De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  2. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  3. propterea quia, cum propior caliginis
  4. ater init oculos prior et possedit apertos,
  5. insequitur candens confestim lucidus ,
  6. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  7. illius; nam multis partibus hic est
  8. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  9. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  10. atque pate fecit, quas ante obsederat
  11. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  12. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  13. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  14. propterea quia posterior caliginis
  15. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  16. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  17. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  18. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  19. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  20. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  21. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  22. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  23. per multum quia dum simulacra feruntur,
  24. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  25. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  26. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  27. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  28. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  29. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  30. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  31. si credis privatum lumine posse
  32. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  33. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  34. id quod nos umbram perhibere .
  35. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  36. lumine privatur solis qua cumque meantes
  37. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  38. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  39. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  40. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  41. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  42. propterea facile et spoliatur lumine terra
  43. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  44. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  45. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  46. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  47. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  48. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  49. hoc animi demum ratio discernere debet,
  50. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  51. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  52. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  53. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  54. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  55. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  56. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  57. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  58. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  59. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  60. solque pari ratione manere et luna videtur
  61. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  62. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  63. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  64. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  65. atria versari et circum cursare columnae
  66. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  67. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  68. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  69. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  70. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  71. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  72. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  73. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  74. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  75. inter eos solemque iacent immania ponti
  76. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  77. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  78. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  79. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  80. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  81. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  82. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  83. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  84. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  85. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  86. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  87. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  88. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  89. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  90. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  91. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  92. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  93. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  94. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  95. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  96. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  97. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  98. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  99. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  100. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  101. at maris ignaris in portu clauda videntur
  102. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  103. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  104. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  105. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  106. omnia converti sursumque supina reverti
  107. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  108. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  109. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  110. labier adversum nimbos atque ire superne
  111. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  112. At si forte oculo manus uni subdita supter
  113. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  114. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  115. bina lucernarum florentia lumina flammis
  116. binaque per totas aedis geminare supellex
  117. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  118. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  119. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  120. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  121. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  122. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  123. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  124. mutare et campos pedibus transire videmur,
  125. et sonitus audire, severa silentia noctis
  126. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  127. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  128. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  129. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  130. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  131. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  132. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  133. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  134. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  135. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  136. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  137. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  138. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  139. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  140. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  141. notitiam veri quae res falsique crearit
  142. et dubium certo quae res differre probarit.
  143. invenies primis ab sensibus esse creatam
  144. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  145. nam maiore fide debet reperirier illud,
  146. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  147. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  148. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  149. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  150. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  151. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  152. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  153. an confutabunt nares oculive revincent?
  154. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  155. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  156. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  157. et seorsum varios rerum sentire colores
  158. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  159. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  160. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  161. non possint alios alii convincere sensus.
  162. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  163. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  164. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  165. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  166. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  167. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  168. reddere mendose causas utriusque figurae,
  169. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  170. et violare fidem primam et convellere tota
  171. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  172. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  173. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  174. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  175. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  176. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  177. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  178. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  179. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  180. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  181. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  182. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  183. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  184. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  185. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  186. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  187. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  188. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  189. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  190. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  191. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  192. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  193. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  194. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  195. quippe per angustum turba maiore coorta
  196. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  197. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  198. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  199. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  200. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  201. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  202. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  203. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  204. praesertim si cum summost clamore profusus.
  205. ergo corpoream vocem constare necessest,
  206. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  207. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  208. principiorum et item levor levore creatur;
  209. nec simili penetrant auris primordia forma,
  210. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  211. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  212. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  213. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  214. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  215. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  216. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  217. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  218. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  219. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  220. plane exaudiri discernique articulatim;
  221. servat enim formaturam servatque figuram.
  222. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  223. per multum confundi verba necessest
  224. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  225. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  226. internoscere, verborum sententia quae sit;
  227. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  228. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  229. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  230. in multas igitur voces vox una repente
  231. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  232. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  233. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  234. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  235. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  236. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  237. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  238. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  239. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  240. palantis comites com montis inter opacos
  241. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  242. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  243. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  244. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  245. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  246. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  247. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  248. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  249. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  250. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  251. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  252. pinea semiferi capitis velamina quassans
  253. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  254. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  255. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  256. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  257. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  258. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  259. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  260. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  261. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  262. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  263. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  264. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  265. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  266. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  267. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  268. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  269. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  270. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  271. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  272. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  273. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  274. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  275. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  276. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  277. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  278. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  279. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  280. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  281. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  282. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  283. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  284. siquis forte manu premere ac siccare .
