De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  2. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  3. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  4. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  5. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  6. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  7. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  8. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  9. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  10. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  11. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  12. omnia per flexos aditus educta licebit
  13. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  14. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  15. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  16. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  17. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  18. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  19. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  20. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  21. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  22. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  23. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  24. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  25. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  26. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  27. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  28. omnia quandoquidem cogit natura referri
  29. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  30. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  31. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  32. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  33. per purum simulacra feruntur
  34. et feriunt oculos turbantia composituras.
  35. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  36. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  37. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  38. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  39. arquati, quia luroris de corpore eorum
  40. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  41. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  42. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  43. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  44. propterea quia, cum propior caliginis
  45. ater init oculos prior et possedit apertos,
  46. insequitur candens confestim lucidus ,
  47. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  48. illius; nam multis partibus hic est
  49. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  50. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  51. atque pate fecit, quas ante obsederat
  52. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  53. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  54. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  55. propterea quia posterior caliginis
  56. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  57. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  58. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  59. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  60. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  61. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  62. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  63. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  64. per multum quia dum simulacra feruntur,
  65. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  66. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  67. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  68. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  69. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  70. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  71. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  72. si credis privatum lumine posse
  73. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  74. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  75. id quod nos umbram perhibere .
  76. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  77. lumine privatur solis qua cumque meantes
  78. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  79. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  80. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  81. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  82. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  83. propterea facile et spoliatur lumine terra
  84. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  85. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  86. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  87. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  88. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  89. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  90. hoc animi demum ratio discernere debet,
  91. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  92. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  93. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  94. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  95. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  96. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  97. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  98. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  99. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  100. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  101. solque pari ratione manere et luna videtur
  102. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  103. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  104. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  105. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  106. atria versari et circum cursare columnae
  107. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  108. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  109. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  110. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  111. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  112. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  113. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  114. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  115. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  116. inter eos solemque iacent immania ponti
  117. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  118. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  119. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  120. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  121. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  122. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  123. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  124. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  125. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  126. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  127. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  128. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  129. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  130. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  131. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  132. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  133. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  134. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  135. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  136. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  137. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  138. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  139. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  140. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  141. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  142. at maris ignaris in portu clauda videntur
  143. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  144. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  145. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  146. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  147. omnia converti sursumque supina reverti
  148. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  149. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  150. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  151. labier adversum nimbos atque ire superne
  152. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  153. At si forte oculo manus uni subdita supter
  154. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  155. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  156. bina lucernarum florentia lumina flammis
  157. binaque per totas aedis geminare supellex
  158. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  159. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  160. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  161. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  162. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  163. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  164. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  165. mutare et campos pedibus transire videmur,
  166. et sonitus audire, severa silentia noctis
  167. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  168. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  169. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  170. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  171. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  172. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  173. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  174. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  175. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  176. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  177. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  178. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  179. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  180. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  181. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  182. notitiam veri quae res falsique crearit
  183. et dubium certo quae res differre probarit.
  184. invenies primis ab sensibus esse creatam
  185. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  186. nam maiore fide debet reperirier illud,
  187. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  188. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  189. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  190. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  191. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  192. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  193. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  194. an confutabunt nares oculive revincent?
  195. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  196. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  197. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  198. et seorsum varios rerum sentire colores
  199. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  200. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  201. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  202. non possint alios alii convincere sensus.
  203. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  204. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  205. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  206. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  207. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  208. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  209. reddere mendose causas utriusque figurae,
  210. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  211. et violare fidem primam et convellere tota
  212. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  213. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  214. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  215. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  216. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  217. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  218. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  219. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  220. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  221. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  222. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  223. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  224. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  225. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  226. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  227. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  228. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  229. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  230. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  231. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  232. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  233. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  234. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  235. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  236. quippe per angustum turba maiore coorta
  237. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  238. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  239. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  240. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  241. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  242. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  243. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  244. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  245. praesertim si cum summost clamore profusus.
  246. ergo corpoream vocem constare necessest,
  247. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  248. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  249. principiorum et item levor levore creatur;
  250. nec simili penetrant auris primordia forma,
  251. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  252. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  253. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  254. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  255. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  256. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  257. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  258. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  259. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  260. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  261. plane exaudiri discernique articulatim;
  262. servat enim formaturam servatque figuram.
  263. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  264. per multum confundi verba necessest
  265. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  266. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  267. internoscere, verborum sententia quae sit;
  268. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  269. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  270. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  271. in multas igitur voces vox una repente
  272. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  273. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  274. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  275. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  276. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  277. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  278. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  279. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  280. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  281. palantis comites com montis inter opacos
  282. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  283. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  284. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  285. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  286. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  287. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  288. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  289. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  290. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  291. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  292. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  293. pinea semiferi capitis velamina quassans
  294. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  295. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  296. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  297. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  298. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  299. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  300. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  301. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  302. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  303. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  304. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  305. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  306. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  307. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,