De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  2. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  3. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  4. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  5. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  6. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  7. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  8. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  9. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  10. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  11. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  12. omnia quandoquidem cogit natura referri
  13. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  14. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  15. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  16. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  17. per purum simulacra feruntur
  18. et feriunt oculos turbantia composituras.
  19. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  20. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  21. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  22. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  23. arquati, quia luroris de corpore eorum
  24. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  25. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  26. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  27. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  28. propterea quia, cum propior caliginis
  29. ater init oculos prior et possedit apertos,
  30. insequitur candens confestim lucidus ,
  31. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  32. illius; nam multis partibus hic est
  33. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  34. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  35. atque pate fecit, quas ante obsederat
  36. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  37. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  38. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  39. propterea quia posterior caliginis
  40. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  41. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  42. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  43. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  44. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  45. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  46. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  47. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  48. per multum quia dum simulacra feruntur,
  49. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  50. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  51. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  52. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  53. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  54. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  55. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  56. si credis privatum lumine posse
  57. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  58. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  59. id quod nos umbram perhibere .
  60. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  61. lumine privatur solis qua cumque meantes
  62. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  63. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  64. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  65. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  66. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  67. propterea facile et spoliatur lumine terra
  68. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  69. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  70. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  71. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  72. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  73. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  74. hoc animi demum ratio discernere debet,
  75. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  76. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  77. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  78. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  79. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  80. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  81. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  82. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  83. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  84. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  85. solque pari ratione manere et luna videtur
  86. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  87. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  88. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  89. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  90. atria versari et circum cursare columnae
  91. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  92. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  93. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  94. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  95. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  96. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  97. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  98. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  99. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  100. inter eos solemque iacent immania ponti
  101. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  102. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  103. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  104. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  105. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  106. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  107. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  108. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  109. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  110. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  111. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  112. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  113. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  114. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  115. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  116. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  117. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  118. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  119. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  120. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  121. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  122. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  123. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  124. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  125. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  126. at maris ignaris in portu clauda videntur
  127. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  128. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  129. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  130. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  131. omnia converti sursumque supina reverti
  132. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  133. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  134. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  135. labier adversum nimbos atque ire superne
  136. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  137. At si forte oculo manus uni subdita supter
  138. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  139. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  140. bina lucernarum florentia lumina flammis
  141. binaque per totas aedis geminare supellex
  142. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  143. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  144. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  145. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  146. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  147. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  148. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  149. mutare et campos pedibus transire videmur,
  150. et sonitus audire, severa silentia noctis
  151. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  152. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  153. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  154. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  155. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  156. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  157. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  158. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  159. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  160. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  161. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  162. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  163. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  164. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  165. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  166. notitiam veri quae res falsique crearit
  167. et dubium certo quae res differre probarit.
  168. invenies primis ab sensibus esse creatam
  169. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  170. nam maiore fide debet reperirier illud,
  171. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  172. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  173. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  174. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  175. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  176. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  177. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  178. an confutabunt nares oculive revincent?
  179. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  180. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  181. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  182. et seorsum varios rerum sentire colores
  183. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  184. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  185. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  186. non possint alios alii convincere sensus.
  187. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  188. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  189. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  190. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  191. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  192. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  193. reddere mendose causas utriusque figurae,
  194. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  195. et violare fidem primam et convellere tota
  196. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  197. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  198. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  199. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  200. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  201. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  202. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  203. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  204. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  205. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  206. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  207. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  208. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  209. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  210. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  211. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  212. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  213. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  214. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  215. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  216. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  217. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  218. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  219. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  220. quippe per angustum turba maiore coorta
  221. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  222. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  223. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  224. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  225. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  226. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  227. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  228. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  229. praesertim si cum summost clamore profusus.
  230. ergo corpoream vocem constare necessest,
  231. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  232. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  233. principiorum et item levor levore creatur;
  234. nec simili penetrant auris primordia forma,
  235. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  236. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  237. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  238. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  239. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  240. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  241. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  242. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  243. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  244. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  245. plane exaudiri discernique articulatim;
  246. servat enim formaturam servatque figuram.
  247. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  248. per multum confundi verba necessest
  249. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  250. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  251. internoscere, verborum sententia quae sit;
  252. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  253. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  254. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  255. in multas igitur voces vox una repente
  256. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  257. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  258. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  259. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  260. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  261. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  262. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  263. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  264. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  265. palantis comites com montis inter opacos
  266. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  267. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  268. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  269. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  270. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  271. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  272. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  273. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  274. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  275. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  276. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  277. pinea semiferi capitis velamina quassans
  278. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  279. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  280. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  281. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  282. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  283. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  284. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  285. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  286. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  287. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  288. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  289. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  290. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  291. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  292. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  293. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  294. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  295. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  296. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  297. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  298. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  299. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  300. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  301. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  302. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  303. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  304. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  305. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  306. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  307. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  308. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  309. siquis forte manu premere ac siccare .
  310. inde quod exprimimus per caulas omne palati