De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  2. propterea quia posterior caliginis
  3. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  4. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  5. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  6. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  7. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  8. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  9. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  10. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  11. per multum quia dum simulacra feruntur,
  12. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  13. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  14. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  15. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  16. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  17. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  18. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  19. si credis privatum lumine posse
  20. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  21. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  22. id quod nos umbram perhibere .
  23. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  24. lumine privatur solis qua cumque meantes
  25. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  26. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  27. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  28. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  29. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  30. propterea facile et spoliatur lumine terra
  31. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  32. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  33. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  34. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  35. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  36. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  37. hoc animi demum ratio discernere debet,
  38. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  39. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  40. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  41. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  42. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  43. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  44. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  45. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  46. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  47. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  48. solque pari ratione manere et luna videtur
  49. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  50. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  51. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  52. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  53. atria versari et circum cursare columnae
  54. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  55. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  56. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  57. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  58. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  59. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  60. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  61. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  62. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  63. inter eos solemque iacent immania ponti
  64. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  65. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  66. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  67. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  68. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  69. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  70. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  71. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  72. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  73. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  74. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  75. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  76. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  77. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  78. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  79. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  80. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  81. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  82. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  83. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  84. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  85. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  86. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  87. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  88. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  89. at maris ignaris in portu clauda videntur
  90. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  91. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  92. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  93. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  94. omnia converti sursumque supina reverti
  95. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  96. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  97. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  98. labier adversum nimbos atque ire superne
  99. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  100. At si forte oculo manus uni subdita supter
  101. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  102. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  103. bina lucernarum florentia lumina flammis
  104. binaque per totas aedis geminare supellex
  105. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  106. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  107. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  108. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  109. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  110. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  111. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  112. mutare et campos pedibus transire videmur,
  113. et sonitus audire, severa silentia noctis
  114. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  115. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  116. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  117. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  118. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  119. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  120. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  121. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  122. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  123. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  124. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  125. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  126. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  127. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  128. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  129. notitiam veri quae res falsique crearit
  130. et dubium certo quae res differre probarit.
  131. invenies primis ab sensibus esse creatam
  132. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  133. nam maiore fide debet reperirier illud,
  134. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  135. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  136. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  137. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  138. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  139. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  140. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  141. an confutabunt nares oculive revincent?
  142. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  143. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  144. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  145. et seorsum varios rerum sentire colores
  146. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  147. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  148. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  149. non possint alios alii convincere sensus.
  150. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  151. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  152. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  153. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  154. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  155. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  156. reddere mendose causas utriusque figurae,
  157. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  158. et violare fidem primam et convellere tota
  159. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  160. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  161. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  162. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  163. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  164. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  165. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  166. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  167. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  168. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  169. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  170. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  171. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  172. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  173. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  174. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  175. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  176. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  177. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  178. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  179. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  180. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  181. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  182. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  183. quippe per angustum turba maiore coorta
  184. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  185. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  186. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  187. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  188. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  189. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  190. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  191. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  192. praesertim si cum summost clamore profusus.
  193. ergo corpoream vocem constare necessest,
  194. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  195. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  196. principiorum et item levor levore creatur;
  197. nec simili penetrant auris primordia forma,
  198. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  199. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  200. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  201. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  202. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  203. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  204. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  205. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  206. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  207. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  208. plane exaudiri discernique articulatim;
  209. servat enim formaturam servatque figuram.
  210. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  211. per multum confundi verba necessest
  212. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  213. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  214. internoscere, verborum sententia quae sit;
  215. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  216. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  217. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  218. in multas igitur voces vox una repente
  219. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  220. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  221. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  222. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  223. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  224. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  225. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  226. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  227. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  228. palantis comites com montis inter opacos
  229. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  230. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  231. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  232. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  233. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  234. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  235. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  236. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  237. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  238. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  239. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  240. pinea semiferi capitis velamina quassans
  241. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  242. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  243. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  244. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  245. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  246. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  247. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  248. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  249. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  250. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  251. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  252. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  253. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  254. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  255. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  256. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  257. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  258. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  259. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  260. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  261. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  262. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  263. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  264. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  265. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  266. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  267. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  268. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  269. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  270. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  271. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  272. siquis forte manu premere ac siccare .
