De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. post extraria lux oculos perterget et
  2. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  3. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  4. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  5. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  6. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  7. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  8. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  9. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  10. atque alium prae se propellens volvit,
  11. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  12. distare ab speculo tantum semota videtur.
  13. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  14. ---
  15. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  16. binis quoniam res confit utraque.
  17. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  18. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  19. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  20. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  21. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  22. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  23. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  24. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  25. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  26. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  27. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  28. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  29. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  30. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  31. omnia per flexos aditus educta licebit
  32. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  33. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  34. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  35. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  36. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  37. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  38. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  39. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  40. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  41. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  42. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  43. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  44. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  45. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  46. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  47. omnia quandoquidem cogit natura referri
  48. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  49. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  50. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  51. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  52. per purum simulacra feruntur
  53. et feriunt oculos turbantia composituras.
  54. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  55. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  56. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  57. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  58. arquati, quia luroris de corpore eorum
  59. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  60. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  61. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  62. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  63. propterea quia, cum propior caliginis
  64. ater init oculos prior et possedit apertos,
  65. insequitur candens confestim lucidus ,
  66. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  67. illius; nam multis partibus hic est
  68. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  69. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  70. atque pate fecit, quas ante obsederat
  71. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  72. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  73. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  74. propterea quia posterior caliginis
  75. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  76. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  77. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  78. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  79. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  80. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  81. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  82. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  83. per multum quia dum simulacra feruntur,
  84. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  85. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  86. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  87. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  88. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  89. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  90. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  91. si credis privatum lumine posse
  92. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  93. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  94. id quod nos umbram perhibere .
  95. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  96. lumine privatur solis qua cumque meantes
  97. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  98. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  99. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  100. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  101. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  102. propterea facile et spoliatur lumine terra
  103. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  104. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  105. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  106. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  107. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  108. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  109. hoc animi demum ratio discernere debet,
  110. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  111. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  112. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  113. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  114. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  115. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  116. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  117. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  118. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  119. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  120. solque pari ratione manere et luna videtur
  121. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  122. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  123. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  124. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  125. atria versari et circum cursare columnae
  126. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  127. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  128. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  129. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  130. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  131. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  132. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  133. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  134. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  135. inter eos solemque iacent immania ponti
  136. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  137. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  138. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  139. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  140. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  141. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  142. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  143. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  144. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  145. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  146. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  147. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  148. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  149. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  150. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  151. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  152. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  153. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  154. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  155. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  156. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  157. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  158. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  159. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  160. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  161. at maris ignaris in portu clauda videntur
  162. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  163. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  164. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  165. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  166. omnia converti sursumque supina reverti
  167. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  168. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  169. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  170. labier adversum nimbos atque ire superne
  171. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  172. At si forte oculo manus uni subdita supter
  173. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  174. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  175. bina lucernarum florentia lumina flammis
  176. binaque per totas aedis geminare supellex
  177. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  178. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  179. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  180. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  181. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  182. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  183. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  184. mutare et campos pedibus transire videmur,
  185. et sonitus audire, severa silentia noctis
  186. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  187. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  188. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  189. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  190. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  191. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  192. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  193. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  194. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  195. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  196. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  197. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  198. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  199. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  200. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  201. notitiam veri quae res falsique crearit
  202. et dubium certo quae res differre probarit.
  203. invenies primis ab sensibus esse creatam
  204. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  205. nam maiore fide debet reperirier illud,
  206. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  207. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  208. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  209. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  210. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  211. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  212. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  213. an confutabunt nares oculive revincent?
  214. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  215. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  216. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  217. et seorsum varios rerum sentire colores
  218. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  219. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  220. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  221. non possint alios alii convincere sensus.
  222. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  223. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  224. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  225. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  226. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  227. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  228. reddere mendose causas utriusque figurae,
  229. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  230. et violare fidem primam et convellere tota
  231. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  232. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  233. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  234. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  235. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  236. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  237. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  238. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  239. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  240. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  241. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  242. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  243. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  244. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  245. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  246. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  247. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  248. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  249. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  250. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  251. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  252. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  253. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  254. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  255. quippe per angustum turba maiore coorta
  256. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  257. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  258. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  259. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  260. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  261. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  262. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  263. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  264. praesertim si cum summost clamore profusus.
  265. ergo corpoream vocem constare necessest,
  266. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  267. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  268. principiorum et item levor levore creatur;
  269. nec simili penetrant auris primordia forma,
  270. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  271. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  272. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  273. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  274. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  275. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  276. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  277. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  278. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  279. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  280. plane exaudiri discernique articulatim;
  281. servat enim formaturam servatque figuram.
  282. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  283. per multum confundi verba necessest