De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  2. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  3. propterea quia, cum propior caliginis
  4. ater init oculos prior et possedit apertos,
  5. insequitur candens confestim lucidus ,
  6. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  7. illius; nam multis partibus hic est
  8. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  9. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  10. atque pate fecit, quas ante obsederat
  11. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  12. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  13. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  14. propterea quia posterior caliginis
  15. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  16. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  17. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  18. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  19. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  20. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  21. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  22. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  23. per multum quia dum simulacra feruntur,
  24. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  25. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  26. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  27. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  28. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  29. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  30. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  31. si credis privatum lumine posse
  32. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  33. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  34. id quod nos umbram perhibere .
  35. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  36. lumine privatur solis qua cumque meantes
  37. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  38. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  39. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  40. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  41. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  42. propterea facile et spoliatur lumine terra
  43. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  44. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  45. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  46. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  47. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  48. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  49. hoc animi demum ratio discernere debet,
  50. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  51. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  52. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  53. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  54. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  55. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  56. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  57. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  58. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  59. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  60. solque pari ratione manere et luna videtur
  61. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  62. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  63. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  64. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  65. atria versari et circum cursare columnae
  66. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  67. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  68. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  69. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  70. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  71. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  72. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  73. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  74. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  75. inter eos solemque iacent immania ponti
  76. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  77. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  78. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  79. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  80. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  81. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  82. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  83. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  84. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  85. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  86. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  87. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  88. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  89. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  90. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  91. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  92. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  93. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  94. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  95. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  96. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  97. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  98. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  99. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  100. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  101. at maris ignaris in portu clauda videntur
  102. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  103. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  104. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  105. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  106. omnia converti sursumque supina reverti
  107. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  108. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  109. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  110. labier adversum nimbos atque ire superne
  111. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  112. At si forte oculo manus uni subdita supter
  113. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  114. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  115. bina lucernarum florentia lumina flammis
  116. binaque per totas aedis geminare supellex
  117. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  118. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  119. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  120. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  121. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  122. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  123. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  124. mutare et campos pedibus transire videmur,
  125. et sonitus audire, severa silentia noctis
  126. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  127. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  128. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  129. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  130. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  131. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  132. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  133. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  134. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  135. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  136. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  137. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  138. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  139. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  140. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  141. notitiam veri quae res falsique crearit
  142. et dubium certo quae res differre probarit.
  143. invenies primis ab sensibus esse creatam
  144. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  145. nam maiore fide debet reperirier illud,
  146. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  147. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  148. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  149. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?