De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  2. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  3. atque animi quoniam docui natura quid esset
  4. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  5. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  6. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  7. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  8. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  9. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  10. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  11. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  12. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  13. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  14. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  15. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  16. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  17. effugere aut umbras inter vivos volitare
  18. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  19. cum corpus simul atque animi natura perempta
  20. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  21. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  22. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  23. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  24. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  25. corpora res multae, partim diffusa solute,
  26. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  27. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  28. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  29. et vituli cum membranas de corpore summo
  30. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  31. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  32. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  33. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  34. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  35. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  36. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  37. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  38. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  39. quo fuerint et formai servare figuram,
  40. et multo citius, quanto minus indupediri
  41. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  42. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  43. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  44. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  45. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  46. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  47. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  48. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  49. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  50. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  51. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  52. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  53. omnia conrident correpta luce diei.
  54. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  55. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  56. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  57. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  58. quae volgo volitant subtili praedita filo
  59. nec singillatim possunt secreta videri.
  60. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  61. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  62. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  63. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  64. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  65. at contra tenuis summi membrana coloris
  66. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  67. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  68. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  69. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  70. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  71. exin imaginibus missis consistere eorum.
  72. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  73. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  74. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  75. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  76. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  77. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  78. nec ratione alia servari posse videntur,
  79. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  80. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  81. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  82. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  83. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  84. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  85. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  86. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  87. tertia pars nulla possit ratione videri.
  88. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  89. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  90. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  91. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  92. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  93. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  94. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  95. habrotonique graves et tristia centaurea,
  96. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  97. ---
  98. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  99. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  100. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  101. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  102. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  103. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  104. quae multis formata modis sublime feruntur,
  105. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  106. cernimus et mundi speciem violare serenam
  107. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  108. ora volare videntur et umbram ducere late,
  109. inter dum magni montes avolsaque saxa
  110. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  111. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  112. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  113. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  114. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  115. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  116. ---
  117. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  118. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  119. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  120. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  121. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  122. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  123. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  124. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  125. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  126. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  127. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  128. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  129. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  130. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  131. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  132. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  133. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  134. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  135. sic ab rebus item simili ratione necessest
  136. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  137. multa modis multis in cunctas undique partis;
  138. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  139. res ibi respondent simili forma atque colore.
  140. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  141. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  142. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  143. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  144. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  145. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  146. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  147. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  148. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  149. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  150. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  151. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  152. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  153. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  154. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  155. Principio persaepe levis res atque minutis
  156. corporibus factas celeris licet esse videre.
  157. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  158. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  159. quae quasi cuduntur perque intervallum
  160. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  161. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  162. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  163. qua propter simulacra pari ratione necessest
  164. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  165. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  166. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  167. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  168. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  169. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  170. et quasi permanare per intervallum.
  171. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  172. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  173. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  174. per totum caeli spatium diffundere sese
  175. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  176. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  177. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  178. quone vides citius debere et longius ire
  179. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  180. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  181. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  182. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  183. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  184. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  185. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  186. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  187. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  188. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  189. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  190. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  191. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  192. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  193. nec variae cessant voces volitare per auras.
  194. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  195. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  196. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  197. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  198. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  199. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  200. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  201. cernere odorari licet et sentire sonare.
  202. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  203. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  204. cernitur in luce et claro candore, necessest
  205. consimili causa tactum visumque moveri.
  206. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  207. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  208. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  209. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  210. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  211. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  212. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  213. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  214. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  215. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  216. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  217. efficit ut videamus et internoscere curat;
  218. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  219. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  220. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  221. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  222. propterea fit uti videamus quam procul absit
  223. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  224. et nostros oculos perterget longior aura,
  225. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  226. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  227. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  228. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  229. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  230. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  231. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  232. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  233. particulam venti sentire et frigoris eius,
  234. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  235. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  236. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  237. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  238. tangimus extremum saxi summumque colorem
  239. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  240. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  241. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  242. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  243. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  244. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  245. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  246. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  247. primus enim citra postes tum cernitur ,
  248. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  249. post extraria lux oculos perterget et
  250. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  251. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  252. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  253. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  254. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  255. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  256. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  257. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  258. atque alium prae se propellens volvit,
  259. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  260. distare ab speculo tantum semota videtur.
  261. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  262. ---
  263. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  264. binis quoniam res confit utraque.
  265. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  266. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  267. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  268. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  269. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  270. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  271. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  272. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  273. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  274. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  275. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  276. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  277. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  278. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  279. omnia per flexos aditus educta licebit
  280. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  281. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  282. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  283. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  284. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  285. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  286. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  287. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  288. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  289. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  290. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  291. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  292. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  293. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  294. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  295. omnia quandoquidem cogit natura referri
  296. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  297. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  298. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  299. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  300. per purum simulacra feruntur
  301. et feriunt oculos turbantia composituras.
  302. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  303. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  304. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  305. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  306. arquati, quia luroris de corpore eorum
  307. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  308. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  309. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  310. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  311. propterea quia, cum propior caliginis
  312. ater init oculos prior et possedit apertos,
  313. insequitur candens confestim lucidus ,
  314. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  315. illius; nam multis partibus hic est
  316. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  317. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  318. atque pate fecit, quas ante obsederat
  319. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  320. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  321. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  322. propterea quia posterior caliginis
  323. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  324. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  325. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  326. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  327. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  328. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  329. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  330. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  331. per multum quia dum simulacra feruntur,
  332. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  333. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  334. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  335. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  336. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  337. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  338. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  339. si credis privatum lumine posse
  340. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  341. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  342. id quod nos umbram perhibere .
  343. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  344. lumine privatur solis qua cumque meantes
  345. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  346. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  347. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  348. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  349. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  350. propterea facile et spoliatur lumine terra
  351. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  352. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  353. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  354. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  355. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  356. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  357. hoc animi demum ratio discernere debet,
  358. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  359. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  360. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  361. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  362. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  363. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  364. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  365. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  366. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  367. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  368. solque pari ratione manere et luna videtur
  369. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  370. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  371. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  372. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  373. atria versari et circum cursare columnae
  374. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  375. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  376. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  377. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  378. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  379. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  380. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  381. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  382. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  383. inter eos solemque iacent immania ponti
  384. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  385. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  386. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  387. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  388. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  389. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  390. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  391. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  392. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  393. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  394. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  395. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  396. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  397. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  398. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  399. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  400. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  401. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  402. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  403. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  404. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  405. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  406. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  407. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  408. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  409. at maris ignaris in portu clauda videntur
  410. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  411. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  412. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  413. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  414. omnia converti sursumque supina reverti
  415. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  416. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  417. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  418. labier adversum nimbos atque ire superne
  419. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  420. At si forte oculo manus uni subdita supter
  421. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  422. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  423. bina lucernarum florentia lumina flammis
  424. binaque per totas aedis geminare supellex
  425. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  426. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  427. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  428. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  429. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  430. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  431. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  432. mutare et campos pedibus transire videmur,
  433. et sonitus audire, severa silentia noctis
  434. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  435. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  436. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  437. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  438. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  439. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  440. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  441. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  442. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  443. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  444. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  445. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  446. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  447. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  448. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  449. notitiam veri quae res falsique crearit
  450. et dubium certo quae res differre probarit.
  451. invenies primis ab sensibus esse creatam
  452. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  453. nam maiore fide debet reperirier illud,
  454. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  455. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  456. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  457. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  458. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  459. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  460. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  461. an confutabunt nares oculive revincent?
  462. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  463. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  464. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  465. et seorsum varios rerum sentire colores
  466. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  467. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  468. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  469. non possint alios alii convincere sensus.
  470. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  471. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  472. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  473. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  474. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  475. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  476. reddere mendose causas utriusque figurae,
  477. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  478. et violare fidem primam et convellere tota
  479. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  480. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  481. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  482. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  483. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  484. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  485. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  486. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  487. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  488. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  489. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  490. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  491. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  492. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  493. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  494. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  495. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  496. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  497. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  498. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  499. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  500. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  501. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  502. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  503. quippe per angustum turba maiore coorta
  504. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  505. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  506. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  507. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  508. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  509. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  510. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  511. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  512. praesertim si cum summost clamore profusus.
  513. ergo corpoream vocem constare necessest,
  514. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  515. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  516. principiorum et item levor levore creatur;
  517. nec simili penetrant auris primordia forma,
  518. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  519. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  520. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  521. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  522. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  523. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  524. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  525. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  526. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  527. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  528. plane exaudiri discernique articulatim;
  529. servat enim formaturam servatque figuram.
  530. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  531. per multum confundi verba necessest
  532. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  533. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  534. internoscere, verborum sententia quae sit;
  535. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  536. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  537. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  538. in multas igitur voces vox una repente
  539. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  540. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  541. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  542. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  543. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  544. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  545. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  546. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  547. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  548. palantis comites com montis inter opacos
  549. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  550. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  551. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  552. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  553. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  554. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  555. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  556. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  557. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  558. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  559. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  560. pinea semiferi capitis velamina quassans
  561. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  562. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  563. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  564. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  565. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  566. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  567. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  568. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  569. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  570. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  571. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  572. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  573. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  574. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  575. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  576. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  577. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  578. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  579. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  580. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  581. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  582. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  583. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  584. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  585. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  586. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  587. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  588. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  589. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  590. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  591. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  592. siquis forte manu premere ac siccare .
  593. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  594. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  595. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  596. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  597. umida linguai circum sudantia templa;
  598. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  599. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  600. deinde voluptas est e suco fine palati;
  601. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  602. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  603. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  604. dum modo quod capias concoctum didere possis
  605. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  606. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  607. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  608. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  609. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  610. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  611. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  612. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  613. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  614. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  615. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  616. principio meminisse decet quae diximus ante,
  617. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  618. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  619. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  620. extima membrorum circumcaesura ,
  621. proinde et seminibus constant variantque figura.
  622. semina cum porro distent, differre necessest
  623. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  624. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  625. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  626. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  627. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  628. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  629. proinde foraminibus debent differe figurae
  630. et variare viae proinde ac textura .
  631. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  632. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  633. contractabiliter caulas intrare palati,
  634. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  635. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  636. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  637. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  638. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  639. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  640. commutantur ibi positurae principiorum;
  641. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  642. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  643. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  644. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  645. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  646. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  647. tangat agam. primum res multas esse necessest
  648. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  649. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  650. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  651. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  652. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  653. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  654. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  655. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  656. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  657. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  658. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  659. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  660. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  661. est alio ut possit permitti longius alter;
  662. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  663. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  664. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  665. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  666. paulatim facilis distractus in auras;
  667. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  668. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  669. significat quod fracta magis redolere videntur
  670. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  671. deinde videre licet maioribus esse creatum
  672. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  673. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  674. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  675. investigare in qua sit regione locatum;
  676. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  677. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  678. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  679. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  680. in generest, sed item species rerum atque colores
  681. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  682. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  683. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  684. auroram clara consuetum voce vocare,
  685. noenu queunt rapidi contra constare leones
  686. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  687. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  688. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  689. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  690. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  691. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  692. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  693. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  694. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  695. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  696. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  697. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  698. multa modis multis in cunctas undique partis
  699. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  700. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  701. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  702. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  703. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  704. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  705. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  706. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  707. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  708. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  709. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  710. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  711. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  712. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  713. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  714. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  715. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  716. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  717. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  718. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  719. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  720. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  721. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  722. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  723. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  724. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  725. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  726. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  727. scire licet mentem simili ratione moveri
  728. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  729. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  730. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  731. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  732. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  733. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  734. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  735. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  736. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  737. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  738. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  739. nec dissentit eum mortis letique potitum
  740. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  741. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  742. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  743. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  744. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  745. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  746. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  747. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  748. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  749. copia particularum, ut possit suppeditare.
  750. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  751. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  752. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  753. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  754. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  755. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  756. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  757. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  758. omnia sub verbone creat natura paratque?
  759. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  760. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  761. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  762. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  763. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  764. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  765. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  766. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  767. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  768. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  769. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  770. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  771. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  772. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  773. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  774. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  775. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute