De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  2. qualia sint et quam variis distantia formis
  3. sponte sua volitent aeterno percita motu
  4. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  5. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  6. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  7. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  8. atque animi quoniam docui natura quid esset
  9. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  10. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  11. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  12. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  13. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  14. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  15. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  16. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  17. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  18. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  19. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  20. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  21. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  22. effugere aut umbras inter vivos volitare
  23. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  24. cum corpus simul atque animi natura perempta
  25. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  26. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  27. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  28. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  29. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  30. corpora res multae, partim diffusa solute,
  31. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  32. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  33. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  34. et vituli cum membranas de corpore summo
  35. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  36. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  37. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  38. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  39. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  40. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  41. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  42. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  43. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  44. quo fuerint et formai servare figuram,
  45. et multo citius, quanto minus indupediri
  46. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  47. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  48. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  49. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  50. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  51. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  52. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  53. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  54. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  55. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  56. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  57. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  58. omnia conrident correpta luce diei.
  59. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  60. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  61. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  62. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  63. quae volgo volitant subtili praedita filo
  64. nec singillatim possunt secreta videri.
  65. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  66. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  67. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  68. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  69. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  70. at contra tenuis summi membrana coloris
  71. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  72. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  73. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  74. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  75. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  76. exin imaginibus missis consistere eorum.
  77. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  78. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  79. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  80. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  81. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  82. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  83. nec ratione alia servari posse videntur,
  84. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  85. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  86. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  87. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  88. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  89. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  90. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  91. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  92. tertia pars nulla possit ratione videri.
  93. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  94. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  95. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  96. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  97. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  98. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  99. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  100. habrotonique graves et tristia centaurea,
  101. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  102. ---
  103. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  104. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  105. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  106. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  107. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  108. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  109. quae multis formata modis sublime feruntur,
  110. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  111. cernimus et mundi speciem violare serenam
  112. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  113. ora volare videntur et umbram ducere late,
  114. inter dum magni montes avolsaque saxa
  115. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  116. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  117. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  118. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  119. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  120. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  121. ---
  122. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  123. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  124. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  125. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  126. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  127. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  128. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  129. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  130. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  131. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  132. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  133. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  134. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  135. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  136. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  137. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  138. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  139. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  140. sic ab rebus item simili ratione necessest
  141. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  142. multa modis multis in cunctas undique partis;
  143. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  144. res ibi respondent simili forma atque colore.
  145. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  146. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  147. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  148. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  149. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  150. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  151. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  152. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  153. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  154. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  155. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  156. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  157. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  158. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  159. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  160. Principio persaepe levis res atque minutis
  161. corporibus factas celeris licet esse videre.
  162. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  163. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  164. quae quasi cuduntur perque intervallum
  165. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  166. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  167. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  168. qua propter simulacra pari ratione necessest
  169. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  170. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  171. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  172. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  173. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  174. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  175. et quasi permanare per intervallum.
  176. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  177. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  178. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  179. per totum caeli spatium diffundere sese
  180. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  181. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  182. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  183. quone vides citius debere et longius ire
  184. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  185. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  186. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  187. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  188. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  189. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  190. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  191. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  192. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  193. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  194. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  195. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  196. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  197. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  198. nec variae cessant voces volitare per auras.
  199. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  200. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  201. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  202. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  203. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  204. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  205. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  206. cernere odorari licet et sentire sonare.
  207. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  208. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  209. cernitur in luce et claro candore, necessest
  210. consimili causa tactum visumque moveri.
  211. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  212. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  213. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  214. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  215. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  216. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  217. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  218. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  219. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  220. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  221. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  222. efficit ut videamus et internoscere curat;
  223. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  224. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  225. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  226. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  227. propterea fit uti videamus quam procul absit
  228. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  229. et nostros oculos perterget longior aura,
  230. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  231. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  232. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  233. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  234. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  235. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  236. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  237. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  238. particulam venti sentire et frigoris eius,
  239. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  240. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  241. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  242. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  243. tangimus extremum saxi summumque colorem
  244. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  245. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  246. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  247. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  248. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  249. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  250. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  251. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  252. primus enim citra postes tum cernitur ,
  253. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  254. post extraria lux oculos perterget et
  255. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  256. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  257. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  258. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  259. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  260. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  261. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  262. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  263. atque alium prae se propellens volvit,
  264. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  265. distare ab speculo tantum semota videtur.
  266. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  267. ---
  268. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  269. binis quoniam res confit utraque.
  270. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  271. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  272. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  273. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  274. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  275. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  276. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  277. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  278. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  279. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  280. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  281. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  282. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  283. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  284. omnia per flexos aditus educta licebit
  285. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  286. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  287. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  288. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  289. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  290. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  291. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  292. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  293. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod