De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  2. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  3. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  4. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  5. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  6. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  7. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  8. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  9. omnia quandoquidem cogit natura referri
  10. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  11. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  12. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  13. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  14. per purum simulacra feruntur
  15. et feriunt oculos turbantia composituras.
  16. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  17. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  18. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  19. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  20. arquati, quia luroris de corpore eorum
  21. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  22. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  23. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  24. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  25. propterea quia, cum propior caliginis
  26. ater init oculos prior et possedit apertos,
  27. insequitur candens confestim lucidus ,
  28. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  29. illius; nam multis partibus hic est
  30. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  31. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  32. atque pate fecit, quas ante obsederat
  33. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  34. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  35. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  36. propterea quia posterior caliginis
  37. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  38. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  39. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  40. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  41. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  42. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  43. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  44. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  45. per multum quia dum simulacra feruntur,
  46. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  47. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  48. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  49. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  50. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  51. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  52. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  53. si credis privatum lumine posse
  54. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  55. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  56. id quod nos umbram perhibere .
  57. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  58. lumine privatur solis qua cumque meantes
  59. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  60. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  61. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  62. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  63. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  64. propterea facile et spoliatur lumine terra
  65. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  66. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  67. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  68. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  69. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  70. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  71. hoc animi demum ratio discernere debet,
  72. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  73. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  74. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  75. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  76. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  77. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  78. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  79. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  80. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  81. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  82. solque pari ratione manere et luna videtur
  83. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  84. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  85. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  86. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  87. atria versari et circum cursare columnae
  88. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  89. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  90. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  91. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  92. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  93. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  94. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  95. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  96. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  97. inter eos solemque iacent immania ponti
  98. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  99. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  100. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  101. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  102. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  103. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  104. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  105. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  106. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  107. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  108. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  109. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  110. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  111. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  112. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  113. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  114. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  115. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  116. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  117. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  118. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  119. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  120. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  121. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  122. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  123. at maris ignaris in portu clauda videntur
  124. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  125. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  126. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  127. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  128. omnia converti sursumque supina reverti
  129. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  130. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  131. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  132. labier adversum nimbos atque ire superne
  133. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  134. At si forte oculo manus uni subdita supter
  135. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  136. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  137. bina lucernarum florentia lumina flammis
  138. binaque per totas aedis geminare supellex
  139. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  140. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  141. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  142. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  143. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  144. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  145. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  146. mutare et campos pedibus transire videmur,
  147. et sonitus audire, severa silentia noctis
  148. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  149. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  150. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  151. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  152. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  153. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  154. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  155. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  156. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  157. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  158. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  159. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  160. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  161. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,