  273. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  274. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  275. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  276. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  277. umida linguai circum sudantia templa;
  278. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  279. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  280. deinde voluptas est e suco fine palati;
  281. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  282. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  283. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  284. dum modo quod capias concoctum didere possis
  285. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  286. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  287. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  288. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  289. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  290. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  291. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  292. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  293. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  294. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  295. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  296. principio meminisse decet quae diximus ante,
  297. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  298. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  299. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  300. extima membrorum circumcaesura ,
  301. proinde et seminibus constant variantque figura.
  302. semina cum porro distent, differre necessest
  303. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  304. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  305. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  306. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  307. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  308. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  309. proinde foraminibus debent differe figurae
  310. et variare viae proinde ac textura .
  311. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  312. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  313. contractabiliter caulas intrare palati,
  314. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  315. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  316. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  317. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  318. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  319. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  320. commutantur ibi positurae principiorum;
  321. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  322. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  323. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  324. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  325. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  326. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  327. tangat agam. primum res multas esse necessest
  328. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  329. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  330. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  331. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  332. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  333. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  334. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  335. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  336. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  337. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  338. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  339. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  340. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  341. est alio ut possit permitti longius alter;
  342. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  343. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  344. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  345. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  346. paulatim facilis distractus in auras;
  347. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  348. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  349. significat quod fracta magis redolere videntur
  350. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  351. deinde videre licet maioribus esse creatum
  352. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  353. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  354. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  355. investigare in qua sit regione locatum;
  356. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  357. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  358. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  359. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  360. in generest, sed item species rerum atque colores
  361. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  362. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  363. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  364. auroram clara consuetum voce vocare,
  365. noenu queunt rapidi contra constare leones
  366. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  367. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  368. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  369. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  370. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  371. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  372. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  373. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  374. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  375. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  376. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  377. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  378. multa modis multis in cunctas undique partis
  379. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  380. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  381. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  382. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  383. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  384. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  385. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  386. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  387. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  388. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  389. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  390. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  391. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  392. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  393. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  394. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  395. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  396. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  397. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  398. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  399. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  400. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  401. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  402. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  403. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  404. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  405. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  406. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  407. scire licet mentem simili ratione moveri
  408. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  409. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  410. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  411. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  412. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  413. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  414. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  415. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  416. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  417. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  418. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  419. nec dissentit eum mortis letique potitum
  420. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  421. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  422. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  423. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  424. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  425. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  426. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  427. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  428. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  429. copia particularum, ut possit suppeditare.
  430. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  431. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  432. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  433. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  434. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  435. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  436. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  437. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  438. omnia sub verbone creat natura paratque?
  439. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  440. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  441. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  442. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  443. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  444. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  445. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  446. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  447. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  448. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  449. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  450. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  451. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  452. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  453. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  454. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  455. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  456. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  457. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  458. ipse parat sese porro speratque futurum
  459. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  460. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  461. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  462. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  463. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  464. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  465. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  466. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  467. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  468. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  469. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  470. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  471. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  472. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  473. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  474. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  475. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  476. Illud in his rebus vitium vehementer
  477. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  478. lumina ne facias oculorum clara creata,
  479. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  480. proceros passus, ideo fastigia posse
  481. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  482. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  483. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  484. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  485. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  486. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  487. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  488. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  489. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  490. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  491. sed potius longe linguae praecessit origo
  492. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  493. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  494. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  495. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  496. at contra conferre manu certamina pugnae
  497. et lacerare artus foedareque membra cruore
  498. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  499. et volnus vitare prius natura
  500. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  501. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  502. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  503. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  504. haec igitur possunt utendi cognita causa
  505. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  506. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  507. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  508. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  509. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  510. utilitatis ob officium potuisse creari.
  511. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  512. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  513. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  514. multa modis multis docui, sed plurima debent
  515. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  516. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  517. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  518. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  519. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  520. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  521. et recreet vires inter datus, atque patentem
  522. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  523. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  524. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  525. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  526. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  527. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  528. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  529. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  530. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  531. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  532. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  533. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  534. dico animo nostro primum simulacra meandi
  535. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.