  285. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  286. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  287. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  288. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  289. umida linguai circum sudantia templa;
  290. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  291. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  292. deinde voluptas est e suco fine palati;
  293. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  294. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  295. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  296. dum modo quod capias concoctum didere possis
  297. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  298. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  299. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  300. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  301. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  302. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  303. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  304. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  305. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  306. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  307. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  308. principio meminisse decet quae diximus ante,
  309. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  310. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  311. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  312. extima membrorum circumcaesura ,
  313. proinde et seminibus constant variantque figura.
  314. semina cum porro distent, differre necessest
  315. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  316. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  317. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  318. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  319. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  320. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  321. proinde foraminibus debent differe figurae
  322. et variare viae proinde ac textura .
  323. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  324. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  325. contractabiliter caulas intrare palati,
  326. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  327. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  328. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  329. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  330. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  331. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  332. commutantur ibi positurae principiorum;
  333. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  334. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  335. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  336. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  337. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  338. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  339. tangat agam. primum res multas esse necessest
  340. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  341. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  342. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  343. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  344. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  345. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  346. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  347. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  348. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  349. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  350. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  351. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  352. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  353. est alio ut possit permitti longius alter;
  354. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  355. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  356. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  357. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  358. paulatim facilis distractus in auras;
  359. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  360. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  361. significat quod fracta magis redolere videntur
  362. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  363. deinde videre licet maioribus esse creatum
  364. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  365. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  366. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  367. investigare in qua sit regione locatum;
  368. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  369. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  370. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  371. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  372. in generest, sed item species rerum atque colores
  373. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  374. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  375. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  376. auroram clara consuetum voce vocare,
  377. noenu queunt rapidi contra constare leones
  378. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  379. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  380. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  381. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  382. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  383. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  384. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  385. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  386. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  387. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  388. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  389. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  390. multa modis multis in cunctas undique partis
  391. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  392. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  393. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  394. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  395. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  396. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  397. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  398. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  399. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  400. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  401. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  402. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  403. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  404. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  405. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  406. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  407. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  408. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  409. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  410. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  411. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  412. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  413. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  414. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  415. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  416. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  417. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  418. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  419. scire licet mentem simili ratione moveri
  420. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  421. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  422. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  423. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  424. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  425. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  426. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  427. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  428. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  429. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  430. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  431. nec dissentit eum mortis letique potitum
  432. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  433. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  434. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  435. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  436. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  437. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  438. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  439. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  440. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  441. copia particularum, ut possit suppeditare.
  442. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  443. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  444. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  445. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  446. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  447. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  448. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  449. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  450. omnia sub verbone creat natura paratque?
  451. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  452. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  453. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  454. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  455. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  456. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  457. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  458. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  459. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  460. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  461. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  462. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  463. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  464. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  465. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  466. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  467. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  468. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  469. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  470. ipse parat sese porro speratque futurum
  471. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  472. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  473. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  474. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  475. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  476. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  477. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  478. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  479. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  480. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  481. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  482. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  483. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  484. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  485. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  486. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  487. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  488. Illud in his rebus vitium vehementer
  489. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  490. lumina ne facias oculorum clara creata,
  491. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  492. proceros passus, ideo fastigia posse
  493. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  494. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  495. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  496. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  497. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  498. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  499. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  500. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  501. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  502. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  503. sed potius longe linguae praecessit origo
  504. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  505. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  506. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  507. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  508. at contra conferre manu certamina pugnae
  509. et lacerare artus foedareque membra cruore
  510. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  511. et volnus vitare prius natura
  512. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  513. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  514. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  515. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  516. haec igitur possunt utendi cognita causa
  517. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  518. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  519. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  520. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  521. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  522. utilitatis ob officium potuisse creari.
  523. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  524. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  525. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  526. multa modis multis docui, sed plurima debent
  527. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  528. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  529. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  530. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  531. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  532. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  533. et recreet vires inter datus, atque patentem
  534. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  535. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  536. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  537. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  538. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  539. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  540. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  541. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  542. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  543. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  544. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  545. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  546. dico animo nostro primum simulacra meandi
  547. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  548. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  549. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  550. id quod providet, illius rei constat imago,
  551. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  552. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  553. per membra atque artus animai dissita vis est;
  554. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  555. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  556. paulatim moles protruditur atque movetur.
  557. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  558. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  559. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  560. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  561. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  562. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  563. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  564. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  565. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  566. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  567. trudit agens magnam magno molimine navem
  568. et manus una regit quanto vis impete euntem
  569. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  570. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  571. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  572. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  573. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  574. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  575. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  576. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  577. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  578. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  579. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  580. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  581. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  582. vis animae partimque foras eiecta recessit
  583. et partim contrusa magis concessit in altum;
  584. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  585. nam dubium non est, animai quin opera sit
  586. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  587. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  588. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  589. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  590. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  591. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  592. unde reconflari sensus per membra repente
  593. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  594. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  595. perturbari anima et corpus languescere possit,
  596. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  597. Principio externa corpus de parte necessum est,
  598. quoniam vicinum tangitur auris,
  599. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  600. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  601. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  602. interiorem etiam partem spirantibus
  603. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  604. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  605. perveniant plagae per parva foramina nobis
  606. corporis ad primas partis elementaque prima,
  607. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  608. conturbantur enim positurae principiorum
  609. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  610. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  611. pars etiam distracta per artus non queat esse
  612. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  613. inter enim saepit coetus natura viasque.
  614. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  615. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  616. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  617. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  618. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  619. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  620. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  621. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  622. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  623. corpora conturbant magno contusa labore.
  624. fit ratione eadem coniectus parte animai
  625. altior atque foras eiectus largior eius,
  626. et divisior inter se ac distractior intus.
  627. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  628. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  629. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  630. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  631. causidici causas agere et componere leges,
  632. induperatores pugnare ac proelia obire,
  633. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  634. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  635. semper et inventam patriis exponere chartis.
  636. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  637. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  638. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  639. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  640. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  641. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  642. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  643. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  644. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  645. cernere saltantis et mollia membra moventis
  646. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  647. auribus accipere et consessum cernere eundem
  648. scenaique simul varios splendere decores.
  649. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  650. et quibus in rebus consuerint esse operati
  651. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  652. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  653. in somnis sudare tamen spirareque semper
  654. et quasi de palma summas contendere viris
  655. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  656. venantumque canes in molli saepe quiete
  657. iactant crura tamen subito vocisque repente
  658. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  659. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  660. expergefactique secuntur inania saepe
  661. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  662. donec discussis redeant erroribus ad se.
  663. at consueta domi catulorum blanda propago
  664. discutere et corpus de terra corripere instant,
  665. iactant crura tamen subito vocisque repente
  666. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  667. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  668. expergefactique secuntur inania saepe
  669. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  670. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  671. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  672. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  673. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  674. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  675. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  676. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  677. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  678. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  679. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  680. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  681. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  682. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  683. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  684. indicioque sui facti persaepe fuere.
  685. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  686. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  687. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  688. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  689. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  690. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  691. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  692. somno devincti credunt se extollere vestem,
  693. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  694. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  695. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  696. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  697. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  698. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  699. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  700. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  701. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  702. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  703. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  704. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  705. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  706. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  707. per membra atque artus decedit corpore toto,
  708. in loca conveniens nervorum certa cietque
  709. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  710. inritata tument loca semine fitque voluntas
  711. eicere id quo se contendit dira lubido,
  712. incitat inritans loca turgida semine multo
  713. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  714. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  715. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  716. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  717. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  718. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  719. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  720. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  721. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  722. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  723. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  724. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  725. stillavit gutta et successit frigida cura;
  726. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  727. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  728. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  729. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  730. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  731. nec retinere semel conversum unius amore
  732. et servare sibi curam certumque dolorem;
  733. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  734. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  735. si non prima novis conturbes volnera plagis
  736. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  737. aut alio possis animi traducere motus.
  738. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  739. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;