De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  2. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  3. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  4. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  5. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  6. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  7. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  8. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  9. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  10. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  11. nec variae cessant voces volitare per auras.
  12. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  13. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  14. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  15. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  16. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  17. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  18. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  19. cernere odorari licet et sentire sonare.
  20. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  21. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  22. cernitur in luce et claro candore, necessest
  23. consimili causa tactum visumque moveri.
  24. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  25. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  26. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  27. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  28. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  29. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  30. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  31. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  32. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  33. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  34. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  35. efficit ut videamus et internoscere curat;
  36. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  37. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  38. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  39. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  40. propterea fit uti videamus quam procul absit
  41. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  42. et nostros oculos perterget longior aura,
  43. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  44. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  45. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  46. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  47. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  48. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  49. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  50. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  51. particulam venti sentire et frigoris eius,
  52. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  53. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  54. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  55. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  56. tangimus extremum saxi summumque colorem
  57. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  58. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  59. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  60. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  61. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  62. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  63. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  64. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  65. primus enim citra postes tum cernitur ,
  66. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  67. post extraria lux oculos perterget et
  68. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  69. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  70. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  71. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  72. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  73. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  74. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  75. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  76. atque alium prae se propellens volvit,
  77. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  78. distare ab speculo tantum semota videtur.
  79. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  80. ---
  81. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  82. binis quoniam res confit utraque.
  83. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  84. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  85. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  86. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum