De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. propterea fit uti videamus quam procul absit
  2. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  3. et nostros oculos perterget longior aura,
  4. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  5. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  6. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  7. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  8. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  9. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  10. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  11. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  12. particulam venti sentire et frigoris eius,
  13. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  14. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  15. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  16. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  17. tangimus extremum saxi summumque colorem
  18. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  19. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  20. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  21. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  22. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  23. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  24. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  25. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  26. primus enim citra postes tum cernitur ,
  27. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  28. post extraria lux oculos perterget et
  29. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  30. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  31. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  32. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  33. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  34. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  35. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  36. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  37. atque alium prae se propellens volvit,
  38. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  39. distare ab speculo tantum semota videtur.
  40. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  41. ---
  42. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  43. binis quoniam res confit utraque.
  44. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  45. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  46. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  47. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  48. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  49. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  50. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  51. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  52. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  53. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  54. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  55. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  56. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  57. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  58. omnia per flexos aditus educta licebit
  59. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  60. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  61. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  62. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  63. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  64. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  65. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  66. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  67. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  68. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  69. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  70. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  71. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  72. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  73. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  74. omnia quandoquidem cogit natura referri
  75. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  76. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  77. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  78. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  79. per purum simulacra feruntur
  80. et feriunt oculos turbantia composituras.
  81. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  82. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  83. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  84. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  85. arquati, quia luroris de corpore eorum
  86. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  87. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  88. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  89. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  90. propterea quia, cum propior caliginis
  91. ater init oculos prior et possedit apertos,
  92. insequitur candens confestim lucidus ,
  93. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  94. illius; nam multis partibus hic est
  95. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  96. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  97. atque pate fecit, quas ante obsederat
  98. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  99. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  100. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  101. propterea quia posterior caliginis
  102. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  103. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  104. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  105. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  106. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  107. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  108. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  109. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  110. per multum quia dum simulacra feruntur,
  111. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  112. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  113. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  114. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  115. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  116. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  117. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  118. si credis privatum lumine posse
  119. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  120. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  121. id quod nos umbram perhibere .
  122. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  123. lumine privatur solis qua cumque meantes
  124. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  125. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  126. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  127. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  128. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  129. propterea facile et spoliatur lumine terra
  130. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  131. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  132. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  133. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  134. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  135. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  136. hoc animi demum ratio discernere debet,
  137. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  138. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  139. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  140. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  141. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  142. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  143. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  144. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  145. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  146. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  147. solque pari ratione manere et luna videtur
  148. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  149. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  150. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  151. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  152. atria versari et circum cursare columnae
  153. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  154. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  155. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  156. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  157. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  158. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  159. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  160. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  161. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  162. inter eos solemque iacent immania ponti
  163. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  164. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  165. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  166. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  167. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  168. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  169. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  170. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  171. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  172. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  173. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  174. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  175. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  176. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  177. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  178. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  179. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  180. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  181. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  182. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  183. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  184. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  185. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  186. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  187. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  188. at maris ignaris in portu clauda videntur
  189. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  190. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  191. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  192. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  193. omnia converti sursumque supina reverti
  194. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  195. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  196. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  197. labier adversum nimbos atque ire superne
  198. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  199. At si forte oculo manus uni subdita supter
  200. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  201. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  202. bina lucernarum florentia lumina flammis
  203. binaque per totas aedis geminare supellex
  204. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  205. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  206. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  207. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  208. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  209. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  210. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  211. mutare et campos pedibus transire videmur,
  212. et sonitus audire, severa silentia noctis
  213. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  214. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  215. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  216. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  217. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  218. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  219. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  220. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  221. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  222. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  223. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  224. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  225. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  226. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  227. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  228. notitiam veri quae res falsique crearit
  229. et dubium certo quae res differre probarit.
  230. invenies primis ab sensibus esse creatam
  231. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  232. nam maiore fide debet reperirier illud,
  233. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  234. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  235. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  236. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  237. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  238. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  239. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  240. an confutabunt nares oculive revincent?
  241. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  242. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  243. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  244. et seorsum varios rerum sentire colores
  245. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  246. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  247. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  248. non possint alios alii convincere sensus.
  249. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  250. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  251. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  252. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  253. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  254. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  255. reddere mendose causas utriusque figurae,
  256. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  257. et violare fidem primam et convellere tota
  258. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  259. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  260. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  261. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  262. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  263. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  264. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  265. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  266. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  267. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  268. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  269. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  270. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  271. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  272. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  273. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  274. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  275. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  276. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  277. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  278. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  279. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  280. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  281. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  282. quippe per angustum turba maiore coorta
  283. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  284. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  285. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  286. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  287. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  288. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  289. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  290. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  291. praesertim si cum summost clamore profusus.
  292. ergo corpoream vocem constare necessest,
  293. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  294. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  295. principiorum et item levor levore creatur;
  296. nec simili penetrant auris primordia forma,
  297. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  298. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  299. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  300. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  301. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  302. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  303. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  304. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  305. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  306. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  307. plane exaudiri discernique articulatim;
  308. servat enim formaturam servatque figuram.
  309. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  310. per multum confundi verba necessest
  311. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  312. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  313. internoscere, verborum sententia quae sit;
  314. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  315. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  316. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  317. in multas igitur voces vox una repente
  318. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  319. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  320. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  321. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  322. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  323. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  324. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  325. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  326. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  327. palantis comites com montis inter opacos
  328. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  329. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  330. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  331. verba repulsantes iterabant dicta referri.