De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  2. per purum simulacra feruntur
  3. et feriunt oculos turbantia composituras.
  4. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  5. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  6. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  7. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  8. arquati, quia luroris de corpore eorum
  9. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  10. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  11. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  12. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  13. propterea quia, cum propior caliginis
  14. ater init oculos prior et possedit apertos,
  15. insequitur candens confestim lucidus ,
  16. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  17. illius; nam multis partibus hic est
  18. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  19. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  20. atque pate fecit, quas ante obsederat
  21. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  22. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  23. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  24. propterea quia posterior caliginis
  25. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  26. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  27. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  28. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  29. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  30. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  31. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  32. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  33. per multum quia dum simulacra feruntur,
  34. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  35. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  36. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  37. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  38. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  39. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  40. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  41. si credis privatum lumine posse
  42. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  43. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  44. id quod nos umbram perhibere .
  45. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  46. lumine privatur solis qua cumque meantes
  47. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  48. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  49. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  50. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  51. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  52. propterea facile et spoliatur lumine terra
  53. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  54. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  55. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  56. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  57. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  58. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  59. hoc animi demum ratio discernere debet,
  60. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  61. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  62. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  63. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  64. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  65. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  66. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  67. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  68. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  69. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  70. solque pari ratione manere et luna videtur
  71. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  72. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  73. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  74. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  75. atria versari et circum cursare columnae
  76. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  77. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  78. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  79. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  80. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  81. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  82. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  83. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  84. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  85. inter eos solemque iacent immania ponti