De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  2. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  3. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  4. propterea fit uti videamus quam procul absit
  5. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  6. et nostros oculos perterget longior aura,
  7. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  8. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  9. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  10. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  11. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  12. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  13. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  14. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  15. particulam venti sentire et frigoris eius,
  16. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  17. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  18. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  19. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  20. tangimus extremum saxi summumque colorem
  21. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  22. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  23. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  24. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  25. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  26. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  27. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  28. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  29. primus enim citra postes tum cernitur ,
  30. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  31. post extraria lux oculos perterget et
  32. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  33. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  34. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  35. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  36. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  37. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  38. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  39. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  40. atque alium prae se propellens volvit,
  41. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  42. distare ab speculo tantum semota videtur.
  43. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  44. ---
  45. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  46. binis quoniam res confit utraque.
  47. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  48. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  49. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  50. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  51. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  52. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  53. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  54. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  55. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  56. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  57. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  58. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  59. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  60. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  61. omnia per flexos aditus educta licebit
  62. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  63. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  64. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  65. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  66. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  67. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  68. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  69. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  70. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  71. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  72. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  73. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  74. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  75. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  76. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  77. omnia quandoquidem cogit natura referri
  78. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  79. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  80. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  81. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  82. per purum simulacra feruntur
  83. et feriunt oculos turbantia composituras.
  84. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  85. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  86. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  87. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  88. arquati, quia luroris de corpore eorum
  89. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  90. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  91. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  92. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  93. propterea quia, cum propior caliginis
  94. ater init oculos prior et possedit apertos,
  95. insequitur candens confestim lucidus ,
  96. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  97. illius; nam multis partibus hic est
  98. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  99. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  100. atque pate fecit, quas ante obsederat
  101. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  102. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  103. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  104. propterea quia posterior caliginis
  105. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  106. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  107. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  108. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  109. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  110. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  111. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  112. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  113. per multum quia dum simulacra feruntur,
  114. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  115. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  116. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  117. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  118. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  119. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  120. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  121. si credis privatum lumine posse
  122. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  123. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  124. id quod nos umbram perhibere .
  125. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  126. lumine privatur solis qua cumque meantes
  127. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  128. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  129. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  130. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  131. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  132. propterea facile et spoliatur lumine terra
  133. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  134. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  135. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  136. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  137. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  138. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  139. hoc animi demum ratio discernere debet,
  140. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  141. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  142. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  143. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  144. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  145. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  146. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  147. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  148. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  149. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  150. solque pari ratione manere et luna videtur
  151. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  152. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  153. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  154. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  155. atria versari et circum cursare columnae
  156. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  157. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  158. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  159. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  160. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  161. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  162. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  163. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  164. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  165. inter eos solemque iacent immania ponti
  166. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  167. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  168. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  169. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  170. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  171. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  172. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  173. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  174. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  175. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  176. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  177. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  178. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  179. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  180. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  181. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  182. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  183. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  184. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  185. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  186. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  187. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  188. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  189. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  190. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  191. at maris ignaris in portu clauda videntur
  192. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  193. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  194. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  195. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  196. omnia converti sursumque supina reverti
  197. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  198. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  199. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  200. labier adversum nimbos atque ire superne
  201. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  202. At si forte oculo manus uni subdita supter
  203. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  204. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  205. bina lucernarum florentia lumina flammis
  206. binaque per totas aedis geminare supellex
  207. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  208. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  209. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  210. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  211. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  212. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  213. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  214. mutare et campos pedibus transire videmur,
  215. et sonitus audire, severa silentia noctis
  216. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  217. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  218. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  219. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  220. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  221. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  222. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  223. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  224. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  225. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  226. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  227. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  228. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  229. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  230. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  231. notitiam veri quae res falsique crearit
  232. et dubium certo quae res differre probarit.
  233. invenies primis ab sensibus esse creatam
  234. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  235. nam maiore fide debet reperirier illud,
  236. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  237. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  238. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  239. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  240. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  241. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  242. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  243. an confutabunt nares oculive revincent?
  244. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  245. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  246. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  247. et seorsum varios rerum sentire colores
  248. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  249. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  250. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  251. non possint alios alii convincere sensus.
  252. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  253. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  254. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  255. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  256. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  257. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  258. reddere mendose causas utriusque figurae,
  259. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  260. et violare fidem primam et convellere tota
  261. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  262. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  263. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  264. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  265. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  266. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  267. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  268. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  269. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  270. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  271. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  272. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  273. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  274. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  275. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  276. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  277. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  278. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  279. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  280. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  281. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  282. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  283. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  284. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  285. quippe per angustum turba maiore coorta
  286. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  287. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  288. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  289. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  290. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  291. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  292. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  293. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  294. praesertim si cum summost clamore profusus.
  295. ergo corpoream vocem constare necessest,
  296. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  297. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  298. principiorum et item levor levore creatur;
  299. nec simili penetrant auris primordia forma,
  300. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  301. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  302. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  303. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  304. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  305. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  306. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  307. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  308. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  309. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  310. plane exaudiri discernique articulatim;
  311. servat enim formaturam servatque figuram.
  312. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  313. per multum confundi verba necessest
  314. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  315. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  316. internoscere, verborum sententia quae sit;
  317. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  318. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  319. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  320. in multas igitur voces vox una repente
  321. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  322. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  323. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  324. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  325. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  326. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  327. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  328. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  329. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  330. palantis comites com montis inter opacos
  331. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  332. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  333. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  334. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  335. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  336. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  337. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  338. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  339. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  340. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  341. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  342. pinea semiferi capitis velamina quassans
  343. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  344. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  345. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  346. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  347. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  348. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  349. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  350. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  351. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  352. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  353. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  354. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  355. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  356. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  357. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  358. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  359. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  360. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  361. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  362. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  363. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  364. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  365. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  366. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  367. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  368. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  369. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  370. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  371. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  372. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  373. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  374. siquis forte manu premere ac siccare .
  375. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  376. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  377. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  378. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  379. umida linguai circum sudantia templa;
  380. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  381. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  382. deinde voluptas est e suco fine palati;
  383. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  384. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  385. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  386. dum modo quod capias concoctum didere possis
  387. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  388. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  389. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  390. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  391. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  392. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  393. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  394. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  395. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  396. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  397. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  398. principio meminisse decet quae diximus ante,
  399. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  400. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  401. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  402. extima membrorum circumcaesura ,
  403. proinde et seminibus constant variantque figura.
  404. semina cum porro distent, differre necessest
  405. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  406. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  407. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  408. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  409. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  410. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  411. proinde foraminibus debent differe figurae
  412. et variare viae proinde ac textura .
  413. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  414. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  415. contractabiliter caulas intrare palati,
  416. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  417. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  418. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  419. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  420. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  421. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  422. commutantur ibi positurae principiorum;
  423. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  424. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  425. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  426. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  427. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  428. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  429. tangat agam. primum res multas esse necessest
  430. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  431. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  432. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  433. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  434. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  435. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  436. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  437. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  438. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  439. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  440. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  441. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  442. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  443. est alio ut possit permitti longius alter;
  444. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  445. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  446. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  447. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  448. paulatim facilis distractus in auras;
  449. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  450. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  451. significat quod fracta magis redolere videntur
  452. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  453. deinde videre licet maioribus esse creatum
  454. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  455. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  456. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  457. investigare in qua sit regione locatum;
  458. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  459. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  460. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  461. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  462. in generest, sed item species rerum atque colores
  463. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  464. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  465. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  466. auroram clara consuetum voce vocare,
  467. noenu queunt rapidi contra constare leones
  468. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  469. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  470. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  471. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  472. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  473. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  474. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  475. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  476. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  477. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  478. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  479. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  480. multa modis multis in cunctas undique partis
  481. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  482. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  483. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  484. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  485. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  486. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  487. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  488. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  489. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  490. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  491. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  492. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  493. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  494. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  495. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  496. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  497. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  498. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  499. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  500. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  501. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  502. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  503. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  504. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  505. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  506. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  507. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  508. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  509. scire licet mentem simili ratione moveri
  510. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  511. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  512. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  513. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  514. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  515. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  516. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  517. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  518. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  519. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  520. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  521. nec dissentit eum mortis letique potitum
  522. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  523. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  524. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  525. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  526. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  527. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  528. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  529. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  530. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  531. copia particularum, ut possit suppeditare.
  532. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  533. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  534. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  535. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  536. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  537. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  538. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  539. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  540. omnia sub verbone creat natura paratque?
  541. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  542. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  543. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  544. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  545. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  546. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  547. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  548. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  549. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  550. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  551. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  552. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  553. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  554. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  555. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  556. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  557. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  558. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  559. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  560. ipse parat sese porro speratque futurum
  561. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  562. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  563. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  564. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  565. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  566. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  567. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  568. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  569. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  570. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  571. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  572. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  573. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  574. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  575. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  576. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  577. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  578. Illud in his rebus vitium vehementer
  579. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  580. lumina ne facias oculorum clara creata,
  581. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  582. proceros passus, ideo fastigia posse
  583. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  584. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  585. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  586. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  587. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  588. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  589. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  590. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  591. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  592. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  593. sed potius longe linguae praecessit origo
  594. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  595. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  596. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  597. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  598. at contra conferre manu certamina pugnae
  599. et lacerare artus foedareque membra cruore
  600. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  601. et volnus vitare prius natura
  602. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  603. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  604. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  605. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  606. haec igitur possunt utendi cognita causa
  607. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  608. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  609. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  610. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  611. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  612. utilitatis ob officium potuisse creari.
