De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  2. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  3. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  4. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  5. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  6. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  7. efficit ut videamus et internoscere curat;
  8. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  9. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  10. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  11. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  12. propterea fit uti videamus quam procul absit
  13. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  14. et nostros oculos perterget longior aura,
  15. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  16. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  17. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  18. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  19. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  20. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  21. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  22. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  23. particulam venti sentire et frigoris eius,
  24. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  25. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  26. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  27. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  28. tangimus extremum saxi summumque colorem
  29. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  30. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  31. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  32. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  33. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  34. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  35. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  36. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  37. primus enim citra postes tum cernitur ,
  38. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  39. post extraria lux oculos perterget et
  40. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  41. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  42. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  43. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  44. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  45. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  46. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  47. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  48. atque alium prae se propellens volvit,
  49. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  50. distare ab speculo tantum semota videtur.
  51. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  52. ---
  53. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  54. binis quoniam res confit utraque.
  55. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  56. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  57. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  58. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  59. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  60. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  61. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  62. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  63. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  64. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  65. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  66. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  67. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  68. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  69. omnia per flexos aditus educta licebit
  70. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  71. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  72. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  73. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  74. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  75. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  76. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  77. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  78. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  79. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  80. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  81. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  82. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  83. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  84. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  85. omnia quandoquidem cogit natura referri
  86. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  87. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  88. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  89. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  90. per purum simulacra feruntur
  91. et feriunt oculos turbantia composituras.
  92. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  93. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  94. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  95. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  96. arquati, quia luroris de corpore eorum
  97. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  98. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  99. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  100. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  101. propterea quia, cum propior caliginis
  102. ater init oculos prior et possedit apertos,
  103. insequitur candens confestim lucidus ,
  104. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  105. illius; nam multis partibus hic est
  106. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  107. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  108. atque pate fecit, quas ante obsederat
  109. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  110. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  111. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  112. propterea quia posterior caliginis
  113. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  114. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  115. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  116. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  117. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  118. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  119. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  120. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  121. per multum quia dum simulacra feruntur,
  122. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  123. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  124. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  125. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  126. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  127. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  128. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  129. si credis privatum lumine posse
  130. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  131. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  132. id quod nos umbram perhibere .
  133. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  134. lumine privatur solis qua cumque meantes
  135. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  136. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  137. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  138. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  139. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  140. propterea facile et spoliatur lumine terra
  141. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  142. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  143. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  144. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  145. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  146. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  147. hoc animi demum ratio discernere debet,
  148. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  149. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  150. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  151. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  152. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  153. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  154. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  155. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  156. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  157. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  158. solque pari ratione manere et luna videtur
  159. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  160. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  161. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  162. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  163. atria versari et circum cursare columnae
  164. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  165. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  166. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  167. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  168. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  169. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  170. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  171. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  172. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  173. inter eos solemque iacent immania ponti
  174. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  175. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  176. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  177. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  178. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  179. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  180. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  181. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  182. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  183. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  184. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  185. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  186. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  187. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  188. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  189. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  190. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  191. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  192. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  193. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  194. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  195. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  196. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  197. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  198. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  199. at maris ignaris in portu clauda videntur
  200. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  201. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  202. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  203. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  204. omnia converti sursumque supina reverti
  205. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  206. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  207. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  208. labier adversum nimbos atque ire superne
  209. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  210. At si forte oculo manus uni subdita supter
  211. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  212. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  213. bina lucernarum florentia lumina flammis
  214. binaque per totas aedis geminare supellex
  215. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  216. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  217. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  218. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  219. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  220. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  221. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  222. mutare et campos pedibus transire videmur,
  223. et sonitus audire, severa silentia noctis
  224. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  225. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  226. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  227. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  228. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  229. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  230. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  231. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  232. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  233. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  234. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  235. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  236. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  237. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  238. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  239. notitiam veri quae res falsique crearit
  240. et dubium certo quae res differre probarit.
  241. invenies primis ab sensibus esse creatam
  242. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  243. nam maiore fide debet reperirier illud,
  244. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  245. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  246. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  247. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  248. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  249. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  250. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  251. an confutabunt nares oculive revincent?
  252. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  253. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  254. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  255. et seorsum varios rerum sentire colores
  256. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  257. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  258. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  259. non possint alios alii convincere sensus.
  260. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  261. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  262. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  263. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  264. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  265. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  266. reddere mendose causas utriusque figurae,
  267. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  268. et violare fidem primam et convellere tota
  269. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  270. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  271. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  272. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  273. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  274. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  275. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  276. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  277. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  278. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  279. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  280. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  281. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  282. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  283. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  284. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  285. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  286. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  287. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  288. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  289. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  290. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  291. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  292. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  293. quippe per angustum turba maiore coorta
  294. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  295. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  296. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  297. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  298. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  299. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  300. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  301. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  302. praesertim si cum summost clamore profusus.
  303. ergo corpoream vocem constare necessest,
  304. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  305. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  306. principiorum et item levor levore creatur;
  307. nec simili penetrant auris primordia forma,
  308. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  309. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  310. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  311. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  312. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  313. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  314. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  315. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  316. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  317. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  318. plane exaudiri discernique articulatim;
  319. servat enim formaturam servatque figuram.
  320. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  321. per multum confundi verba necessest
  322. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  323. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  324. internoscere, verborum sententia quae sit;
  325. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  326. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  327. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  328. in multas igitur voces vox una repente
  329. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  330. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  331. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  332. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  333. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  334. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  335. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  336. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  337. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  338. palantis comites com montis inter opacos
  339. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  340. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  341. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  342. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  343. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  344. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  345. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  346. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  347. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  348. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  349. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  350. pinea semiferi capitis velamina quassans
  351. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  352. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  353. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  354. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  355. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  356. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  357. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  358. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  359. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  360. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  361. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  362. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  363. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  364. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  365. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  366. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  367. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  368. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  369. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  370. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  371. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  372. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  373. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  374. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  375. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  376. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  377. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  378. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  379. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  380. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  381. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  382. siquis forte manu premere ac siccare .
  383. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  384. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  385. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  386. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  387. umida linguai circum sudantia templa;
  388. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  389. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  390. deinde voluptas est e suco fine palati;
  391. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  392. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  393. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  394. dum modo quod capias concoctum didere possis
  395. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  396. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  397. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  398. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  399. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  400. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  401. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  402. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  403. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  404. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  405. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  406. principio meminisse decet quae diximus ante,
  407. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  408. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  409. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  410. extima membrorum circumcaesura ,
  411. proinde et seminibus constant variantque figura.
  412. semina cum porro distent, differre necessest
  413. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  414. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  415. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  416. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  417. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  418. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  419. proinde foraminibus debent differe figurae
  420. et variare viae proinde ac textura .
  421. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  422. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  423. contractabiliter caulas intrare palati,
  424. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  425. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  426. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  427. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  428. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  429. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  430. commutantur ibi positurae principiorum;
  431. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  432. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  433. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  434. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  435. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  436. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  437. tangat agam. primum res multas esse necessest
  438. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  439. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  440. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  441. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  442. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  443. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  444. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  445. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  446. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  447. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque
  448. pabula ducit et a taetro resilire veneno
  449. cogit, eoque modo servantur saecla ferarum.
  450. Hic odor ipse igitur, naris qui cumque lacessit,
  451. est alio ut possit permitti longius alter;
  452. sed tamen haud quisquam tam longe fertur eorum
  453. quam sonitus, quam vox, mitto iam dicere quam res
  454. quae feriunt oculorum acies visumque lacessunt.
  455. errabundus enim tarde venit ac perit ante
  456. paulatim facilis distractus in auras;
  457. ex alto primum quia vix emittitur ex re;
  458. nam penitus fluere atque recedere rebus odores
  459. significat quod fracta magis redolere videntur
  460. omnia, quod contrita, quod igni conlabefacta.
  461. deinde videre licet maioribus esse creatum
  462. principiis quam vox, quoniam per saxea saepta
  463. non penetrat, qua vox volgo sonitusque feruntur.
  464. quare etiam quod olet non tam facile esse videbis
  465. investigare in qua sit regione locatum;
  466. refrigescit enim cunctando plaga per auras
  467. nec calida ad sensum decurrunt nuntia rerum.
  468. errant saepe canes itaque et vestigia quaerunt.
  469. Nec tamen hoc solis in odoribus atque saporum
  470. in generest, sed item species rerum atque colores
  471. non ita conveniunt ad sensus omnibus omnes,
  472. ut non sint aliis quaedam magis acria visu.
  473. quin etiam gallum noctem explaudentibus alis
  474. auroram clara consuetum voce vocare,
  475. noenu queunt rapidi contra constare leones
  476. inque tueri: ita continuo meminere fugai.
  477. ni mirum quia sunt gallorum in corpore quaedam
  478. semina, quae cum sunt oculis inmissa leonum,
  479. pupillas interfodiunt acremque dolorem
  480. praebent, ut nequeant contra durare feroces,
  481. cum tamen haec nostras acies nil laedere possint,
  482. aut quia non penetrant aut quod penetrantibus illis
  483. exitus ex oculis liber datur, in remorando
  484. laedere ne possint ex ulla lumina parte.
  485. Nunc age, quae moveant animum res accipe, et unde
  486. quae veniunt veniant in mentem percipe paucis.
  487. principio hoc dico, rerum simulacra vagari
  488. multa modis multis in cunctas undique partis
  489. tenvia, quae facile inter se iunguntur in auris,
  490. obvia cum veniunt, ut aranea bratteaque auri.
  491. quippe etenim multo magis haec sunt tenvia textu
  492. quam quae percipiunt oculos visumque lacessunt,
  493. corporis haec quoniam penetrant per rara cientque
  494. tenvem animi naturam intus sensumque lacessunt.
  495. Centauros itaque et Scyllarum membra videmus
  496. Cerbereasque canum facies simulacraque eorum
  497. quorum morte obita tellus amplectitur ossa;
  498. omnigenus quoniam passim simulacra feruntur,
  499. partim sponte sua quae fiunt in ipso,
  500. partim quae variis ab rebus cumque recedunt
  501. et quae confiunt ex horum facta figuris.
  502. nam certe ex vivo Centauri non fit imago,
  503. nulla fuit quoniam talis natura animata;
  504. verum ubi equi atque hominis casu convenit imago,
  505. haerescit facile extemplo, quod diximus ante,
  506. propter subtilem naturam et tenvia texta.
  507. cetera de genere hoc eadem ratione creantur.
  508. quae cum mobiliter summa levitate feruntur,
  509. ut prius ostendi, facile uno commovet ictu
  510. quae libet una animum nobis subtilis imago;
  511. tenvis enim mens est et mire mobilis ipsa.
  512. haec fieri ut memoro, facile hinc cognoscere possis.
  513. quatinus hoc simile est illi, quod mente videmus
  514. atque oculis, simili fieri ratione necessest.
  515. Nunc igitur docui quoniam me forte leonum
  516. cernere per simulacra, oculos quae cumque lacessunt,
  517. scire licet mentem simili ratione moveri
  518. per simulacra leonum et cetera quae videt aeque
  519. nec minus atque oculi, nisi quod mage tenvia cernit.
  520. nec ratione alia, cum somnus membra profudit,
  521. mens animi vigilat, nisi quod simulacra lacessunt
  522. haec eadem nostros animos quae cum vigilamus,
  523. usque adeo, certe ut videamur cernere eum quem
  524. rellicta vita iam mors et terra potitast.
  525. hoc ideo fieri cogit natura, quod omnes
  526. corporis offecti sensus per membra quiescunt
  527. nec possunt falsum veris convincere rebus.
  528. praeterea meminisse iacet languetque sopore,
  529. nec dissentit eum mortis letique potitum
  530. iam pridem, quem mens vivom se cernere credit.
  531. quod super est, non est mirum simulacra moveri
  532. bracchiaque in numerum iactare et cetera membra;
  533. nam fit ut in somnis facere hoc videatur imago.
  534. quippe, ubi prima perit alioque est altera nata
  535. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  536. scilicet id fieri celeri ratione putandumst:
  537. tanta est mobilitas et rerum copia tanta
  538. tantaque sensibili quovis est tempore in uno
  539. copia particularum, ut possit suppeditare.
  540. Multaque in his rebus quaeruntur multaque nobis
  541. clarandumst, plane si res exponere avemus.
  542. quaeritur in primis quare, quod cuique libido
  543. venerit, extemplo mens cogitet eius id ipsum.
  544. anne voluntatem nostram simulacra tuentur
  545. et simul ac volumus nobis occurrit imago,
  546. si mare, si terram cordist, si denique caelum?
  547. conventus hominum, pompam, convivia, pugnas,
  548. omnia sub verbone creat natura paratque?
  549. cum praesertim aliis eadem in regione locoque
  550. longe dissimilis animus res cogitet omnis.
  551. quid porro, in numerum procedere cum simulacra
  552. cernimus in somnis et mollia membra movere,
  553. mollia mobiliter cum alternis bracchia mittunt
  554. et repetunt oculis gestum pede convenienti?
  555. scilicet arte madent simulacra et docta vagantur,
  556. nocturno facere ut possint in tempore ludos.
  557. an magis illud erit verum? quia tempore in uno,
  558. cum sentimus, id est cum vox emittitur una,
  559. tempora multa latent, ratio quae comperit esse,
  560. propterea fit uti quovis in tempore quaeque
  561. praesto sint simulacra locis in quisque parata.
  562. tanta est mobilitas et rerum copia tanta.
  563. hoc ubi prima perit alioque est altera nata
  564. inde statu, prior hic gestum mutasse videtur.
  565. et quia tenvia sunt, nisi quae contendit, acute
  566. cernere non potis est animus; proinde omnia quae sunt
  567. praeterea pereunt, nisi quae ex sese ipse paravit.
  568. ipse parat sese porro speratque futurum
  569. ut videat quod consequitur rem quamque: fit ergo.
  570. nonne vides oculos etiam, cum tenvia quae sunt
  571. praeterea pereunt, nisi quae ex se ipse paravit
  572. cernere coeperunt, contendere se atque parare,
  573. nec sine eo fieri posse ut cernamus acute?
  574. et tamen in rebus quoque apertis noscere possis,
  575. si non advertas animum, proinde esse quasi omni
  576. tempore semotum fuerit longeque remotum.
  577. cur igitur mirumst, animus si cetera perdit
  578. praeter quam quibus est in rebus deditus ipse?
  579. deinde adopinamur de signis maxima parvis
  580. ac nos in fraudem induimus frustraminis ipsi.
  581. Fit quoque ut inter dum non suppeditetur imago
  582. eiusdem generis, sed femina quae fuit ante,
  583. in manibus vir uti factus videatur adesse,
  584. aut alia ex alia facies aetasque sequatur.
  585. quod ne miremur sopor atque oblivia curant.
  586. Illud in his rebus vitium vehementer
  587. effugere errorem vitareque praemetuenter,
  588. lumina ne facias oculorum clara creata,
  589. prospicere ut possimus, et ut proferre queamus
  590. proceros passus, ideo fastigia posse
  591. surarum ac feminum pedibus fundata plicari,
  592. bracchia tum porro validis ex apta lacertis
  593. esse manusque datas utraque ex parte ministras,
  594. ut facere ad vitam possemus quae foret usus.
  595. cetera de genere hoc inter quae cumque pretantur,
  596. omnia perversa praepostera sunt ratione,
  597. nil ideo quoniam natumst in corpore ut uti
  598. possemus, sed quod natumst id procreat usum.
  599. nec fuit ante videre oculorum lumina nata,
  600. nec dictis orare prius quam lingua creatast,
  601. sed potius longe linguae praecessit origo
  602. sermonem multoque creatae sunt prius aures
  603. quam sonus est auditus, et omnia denique membra
  604. ante fuere, ut opinor, eorum quam foret usus;
  605. haud igitur potuere utendi crescere causa.
  606. at contra conferre manu certamina pugnae
  607. et lacerare artus foedareque membra cruore
  608. ante fuit multo quam lucida tela volarent,
  609. et volnus vitare prius natura
  610. quam daret obiectum parmai laeva per artem.
  611. scilicet et fessum corpus mandare quieti
  612. multo antiquius est quam lecti mollia strata,
  613. et sedare sitim prius est quam pocula natum.
  614. haec igitur possunt utendi cognita causa
  615. credier, ex usu quae sunt vitaque reperta.
  616. illa quidem seorsum sunt omnia, quae prius ipsa
  617. nata dedere suae post notitiam utilitatis.
  618. quo genere in primis sensus et membra videmus;
  619. quare etiam atque etiam procul est ut credere possis
  620. utilitatis ob officium potuisse creari.
  621. Illud item non est mirandum, corporis ipsa
  622. quod natura cibum quaerit cuiusque animantis.
  623. quippe etenim fluere atque recedere corpora rebus
  624. multa modis multis docui, sed plurima debent
  625. ex animalibus; quae quia sunt exercita motu,
  626. multa per os exhalantur, cum languida anhelant,
  627. multaque per sudorem ex alto pressa feruntur.
  628. his igitur rebus rarescit corpus et omnis
  629. subruitur natura, dolor quam consequitur rem.
  630. propterea capitur cibus, ut suffulciat artus
  631. et recreet vires inter datus, atque patentem
  632. per membra ac venas ut amorem opturet edendi.
  633. umor item discedit in omnia quae loca cumque
  634. poscunt umorem; glomerataque multa vaporis
  635. corpora, quae stomacho praebent incendia nostro,
  636. dissupat adveniens liquor ac restinguit ut ignem,
  637. urere ne possit calor amplius aridus artus.
  638. sic igitur tibi anhela sitis de corpore nostro
  639. abluitur, sic expletur ieiuna cupido.
  640. Nunc qui fiat uti passus proferre queamus,
  641. cum volumus, quareque datum sit membra movere
  642. et quae res tantum hoc oneris protrudere nostri
  643. corporis insuerit, dicam: tu percipe dicta.
  644. dico animo nostro primum simulacra meandi
  645. accidere atque animum pulsare, ut diximus ante.
  646. inde voluntas fit; neque enim facere incipit ullam
  647. rem quisquam, quam mens providit quid velit ante.
  648. id quod providet, illius rei constat imago,
  649. ergo animus cum sese ita commovet ut velit ire
  650. inque gredi, ferit extemplo quae in corpore toto
  651. per membra atque artus animai dissita vis est;
  652. et facilest factu, quoniam coniuncta tenetur.
  653. inde ea proporro corpus ferit, atque ita tota
  654. paulatim moles protruditur atque movetur.
  655. praeterea tum rarescit quoque corpus et ,
  656. scilicet ut debet qui semper mobilis extat,
  657. per patefacta venit penetratque foramina largus,
  658. et dispargitur ad partis ita quasque minutas
  659. corporis. hic igitur rebus fit utrimque duabus,
  660. corpus ut ac navis velis ventoque feratur.
  661. nec tamen illud in his rebus mirabile constat,
  662. tantula quod tantum corpus corpuscula possunt
  663. contorquere et onus totum convertere nostrum;
  664. quippe etenim ventus subtili corpore tenvis
  665. trudit agens magnam magno molimine navem
  666. et manus una regit quanto vis impete euntem
  667. atque gubernaclum contorquet quo libet unum,
  668. multaque per trocleas et tympana pondere magno
  669. commovet atque levi sustollit machina nisu.
  670. Nunc quibus ille modis somnus per membra quietem
  671. inriget atque animi curas e pectore solvat,
  672. suavidicis potius quom multis versibus edam,
  673. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  674. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  675. tu mihi da tenuis auris animumque sagacem,
  676. ne fieri negites quae dicam posse retroque
  677. vera repulsanti discedas pectore dicta,
  678. tutemet in culpa cum sis neque cernere possis.
  679. Principio somnus fit ubi est distracta per artus
  680. vis animae partimque foras eiecta recessit
  681. et partim contrusa magis concessit in altum;
  682. dissoluuntur enim tum demum membra fluuntque.
  683. nam dubium non est, animai quin opera sit
  684. sensus hic in nobis, quem cum sopor inpedit esse,
  685. tum nobis animam perturbatam esse putandumst
  686. eiectamque foras, non omnem; namque iaceret
  687. aeterno corpus perfusum frigore leti.
  688. quippe ubi nulla latens animai pars remaneret
  689. in membris, cinere ut multa latet obrutus ignis,
  690. unde reconflari sensus per membra repente
  691. possit, ut ex igni caeco consurgere flamma?
  692. Sed quibus haec rebus novitas confiat et unde
  693. perturbari anima et corpus languescere possit,
  694. expediam: tu fac ne ventis verba profundam.
  695. Principio externa corpus de parte necessum est,
  696. quoniam vicinum tangitur auris,
  697. tundier atque eius crebro pulsarier ictu,
  698. proptereaque fere res omnes aut corio sunt
  699. aut etiam conchis aut callo aut cortice tectae.
  700. interiorem etiam partem spirantibus
  701. verberat hic idem, cum ducitur atque reflatur.
  702. quare utrimque secus cum corpus vapulet et cum
  703. perveniant plagae per parva foramina nobis
  704. corporis ad primas partis elementaque prima,
  705. fit quasi paulatim nobis per membra ruina.
  706. conturbantur enim positurae principiorum
  707. corporis atque animi. fit uti pars inde animai
  708. eliciatur et introrsum pars abdita cedat,
  709. pars etiam distracta per artus non queat esse
  710. coniuncta inter se neque motu mutua fungi;
  711. inter enim saepit coetus natura viasque.
  712. ergo sensus abit mutatis motibus alte.
  713. et quoniam non est quasi quod suffulciat artus,
  714. debile fit corpus languescuntque omnia membra,
  715. bracchia palpebraeque cadunt poplitesque cubanti
  716. saepe tamen summittuntur virisque resolvunt.
  717. Deinde cibum sequitur somnus, quia, quae facit ,
  718. haec eadem cibus, in venas dum diditur omnis,
  719. efficit. et multo sopor ille gravissimus exstat,
  720. quem satur aut lassus capias, quia plurima tum se
  721. corpora conturbant magno contusa labore.
  722. fit ratione eadem coniectus parte animai
  723. altior atque foras eiectus largior eius,
  724. et divisior inter se ac distractior intus.
  725. Et quo quisque fere studio devinctus adhaeret
  726. aut quibus in rebus multum sumus ante morati
  727. atque in ea ratione fuit contenta magis mens,
  728. in somnis eadem plerumque videmur obire:
  729. causidici causas agere et componere leges,
  730. induperatores pugnare ac proelia obire,
  731. nautae contractum cum ventis degere bellum,
  732. nos agere hoc autem et naturam quaerere rerum
  733. semper et inventam patriis exponere chartis.
  734. cetera sic studia atque artes plerumque videntur
  735. in somnis animos hominum frustrata tenere.
  736. et qui cumque dies multos ex ordine ludis
  737. adsiduas dederunt operas, plerumque videmus,
  738. cum iam destiterunt ea sensibus usurpare,
  739. relicuas tamen esse vias in mente patentis,
  740. qua possint eadem rerum simulacra venire;
  741. per multos itaque illa dies eadem obversantur
  742. ante oculos, etiam vigilantes ut videantur
  743. cernere saltantis et mollia membra moventis
  744. et citharae liquidum carmen chordasque loquentis
  745. auribus accipere et consessum cernere eundem
  746. scenaique simul varios splendere decores.
  747. usque adeo magni refert studium atque voluntas,
  748. et quibus in rebus consuerint esse operati
  749. non homines solum sed vero animalia cuncta.
  750. quippe videbis equos fortis, cum membra iacebunt,
  751. in somnis sudare tamen spirareque semper
  752. et quasi de palma summas contendere viris
  753. aut quasi carceribus patefactis edere voces
  754. venantumque canes in molli saepe quiete
  755. iactant crura tamen subito vocisque repente
  756. mittunt et crebro redducunt naribus auras.
  757. ut vestigia si teneant inventa ferarum,
  758. expergefactique secuntur inania saepe
  759. cervorum simulacra, fugae quasi dedita cernant,
  760. donec discussis redeant erroribus ad se.
  761. at consueta domi catulorum blanda propago
  762. discutere et corpus de terra corripere instant,
  763. iactant crura tamen subito vocisque repente
  764. mittunt et crebro redducunt naribus auras
  765. ut vestigia si teneant inventa ferarum
  766. expergefactique secuntur inania saepe
  767. proinde quasi ignotas facies atque ora tuantur.
  768. et quo quaeque magis sunt aspera seminiorum,
  769. tam magis in somnis eadem saevire necessust.
  770. at variae fugiunt volucres pinnisque repente
  771. sollicitant divom nocturno tempore lucos,
  772. accipitres somno in leni si proelia pugnas
  773. edere sunt persectantes visaeque volantes.
  774. porro hominum mentes, magnis quae motibus edunt
  775. magna, itidem saepe in somnis faciuntque geruntque,
  776. reges expugnant, capiuntur, proelia miscent,
  777. tollunt clamorem, quasi si iugulentur ibidem.
  778. multi depugnant gemitusque doloribus edunt
  779. et quasi pantherae morsu saevive leonis
  780. mandantur, magnis clamoribus omnia complent.
  781. multi de magnis per somnum rebus loquuntur
  782. indicioque sui facti persaepe fuere.
  783. multi mortem obeunt. multi, de montibus altis
  784. ut quasi praecipitent ad terram corpore toto,
  785. exterruntur et ex somno quasi mentibus capti
  786. vix ad se redeunt permoti corporis aestu.
  787. flumen item sitiens aut fontem propter amoenum
  788. adsidet et totum prope faucibus occupat amnem.
  789. puri saepe lacum propter si ac dolia curta
  790. somno devincti credunt se extollere vestem,
  791. totius umorem saccatum corporis fundunt,
  792. cum Babylonica magnifico splendore rigantur.
  793. tum quibus aetatis freta primitus insinuatur
  794. semen, ubi ipsa dies membris matura creavit,
  795. conveniunt simulacra foris e corpore quoque,
  796. nuntia praeclari voltus pulchrique coloris,
  797. qui ciet inritans loca turgida semine multo,
  798. ut quasi transactis saepe omnibus rebus profundant
  799. fluminis ingentis fluctus vestemque cruentent.
  800. Sollicitatur id in nobis, quod diximus ante,
  801. semen, adulta aetas cum primum roborat artus.
  802. namque alias aliud res commovet atque lacessit;
  803. ex homine humanum semen ciet una hominis vis.
  804. quod simul atque suis eiectum sedibus exit,
  805. per membra atque artus decedit corpore toto,
  806. in loca conveniens nervorum certa cietque
  807. continuo partis genitalis corporis ipsas.
  808. inritata tument loca semine fitque voluntas
  809. eicere id quo se contendit dira lubido,
  810. incitat inritans loca turgida semine multo
  811. idque petit corpus, mens unde est saucia amore;
  812. namque omnes plerumque cadunt in vulnus et illam
  813. emicat in partem sanguis, unde icimur ictu,
  814. et si comminus est, hostem ruber occupat umor.
  815. sic igitur Veneris qui telis accipit ictus,
  816. sive puer membris muliebribus hunc iaculatur
  817. seu mulier toto iactans e corpore amorem,
  818. unde feritur, eo tendit gestitque coire
  819. et iacere umorem in corpus de corpore ductum;
  820. namque voluptatem praesagit muta cupido.
  821. Haec Venus est nobis; hinc autemst nomen Amoris,
  822. hinc illaec primum Veneris dulcedinis in cor
  823. stillavit gutta et successit frigida cura;
  824. nam si abest quod ames, praesto simulacra tamen sunt
  825. illius et nomen dulce obversatur ad auris.
  826. sed fugitare decet simulacra et pabula amoris
  827. absterrere sibi atque alio convertere mentem
  828. et iacere umorem coniectum in corpora quaeque
  829. nec retinere semel conversum unius amore
  830. et servare sibi curam certumque dolorem;
  831. ulcus enim vivescit et inveterascit alendo
  832. inque dies gliscit furor atque aerumna gravescit,
  833. si non prima novis conturbes volnera plagis
  834. volgivagaque vagus Venere ante recentia cures
  835. aut alio possis animi traducere motus.
  836. Nec Veneris fructu caret is qui vitat amorem,
  837. sed potius quae sunt sine poena commoda sumit;
  838. nam certe purast sanis magis inde voluptas
  839. quam miseris; etenim potiundi tempore in ipso
  840. fluctuat incertis erroribus ardor amantum
  841. nec constat quid primum oculis manibusque fruantur.
  842. quod petiere, premunt arte faciuntque dolorem
  843. corporis et dentes inlidunt saepe labellis
  844. osculaque adfigunt, quia non est pura voluptas
  845. et stimuli subsunt, qui instigant laedere id ipsum,
  846. quod cumque est, rabies unde illaec germina surgunt.
  847. sed leviter poenas frangit Venus inter amorem
  848. blandaque refrenat morsus admixta voluptas.
  849. namque in eo spes est, unde est ardoris origo,
  850. restingui quoque posse ab eodem corpore flammam.
  851. quod fieri contra totum natura repugnat;
  852. unaque res haec est, cuius quam plurima habemus,
  853. tam magis ardescit dira cuppedine pectus.
  854. nam cibus atque umor membris adsumitur intus;
  855. quae quoniam certas possunt obsidere partis,
  856. hoc facile expletur laticum frugumque cupido.
  857. ex hominis vero facie pulchroque colore
  858. nil datur in corpus praeter simulacra fruendum
  859. tenvia; quae vento spes raptast saepe misella.
  860. ut bibere in somnis sitiens quom quaerit et umor
  861. non datur, ardorem qui membris stinguere possit,
  862. sed laticum simulacra petit frustraque laborat
  863. in medioque sitit torrenti flumine potans,
  864. sic in amore Venus simulacris ludit amantis,
  865. nec satiare queunt spectando corpora coram
  866. nec manibus quicquam teneris abradere membris
  867. possunt errantes incerti corpore toto.
  868. denique cum membris conlatis flore fruuntur
  869. aetatis, iam cum praesagit gaudia corpus
  870. atque in eost Venus ut muliebria conserat arva,
  871. adfigunt avide corpus iunguntque salivas
  872. oris et inspirant pressantes dentibus ora,
  873. ne quiquam, quoniam nihil inde abradere possunt
  874. nec penetrare et abire in corpus corpore toto;
  875. nam facere inter dum velle et certare videntur.
  876. usque adeo cupide in Veneris compagibus haerent,
  877. membra voluptatis dum vi labefacta liquescunt.
  878. tandem ubi se erupit nervis coniecta cupido,
  879. parva fit ardoris violenti pausa parumper.
  880. inde redit rabies eadem et furor ille revisit,
  881. cum sibi quod cupiant ipsi contingere quaerunt,
  882. nec reperire malum id possunt quae machina vincat.
  883. usque adeo incerti tabescunt volnere caeco.
  884. Adde quod absumunt viris pereuntque labore,
  885. adde quod alterius sub nutu degitur aetas,
  886. languent officia atque aegrotat fama vacillans.
  887. labitur interea res et Babylonia fiunt
  888. unguenta et pulchra in pedibus Sicyonia rident,
  889. scilicet et grandes viridi cum luce zmaragdi
  890. auro includuntur teriturque thalassina vestis
  891. adsidue et Veneris sudorem exercita potat.
  892. et bene parta patrum fiunt anademata, mitrae,
  893. inter dum in pallam atque Alidensia Ciaque vertunt.
  894. eximia veste et victu convivia, ludi,
  895. pocula crebra, unguenta, coronae, serta parantur,
  896. ne quiquam, quoniam medio de fonte leporum
  897. surgit amari aliquid, quod in ipsis floribus angat,
  898. aut cum conscius ipse animus se forte remordet
  899. desidiose agere aetatem lustrisque perire,
  900. aut quod in ambiguo verbum iaculata reliquit,
  901. quod cupido adfixum cordi vivescit ut ignis,
  902. aut nimium iactare oculos aliumve tueri
  903. quod putat in voltuque videt vestigia risus.
  904. Atque in amore mala haec proprio summeque secundo
  905. inveniuntur; in adverso vero atque inopi sunt,
  906. prendere quae possis oculorum lumine operto.
  907. innumerabilia; ut melius vigilare sit ante,
  908. qua docui ratione, cavereque, ne inliciaris.
  909. nam vitare, plagas in amoris ne iaciamur,
  910. non ita difficile est quam captum retibus ipsis
  911. exire et validos Veneris perrumpere nodos.
  912. et tamen implicitus quoque possis inque peditus
  913. effugere infestum, nisi tute tibi obvius obstes
  914. et praetermittas animi vitia omnia primum
  915. aut quae corporis sunt eius, quam praepetis ac vis.
  916. nam faciunt homines plerumque cupidine caeci
  917. et tribuunt ea quae non sunt his commoda vere.
  918. multimodis igitur pravas turpisque videmus
  919. esse in deliciis summoque in honore vigere.
  920. atque alios alii inrident Veneremque suadent
  921. ut placent, quoniam foedo adflictentur amore,
  922. nec sua respiciunt miseri mala maxima saepe.
  923. nigra melichrus est, inmunda et fetida acosmos,
  924. caesia Palladium, nervosa et lignea dorcas,
  925. parvula, pumilio, chariton mia, tota merum sal,
  926. magna atque inmanis cataplexis plenaque honoris.
  927. balba loqui non quit, traulizi, muta pudens est;
  928. at flagrans, odiosa, loquacula Lampadium fit.
  929. ischnon eromenion tum fit, cum vivere non quit
  930. prae macie; rhadine verost iam mortua tussi.
  931. at nimia et mammosa Ceres est ipsa ab Iaccho,
  932. simula Silena ac Saturast, labeosa philema.
  933. cetera de genere hoc longum est si dicere coner.
  934. sed tamen esto iam quantovis oris honore,
  935. cui Veneris membris vis omnibus exoriatur;
  936. nempe aliae quoque sunt; nempe hac sine viximus ante;
  937. nempe eadem facit et scimus facere omnia turpi
  938. et miseram taetris se suffit odoribus ipsa,
  939. quam famulae longe fugitant furtimque cachinnant.
  940. at lacrimans exclusus amator limina saepe
  941. floribus et sertis operit postisque superbos
  942. unguit amaracino et foribus miser oscula figit;
  943. quem si iam ammissum venientem offenderit aura
  944. una modo, causas abeundi quaerat honestas
  945. et meditata diu cadat alte sumpta querella
  946. stultitiaque ibi se damnet, tribuisse quod illi
  947. plus videat quam mortali concedere par est.
  948. nec Veneres nostras hoc fallit; quo magis ipsae
  949. omnia summo opere hos vitae poscaenia celant,