De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  2. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  3. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  4. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  5. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  6. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  7. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  8. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  9. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  10. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  11. omnia quandoquidem cogit natura referri
  12. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  13. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  14. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  15. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  16. per purum simulacra feruntur
  17. et feriunt oculos turbantia composituras.
  18. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  19. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  20. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  21. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  22. arquati, quia luroris de corpore eorum
  23. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  24. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  25. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  26. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  27. propterea quia, cum propior caliginis
  28. ater init oculos prior et possedit apertos,
  29. insequitur candens confestim lucidus ,
  30. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  31. illius; nam multis partibus hic est
  32. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  33. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  34. atque pate fecit, quas ante obsederat
  35. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  36. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  37. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  38. propterea quia posterior caliginis
  39. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  40. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  41. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  42. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  43. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  44. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  45. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  46. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  47. per multum quia dum simulacra feruntur,
  48. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  49. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  50. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  51. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  52. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  53. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  54. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  55. si credis privatum lumine posse
  56. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  57. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  58. id quod nos umbram perhibere .
  59. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  60. lumine privatur solis qua cumque meantes
  61. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  62. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  63. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  64. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  65. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  66. propterea facile et spoliatur lumine terra
  67. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  68. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  69. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  70. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  71. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  72. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  73. hoc animi demum ratio discernere debet,
  74. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  75. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  76. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  77. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  78. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  79. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  80. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  81. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  82. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  83. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  84. solque pari ratione manere et luna videtur
  85. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  86. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  87. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  88. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  89. atria versari et circum cursare columnae
  90. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  91. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  92. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  93. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  94. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  95. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  96. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  97. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  98. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  99. inter eos solemque iacent immania ponti
  100. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  101. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  102. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  103. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  104. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  105. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  106. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  107. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  108. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  109. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  110. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  111. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  112. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  113. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  114. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  115. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  116. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  117. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  118. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  119. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  120. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  121. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  122. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  123. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  124. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  125. at maris ignaris in portu clauda videntur
  126. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  127. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  128. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  129. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  130. omnia converti sursumque supina reverti
  131. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  132. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  133. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  134. labier adversum nimbos atque ire superne
  135. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  136. At si forte oculo manus uni subdita supter
  137. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  138. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  139. bina lucernarum florentia lumina flammis
  140. binaque per totas aedis geminare supellex
  141. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  142. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  143. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  144. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  145. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  146. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  147. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  148. mutare et campos pedibus transire videmur,
  149. et sonitus audire, severa silentia noctis
  150. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  151. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  152. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  153. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  154. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  155. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  156. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  157. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  158. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  159. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  160. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  161. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  162. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  163. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  164. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  165. notitiam veri quae res falsique crearit
  166. et dubium certo quae res differre probarit.
  167. invenies primis ab sensibus esse creatam
  168. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  169. nam maiore fide debet reperirier illud,
  170. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  171. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  172. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  173. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  174. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  175. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  176. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  177. an confutabunt nares oculive revincent?
  178. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  179. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  180. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  181. et seorsum varios rerum sentire colores
  182. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  183. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  184. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  185. non possint alios alii convincere sensus.
  186. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  187. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  188. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  189. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  190. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  191. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  192. reddere mendose causas utriusque figurae,
  193. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  194. et violare fidem primam et convellere tota
  195. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  196. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  197. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  198. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  199. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  200. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  201. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  202. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  203. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  204. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  205. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  206. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  207. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  208. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  209. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  210. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  211. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  212. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  213. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  214. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  215. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  216. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  217. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  218. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  219. quippe per angustum turba maiore coorta
  220. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  221. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  222. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  223. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  224. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  225. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  226. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  227. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  228. praesertim si cum summost clamore profusus.
  229. ergo corpoream vocem constare necessest,
  230. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  231. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  232. principiorum et item levor levore creatur;
  233. nec simili penetrant auris primordia forma,
  234. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  235. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  236. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  237. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  238. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  239. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  240. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  241. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  242. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  243. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  244. plane exaudiri discernique articulatim;
  245. servat enim formaturam servatque figuram.
  246. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  247. per multum confundi verba necessest
  248. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  249. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  250. internoscere, verborum sententia quae sit;
  251. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  252. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  253. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  254. in multas igitur voces vox una repente
  255. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  256. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  257. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  258. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  259. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  260. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  261. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  262. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  263. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  264. palantis comites com montis inter opacos
  265. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  266. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  267. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  268. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  269. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  270. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  271. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  272. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  273. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  274. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  275. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  276. pinea semiferi capitis velamina quassans
  277. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  278. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  279. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  280. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  281. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  282. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  283. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  284. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  285. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  286. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  287. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  288. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  289. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  290. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  291. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  292. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  293. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  294. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  295. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  296. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  297. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  298. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  299. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  300. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  301. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  302. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  303. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  304. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  305. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  306. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  307. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  308. siquis forte manu premere ac siccare .
  309. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  310. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  311. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  312. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  313. umida linguai circum sudantia templa;
  314. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  315. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  316. deinde voluptas est e suco fine palati;
  317. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  318. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  319. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  320. dum modo quod capias concoctum didere possis
  321. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  322. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  323. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  324. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  325. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  326. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  327. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  328. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  329. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  330. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  331. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  332. principio meminisse decet quae diximus ante,
  333. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  334. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  335. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  336. extima membrorum circumcaesura ,
  337. proinde et seminibus constant variantque figura.
  338. semina cum porro distent, differre necessest
  339. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  340. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  341. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  342. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  343. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  344. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  345. proinde foraminibus debent differe figurae
  346. et variare viae proinde ac textura .
  347. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  348. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  349. contractabiliter caulas intrare palati,
  350. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  351. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  352. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  353. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  354. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  355. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  356. commutantur ibi positurae principiorum;
  357. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  358. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  359. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  360. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  361. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  362. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  363. tangat agam. primum res multas esse necessest
  364. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  365. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  366. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  367. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  368. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  369. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  370. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  371. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  372. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  373. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  374. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  375. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  376. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  377. est alio ut possit permitti longius alter;
  378. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  379. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  380. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  381. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  382. paulatim facilis distractus in auras;
  383. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  384. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  385. significat quod fracta magis redolere videntur
  386. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  387. deinde videre licet maioribus esse creatum
  388. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  389. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  390. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  391. investigare in qua sit regione locatum;
  392. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  393. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  394. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  395. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  396. in generest, sed item species rerum atque colores
  397. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  398. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  399. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  400. auroram clara consuetum voce vocare,
  401. noenu queunt rapidi contra constare leones
  402. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  403. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  404. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  405. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  406. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  407. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  408. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  409. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  410. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  411. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  412. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  413. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  414. multa modis multis in cunctas undique partis
  415. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  416. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  417. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  418. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  419. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  420. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  421. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  422. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  423. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  424. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  425. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  426. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  427. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  428. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  429. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  430. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  431. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  432. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  433. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  434. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  435. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  436. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  437. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  438. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  439. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  440. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  441. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  442. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  443. scire licet mentem simili ratione moveri
  444. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  445. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  446. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  447. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  448. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  449. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  450. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  451. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  452. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  453. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  454. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  455. nec dissentit eum mortis letique potitum
  456. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  457. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  458. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  459. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  460. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata