De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  2. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  3. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  4. atque animi quoniam docui natura quid esset
  5. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  6. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  7. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  8. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  9. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  10. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  11. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  12. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  13. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  14. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  15. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  16. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  17. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  18. effugere aut umbras inter vivos volitare
  19. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  20. cum corpus simul atque animi natura perempta
  21. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  22. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  23. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  24. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  25. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  26. corpora res multae, partim diffusa solute,
  27. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  28. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  29. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  30. et vituli cum membranas de corpore summo
  31. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  32. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  33. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  34. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  35. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  36. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  37. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  38. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  39. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  40. quo fuerint et formai servare figuram,
  41. et multo citius, quanto minus indupediri
  42. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  43. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  44. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  45. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  46. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  47. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  48. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  49. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  50. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  51. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  52. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  53. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  54. omnia conrident correpta luce diei.
  55. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  56. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  57. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  58. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  59. quae volgo volitant subtili praedita filo
  60. nec singillatim possunt secreta videri.
  61. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  62. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  63. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  64. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  65. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  66. at contra tenuis summi membrana coloris
  67. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  68. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  69. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  70. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  71. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  72. exin imaginibus missis consistere eorum.
  73. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  74. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  75. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  76. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  77. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  78. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  79. nec ratione alia servari posse videntur,
  80. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  81. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  82. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  83. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  84. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  85. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  86. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  87. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  88. tertia pars nulla possit ratione videri.
  89. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  90. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  91. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  92. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  93. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  94. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  95. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  96. habrotonique graves et tristia centaurea,
  97. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  98. ---
  99. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  100. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  101. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  102. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  103. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  104. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  105. quae multis formata modis sublime feruntur,
  106. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  107. cernimus et mundi speciem violare serenam
  108. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  109. ora volare videntur et umbram ducere late,
  110. inter dum magni montes avolsaque saxa
  111. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  112. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  113. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  114. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  115. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  116. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  117. ---
  118. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  119. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  120. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  121. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  122. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  123. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  124. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  125. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  126. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  127. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  128. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  129. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  130. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  131. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  132. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  133. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  134. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  135. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  136. sic ab rebus item simili ratione necessest
  137. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  138. multa modis multis in cunctas undique partis;
  139. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  140. res ibi respondent simili forma atque colore.
  141. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  142. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  143. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  144. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  145. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  146. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  147. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  148. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  149. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  150. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  151. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  152. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  153. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  154. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  155. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  156. Principio persaepe levis res atque minutis
  157. corporibus factas celeris licet esse videre.
  158. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  159. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  160. quae quasi cuduntur perque intervallum
  161. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  162. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  163. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  164. qua propter simulacra pari ratione necessest
  165. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  166. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  167. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  168. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  169. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  170. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  171. et quasi permanare per intervallum.
  172. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  173. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  174. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  175. per totum caeli spatium diffundere sese
  176. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  177. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  178. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  179. quone vides citius debere et longius ire
  180. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  181. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  182. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  183. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  184. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  185. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  186. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  187. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  188. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  189. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  190. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  191. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  192. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  193. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  194. nec variae cessant voces volitare per auras.
  195. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  196. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  197. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  198. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  199. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  200. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  201. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  202. cernere odorari licet et sentire sonare.
  203. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  204. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  205. cernitur in luce et claro candore, necessest
  206. consimili causa tactum visumque moveri.
  207. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  208. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  209. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  210. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  211. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  212. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  213. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  214. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  215. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  216. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  217. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  218. efficit ut videamus et internoscere curat;
  219. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  220. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  221. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  222. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  223. propterea fit uti videamus quam procul absit
  224. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  225. et nostros oculos perterget longior aura,
  226. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  227. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  228. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  229. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  230. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  231. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  232. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  233. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  234. particulam venti sentire et frigoris eius,
  235. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  236. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  237. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  238. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  239. tangimus extremum saxi summumque colorem
  240. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  241. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  242. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  243. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  244. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  245. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  246. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  247. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  248. primus enim citra postes tum cernitur ,
  249. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  250. post extraria lux oculos perterget et
  251. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  252. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  253. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  254. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  255. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  256. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  257. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  258. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  259. atque alium prae se propellens volvit,