De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  2. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  3. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  4. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  5. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  6. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  7. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  8. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  9. nec variae cessant voces volitare per auras.
  10. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  11. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  12. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  13. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  14. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  15. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  16. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  17. cernere odorari licet et sentire sonare.
  18. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  19. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  20. cernitur in luce et claro candore, necessest
  21. consimili causa tactum visumque moveri.
  22. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  23. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  24. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  25. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  26. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  27. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  28. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  29. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  30. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  31. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  32. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  33. efficit ut videamus et internoscere curat;
  34. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  35. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  36. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  37. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  38. propterea fit uti videamus quam procul absit
  39. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  40. et nostros oculos perterget longior aura,
  41. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  42. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  43. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  44. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  45. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  46. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  47. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  48. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  49. particulam venti sentire et frigoris eius,
  50. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  51. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  52. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  53. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  54. tangimus extremum saxi summumque colorem
  55. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  56. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  57. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  58. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  59. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  60. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  61. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  62. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  63. primus enim citra postes tum cernitur ,
  64. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  65. post extraria lux oculos perterget et
  66. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  67. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  68. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  69. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  70. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  71. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  72. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  73. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  74. atque alium prae se propellens volvit,
  75. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  76. distare ab speculo tantum semota videtur.
  77. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  78. ---
  79. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  80. binis quoniam res confit utraque.
  81. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  82. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  83. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  84. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  85. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  86. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  87. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  88. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  89. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  90. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  91. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  92. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  93. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  94. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  95. omnia per flexos aditus educta licebit
  96. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  97. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  98. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  99. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  100. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  101. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  102. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  103. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  104. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  105. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  106. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  107. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  108. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  109. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  110. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  111. omnia quandoquidem cogit natura referri
  112. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  113. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  114. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  115. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  116. per purum simulacra feruntur
  117. et feriunt oculos turbantia composituras.
  118. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  119. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  120. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  121. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  122. arquati, quia luroris de corpore eorum
  123. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  124. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  125. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  126. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  127. propterea quia, cum propior caliginis
  128. ater init oculos prior et possedit apertos,
  129. insequitur candens confestim lucidus ,
  130. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  131. illius; nam multis partibus hic est
  132. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  133. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  134. atque pate fecit, quas ante obsederat
  135. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  136. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  137. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  138. propterea quia posterior caliginis
  139. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  140. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  141. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  142. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  143. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  144. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  145. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  146. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  147. per multum quia dum simulacra feruntur,
  148. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  149. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  150. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  151. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  152. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  153. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  154. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  155. si credis privatum lumine posse
  156. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  157. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  158. id quod nos umbram perhibere .
  159. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  160. lumine privatur solis qua cumque meantes
  161. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  162. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  163. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  164. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  165. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.