De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  2. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  3. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  4. particulam venti sentire et frigoris eius,
  5. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  6. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  7. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  8. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  9. tangimus extremum saxi summumque colorem
  10. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  11. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  12. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  13. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  14. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  15. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  16. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  17. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  18. primus enim citra postes tum cernitur ,
  19. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  20. post extraria lux oculos perterget et
  21. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  22. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  23. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  24. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  25. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  26. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  27. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  28. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  29. atque alium prae se propellens volvit,
  30. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  31. distare ab speculo tantum semota videtur.
  32. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  33. ---
  34. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  35. binis quoniam res confit utraque.
  36. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  37. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  38. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  39. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  40. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  41. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  42. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  43. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  44. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  45. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  46. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  47. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  48. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  49. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  50. omnia per flexos aditus educta licebit
  51. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  52. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  53. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  54. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  55. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  56. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  57. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  58. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  59. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  60. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  61. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  62. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  63. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  64. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  65. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  66. omnia quandoquidem cogit natura referri
  67. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  68. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  69. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  70. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  71. per purum simulacra feruntur
  72. et feriunt oculos turbantia composituras.
  73. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  74. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  75. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  76. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  77. arquati, quia luroris de corpore eorum
  78. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  79. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  80. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  81. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  82. propterea quia, cum propior caliginis
  83. ater init oculos prior et possedit apertos,
  84. insequitur candens confestim lucidus ,
  85. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  86. illius; nam multis partibus hic est
  87. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  88. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  89. atque pate fecit, quas ante obsederat
  90. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  91. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  92. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  93. propterea quia posterior caliginis
  94. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  95. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  96. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  97. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  98. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  99. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  100. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  101. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  102. per multum quia dum simulacra feruntur,
  103. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  104. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  105. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  106. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  107. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  108. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  109. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  110. si credis privatum lumine posse
  111. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  112. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  113. id quod nos umbram perhibere .
  114. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  115. lumine privatur solis qua cumque meantes
  116. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  117. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  118. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  119. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  120. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  121. propterea facile et spoliatur lumine terra
  122. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  123. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  124. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  125. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  126. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  127. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  128. hoc animi demum ratio discernere debet,
  129. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  130. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  131. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  132. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  133. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  134. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  135. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  136. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  137. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  138. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  139. solque pari ratione manere et luna videtur
  140. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  141. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  142. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  143. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  144. atria versari et circum cursare columnae
  145. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  146. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  147. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  148. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  149. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  150. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  151. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  152. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  153. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  154. inter eos solemque iacent immania ponti
  155. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  156. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  157. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  158. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  159. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  160. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  161. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  162. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  163. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  164. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  165. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  166. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  167. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  168. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  169. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  170. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  171. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  172. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  173. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  174. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  175. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  176. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  177. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  178. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  179. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  180. at maris ignaris in portu clauda videntur
  181. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  182. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  183. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  184. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  185. omnia converti sursumque supina reverti
  186. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  187. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  188. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  189. labier adversum nimbos atque ire superne
  190. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  191. At si forte oculo manus uni subdita supter
  192. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  193. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  194. bina lucernarum florentia lumina flammis
  195. binaque per totas aedis geminare supellex
  196. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  197. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  198. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  199. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  200. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  201. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  202. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  203. mutare et campos pedibus transire videmur,
  204. et sonitus audire, severa silentia noctis
  205. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  206. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  207. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  208. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  209. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  210. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  211. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  212. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  213. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  214. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  215. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  216. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  217. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  218. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  219. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  220. notitiam veri quae res falsique crearit
  221. et dubium certo quae res differre probarit.
  222. invenies primis ab sensibus esse creatam
  223. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  224. nam maiore fide debet reperirier illud,
  225. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  226. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  227. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  228. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  229. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  230. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  231. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  232. an confutabunt nares oculive revincent?
  233. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  234. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  235. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  236. et seorsum varios rerum sentire colores
  237. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  238. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  239. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  240. non possint alios alii convincere sensus.
  241. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  242. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  243. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  244. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  245. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  246. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  247. reddere mendose causas utriusque figurae,
  248. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  249. et violare fidem primam et convellere tota
  250. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  251. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  252. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  253. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  254. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  255. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  256. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  257. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  258. normaque si fallax rectis regionibus exit,