De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si tibi forte animum tali ratione tenere
  2. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  3. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  4. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  5. qualia sint et quam variis distantia formis
  6. sponte sua volitent aeterno percita motu
  7. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  8. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  9. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  10. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  11. atque animi quoniam docui natura quid esset
  12. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  13. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  14. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  15. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  16. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  17. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  18. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  19. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  20. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  21. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  22. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  23. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  24. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  25. effugere aut umbras inter vivos volitare
  26. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  27. cum corpus simul atque animi natura perempta
  28. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  29. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  30. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  31. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  32. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  33. corpora res multae, partim diffusa solute,
  34. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  35. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  36. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  37. et vituli cum membranas de corpore summo
  38. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  39. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  40. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  41. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  42. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  43. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  44. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  45. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  46. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  47. quo fuerint et formai servare figuram,
  48. et multo citius, quanto minus indupediri
  49. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  50. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  51. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  52. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  53. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  54. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  55. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  56. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  57. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  58. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  59. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  60. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  61. omnia conrident correpta luce diei.
  62. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  63. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  64. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  65. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  66. quae volgo volitant subtili praedita filo
  67. nec singillatim possunt secreta videri.
  68. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  69. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  70. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  71. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  72. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  73. at contra tenuis summi membrana coloris
  74. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  75. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  76. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  77. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  78. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  79. exin imaginibus missis consistere eorum.
  80. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  81. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  82. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  83. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  84. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  85. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  86. nec ratione alia servari posse videntur,
  87. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  88. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  89. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  90. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  91. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  92. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  93. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  94. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  95. tertia pars nulla possit ratione videri.
  96. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  97. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  98. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  99. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  100. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  101. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  102. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  103. habrotonique graves et tristia centaurea,
  104. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  105. ---
  106. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  107. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  108. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  109. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  110. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  111. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  112. quae multis formata modis sublime feruntur,
  113. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  114. cernimus et mundi speciem violare serenam
  115. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  116. ora volare videntur et umbram ducere late,
  117. inter dum magni montes avolsaque saxa
  118. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  119. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  120. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  121. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  122. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  123. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  124. ---
  125. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  126. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  127. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  128. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  129. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  130. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  131. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  132. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  133. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  134. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  135. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  136. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  137. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  138. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  139. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  140. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  141. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  142. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  143. sic ab rebus item simili ratione necessest
  144. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  145. multa modis multis in cunctas undique partis;
  146. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  147. res ibi respondent simili forma atque colore.
  148. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  149. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  150. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  151. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  152. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  153. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  154. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  155. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  156. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  157. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  158. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  159. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  160. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  161. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  162. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  163. Principio persaepe levis res atque minutis
  164. corporibus factas celeris licet esse videre.
  165. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  166. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  167. quae quasi cuduntur perque intervallum
  168. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  169. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  170. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  171. qua propter simulacra pari ratione necessest
  172. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  173. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  174. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  175. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  176. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  177. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  178. et quasi permanare per intervallum.
  179. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  180. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  181. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  182. per totum caeli spatium diffundere sese
  183. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  184. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  185. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  186. quone vides citius debere et longius ire
  187. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  188. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  189. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  190. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  191. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  192. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  193. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  194. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  195. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  196. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  197. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  198. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  199. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  200. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  201. nec variae cessant voces volitare per auras.
  202. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  203. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  204. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  205. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  206. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  207. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  208. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  209. cernere odorari licet et sentire sonare.
  210. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  211. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  212. cernitur in luce et claro candore, necessest
  213. consimili causa tactum visumque moveri.
  214. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  215. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  216. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  217. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  218. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  219. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  220. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  221. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  222. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  223. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  224. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  225. efficit ut videamus et internoscere curat;
  226. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  227. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  228. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  229. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  230. propterea fit uti videamus quam procul absit
  231. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  232. et nostros oculos perterget longior aura,
  233. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  234. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  235. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  236. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  237. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  238. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  239. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  240. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  241. particulam venti sentire et frigoris eius,
  242. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  243. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  244. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  245. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  246. tangimus extremum saxi summumque colorem
  247. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  248. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  249. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  250. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  251. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  252. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  253. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  254. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  255. primus enim citra postes tum cernitur ,
  256. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  257. post extraria lux oculos perterget et
  258. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  259. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  260. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  261. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  262. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  263. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  264. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  265. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  266. atque alium prae se propellens volvit,
  267. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  268. distare ab speculo tantum semota videtur.
  269. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  270. ---
  271. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  272. binis quoniam res confit utraque.
  273. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  274. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  275. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  276. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  277. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  278. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  279. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  280. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  281. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  282. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  283. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  284. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  285. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  286. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  287. omnia per flexos aditus educta licebit
  288. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  289. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  290. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  291. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  292. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  293. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  294. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  295. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  296. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  297. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  298. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  299. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  300. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  301. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  302. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  303. omnia quandoquidem cogit natura referri
  304. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  305. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  306. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  307. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  308. per purum simulacra feruntur
  309. et feriunt oculos turbantia composituras.
  310. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  311. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  312. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  313. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  314. arquati, quia luroris de corpore eorum
  315. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  316. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  317. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  318. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  319. propterea quia, cum propior caliginis
  320. ater init oculos prior et possedit apertos,
  321. insequitur candens confestim lucidus ,
  322. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  323. illius; nam multis partibus hic est
  324. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  325. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  326. atque pate fecit, quas ante obsederat
  327. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  328. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  329. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  330. propterea quia posterior caliginis
  331. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  332. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  333. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  334. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  335. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  336. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  337. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  338. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  339. per multum quia dum simulacra feruntur,
  340. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  341. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  342. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  343. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  344. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  345. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  346. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  347. si credis privatum lumine posse
  348. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  349. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  350. id quod nos umbram perhibere .
  351. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  352. lumine privatur solis qua cumque meantes
  353. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  354. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  355. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  356. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  357. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  358. propterea facile et spoliatur lumine terra
  359. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  360. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  361. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  362. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  363. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  364. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  365. hoc animi demum ratio discernere debet,
  366. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  367. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  368. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  369. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  370. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  371. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  372. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  373. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  374. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  375. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  376. solque pari ratione manere et luna videtur
  377. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  378. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  379. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  380. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  381. atria versari et circum cursare columnae
  382. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  383. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  384. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  385. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  386. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  387. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  388. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  389. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  390. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  391. inter eos solemque iacent immania ponti
  392. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  393. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  394. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  395. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  396. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  397. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  398. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  399. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  400. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  401. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  402. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  403. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  404. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  405. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  406. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  407. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  408. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  409. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  410. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  411. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  412. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  413. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  414. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  415. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  416. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  417. at maris ignaris in portu clauda videntur
  418. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  419. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  420. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  421. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  422. omnia converti sursumque supina reverti
  423. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  424. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  425. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  426. labier adversum nimbos atque ire superne
  427. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  428. At si forte oculo manus uni subdita supter
  429. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  430. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  431. bina lucernarum florentia lumina flammis
  432. binaque per totas aedis geminare supellex
  433. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  434. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  435. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  436. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  437. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  438. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  439. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  440. mutare et campos pedibus transire videmur,
  441. et sonitus audire, severa silentia noctis
  442. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  443. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  444. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  445. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  446. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  447. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  448. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  449. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  450. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  451. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  452. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  453. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  454. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  455. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  456. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  457. notitiam veri quae res falsique crearit
  458. et dubium certo quae res differre probarit.
  459. invenies primis ab sensibus esse creatam
  460. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  461. nam maiore fide debet reperirier illud,
  462. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  463. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  464. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  465. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  466. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  467. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  468. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  469. an confutabunt nares oculive revincent?
  470. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  471. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  472. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  473. et seorsum varios rerum sentire colores
  474. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  475. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  476. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  477. non possint alios alii convincere sensus.
  478. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  479. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  480. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  481. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  482. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  483. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  484. reddere mendose causas utriusque figurae,
  485. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  486. et violare fidem primam et convellere tota
  487. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  488. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  489. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  490. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  491. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  492. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  493. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  494. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  495. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  496. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  497. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  498. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  499. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  500. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  501. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  502. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  503. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  504. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.