  613. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  614. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  615. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  616. multa modis multis docui, sed plurima debent
  617. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  618. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  619. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  620. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  621. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  622. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  623. et recreet vires inter datus, atque patentem
  624. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  625. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  626. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  627. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  628. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  629. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  630. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  631. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  632. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  633. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  634. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  635. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  636. dico animo nostro primum simulacra meandi
  637. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  638. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  639. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  640. id quod providet, illius rei constat imago,
  641. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  642. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  643. per membra atque artus animai dissita vis est;
  644. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  645. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  646. paulatim moles protruditur atque movetur.
  647. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  648. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  649. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  650. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  651. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  652. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  653. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  654. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  655. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  656. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  657. trudit agens magnam magno molimine navem
  658. et manus una regit quanto vis impete euntem
  659. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  660. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  661. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  662. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  663. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  664. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  665. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  666. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  667. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  668. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  669. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  670. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  671. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  672. vis animae partimque foras eiecta recessit
  673. et partim contrusa magis concessit in altum;
  674. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  675. nam dubium non est, animai quin opera sit
  676. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  677. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  678. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  679. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  680. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  681. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  682. unde reconflari sensus per membra repente
  683. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  684. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  685. perturbari anima et corpus languescere possit,
  686. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  687. Principio externa corpus de parte necessum est,
  688. quoniam vicinum tangitur auris,
  689. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  690. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  691. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  692. interiorem etiam partem spirantibus
  693. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  694. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  695. perveniant plagae per parva foramina nobis
  696. corporis ad primas partis elementaque prima,
  697. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  698. conturbantur enim positurae principiorum
  699. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  700. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  701. pars etiam distracta per artus non queat esse
  702. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  703. inter enim saepit coetus natura viasque.
  704. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  705. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  706. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  707. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  708. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  709. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  710. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  711. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  712. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  713. corpora conturbant magno contusa labore.
  714. fit ratione eadem coniectus parte animai
  715. altior atque foras eiectus largior eius,
  716. et divisior inter se ac distractior intus.
  717. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  718. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  719. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  720. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  721. causidici causas agere et componere leges,
  722. induperatores pugnare ac proelia obire,
  723. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  724. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  725. semper et inventam patriis exponere chartis.
  726. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  727. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  728. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  729. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  730. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  731. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  732. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  733. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  734. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  735. cernere saltantis et mollia membra moventis
  736. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  737. auribus accipere et consessum cernere eundem
  738. scenaique simul varios splendere decores.
  739. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  740. et quibus in rebus consuerint esse operati
  741. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  742. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  743. in somnis sudare tamen spirareque semper
  744. et quasi de palma summas contendere viris
  745. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  746. venantumque canes in molli saepe quiete
  747. iactant crura tamen subito vocisque repente
  748. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  749. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  750. expergefactique secuntur inania saepe
  751. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  752. donec discussis redeant erroribus ad se.
  753. at consueta domi catulorum blanda propago
  754. discutere et corpus de terra corripere instant,
  755. iactant crura tamen subito vocisque repente
  756. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  757. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  758. expergefactique secuntur inania saepe
  759. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  760. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  761. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  762. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  763. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  764. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  765. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  766. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  767. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  768. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  769. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  770. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  771. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  772. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  773. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  774. indicioque sui facti persaepe fuere.
  775. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  776. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  777. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  778. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  779. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  780. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  781. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  782. somno devincti credunt se extollere vestem,
  783. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  784. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  785. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  786. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  787. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  788. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  789. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  790. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  791. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  792. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  793. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  794. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  795. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  796. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  797. per membra atque artus decedit corpore toto,
  798. in loca conveniens nervorum certa cietque
  799. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  800. inritata tument loca semine fitque voluntas
  801. eicere id quo se contendit dira lubido,
  802. incitat inritans loca turgida semine multo
  803. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  804. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  805. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  806. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  807. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  808. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  809. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  810. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  811. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  812. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  813. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  814. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  815. stillavit gutta et successit frigida cura;
  816. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  817. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  818. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  819. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  820. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  821. nec retinere semel conversum unius amore
  822. et servare sibi curam certumque dolorem;
  823. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  824. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  825. si non prima novis conturbes volnera plagis
  826. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  827. aut alio possis animi traducere motus.
  828. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  829. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  830. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  831. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  832. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  833. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  834. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  835. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  836. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  837. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  838. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  839. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  840. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  841. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  842. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  843. quod fieri contra totum natura repugnat;
  844. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  845. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  846. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  847. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  848. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  849. ex hominis vero facie pulchroque colore
  850. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  851. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  852. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  853. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  854. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  855. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  856. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  857. nec satiare queunt spectando corpora coram
  858. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  859. possunt errantes incerti corpore toto.
  860. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  861. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  862. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  863. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  864. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  865. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  866. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  867. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  868. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  869. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  870. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  871. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  872. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  873. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  874. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  875. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  876. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  877. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  878. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  879. labitur interea res et Babylonia fiunt
  880. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  881. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi