908. atque aliis extenvantur tabentque vicissim.
  909. et quibus ipsa modis tractetur blanda voluptas.
  910. id quoque permagni refert; nam more ferarum
  911. quadrupedumque magis ritu plerumque putantur
  912. concipere uxores, quia sic loca sumere possunt
  913. pectoribus positis sublatis semina lumbis.
  914. nec molles opus sunt motus uxoribus hilum.
  915. nam mulier prohibet se concipere atque repugnat,
  916. clunibus ipsa viri Venerem si laeta retractat
  917. atque exossato ciet omni pectore fluctus;
  918. eicit enim sulcum recta regione viaque
  919. vomeris atque locis avertit seminis ictum.