De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  2. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  3. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  4. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  5. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  6. particulam venti sentire et frigoris eius,
  7. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  8. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  9. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  10. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  11. tangimus extremum saxi summumque colorem
  12. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  13. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  14. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  15. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  16. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  17. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  18. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  19. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  20. primus enim citra postes tum cernitur ,
  21. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  22. post extraria lux oculos perterget et
  23. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  24. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  25. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  26. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  27. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  28. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  29. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  30. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  31. atque alium prae se propellens volvit,
  32. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  33. distare ab speculo tantum semota videtur.
  34. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  35. ---
  36. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  37. binis quoniam res confit utraque.
  38. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  39. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  40. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  41. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  42. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  43. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  44. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  45. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  46. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  47. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  48. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  49. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  50. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  51. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  52. omnia per flexos aditus educta licebit
  53. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  54. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  55. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  56. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  57. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  58. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  59. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  60. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  61. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  62. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  63. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  64. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  65. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  66. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  67. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  68. omnia quandoquidem cogit natura referri
  69. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  70. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  71. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  72. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  73. per purum simulacra feruntur
  74. et feriunt oculos turbantia composituras.
  75. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  76. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  77. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  78. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  79. arquati, quia luroris de corpore eorum
  80. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  81. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  82. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  83. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  84. propterea quia, cum propior caliginis
  85. ater init oculos prior et possedit apertos,
  86. insequitur candens confestim lucidus ,
  87. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  88. illius; nam multis partibus hic est
  89. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  90. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  91. atque pate fecit, quas ante obsederat
  92. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  93. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  94. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  95. propterea quia posterior caliginis
  96. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  97. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  98. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  99. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  100. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  101. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  102. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  103. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  104. per multum quia dum simulacra feruntur,
  105. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  106. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  107. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  108. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  109. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  110. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  111. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  112. si credis privatum lumine posse
  113. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  114. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  115. id quod nos umbram perhibere .
  116. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  117. lumine privatur solis qua cumque meantes
  118. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  119. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  120. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  121. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  122. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  123. propterea facile et spoliatur lumine terra
  124. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  125. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  126. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  127. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  128. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  129. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  130. hoc animi demum ratio discernere debet,
  131. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  132. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  133. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  134. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  135. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  136. quos agimus praeter navem velisque volamus.