De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  2. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  3. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  4. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  5. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  6. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  7. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  8. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  9. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  10. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  11. nec variae cessant voces volitare per auras.
  12. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  13. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  14. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  15. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  16. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  17. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  18. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  19. cernere odorari licet et sentire sonare.
  20. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  21. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  22. cernitur in luce et claro candore, necessest
  23. consimili causa tactum visumque moveri.
  24. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  25. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  26. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  27. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  28. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  29. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  30. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  31. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  32. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  33. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  34. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  35. efficit ut videamus et internoscere curat;
  36. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  37. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  38. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  39. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  40. propterea fit uti videamus quam procul absit
  41. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  42. et nostros oculos perterget longior aura,
  43. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  44. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  45. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  46. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  47. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  48. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  49. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  50. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  51. particulam venti sentire et frigoris eius,
  52. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  53. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  54. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  55. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  56. tangimus extremum saxi summumque colorem
  57. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  58. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  59. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  60. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  61. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  62. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  63. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  64. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  65. primus enim citra postes tum cernitur ,
  66. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  67. post extraria lux oculos perterget et
  68. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  69. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  70. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  71. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  72. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  73. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  74. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  75. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  76. atque alium prae se propellens volvit,
  77. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  78. distare ab speculo tantum semota videtur.
  79. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  80. ---
  81. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  82. binis quoniam res confit utraque.
  83. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  84. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  85. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  86. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  87. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  88. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  89. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  90. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  91. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  92. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  93. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  94. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  95. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  96. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  97. omnia per flexos aditus educta licebit
  98. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  99. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  100. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  101. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  102. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  103. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  104. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  105. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  106. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  107. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  108. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  109. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  110. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  111. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  112. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  113. omnia quandoquidem cogit natura referri
  114. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  115. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  116. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  117. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  118. per purum simulacra feruntur
  119. et feriunt oculos turbantia composituras.
  120. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  121. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  122. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  123. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  124. arquati, quia luroris de corpore eorum
  125. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  126. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  127. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  128. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  129. propterea quia, cum propior caliginis
  130. ater init oculos prior et possedit apertos,
  131. insequitur candens confestim lucidus ,
  132. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  133. illius; nam multis partibus hic est
  134. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  135. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  136. atque pate fecit, quas ante obsederat
  137. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  138. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  139. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  140. propterea quia posterior caliginis
  141. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  142. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  143. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  144. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  145. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  146. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  147. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  148. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  149. per multum quia dum simulacra feruntur,
  150. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  151. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.