De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  2. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  3. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  4. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  5. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  6. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  7. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  8. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  9. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  10. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  11. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  12. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  13. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  14. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  15. nec variae cessant voces volitare per auras.
  16. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  17. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  18. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  19. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  20. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  21. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  22. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  23. cernere odorari licet et sentire sonare.
  24. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  25. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  26. cernitur in luce et claro candore, necessest
  27. consimili causa tactum visumque moveri.
  28. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  29. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  30. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  31. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  32. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  33. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  34. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  35. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  36. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  37. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  38. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  39. efficit ut videamus et internoscere curat;
  40. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  41. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  42. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  43. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  44. propterea fit uti videamus quam procul absit
  45. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  46. et nostros oculos perterget longior aura,
  47. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  48. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  49. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  50. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  51. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  52. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  53. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  54. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  55. particulam venti sentire et frigoris eius,
  56. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  57. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  58. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  59. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  60. tangimus extremum saxi summumque colorem
  61. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  62. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  63. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  64. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  65. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  66. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  67. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  68. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  69. primus enim citra postes tum cernitur ,
  70. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  71. post extraria lux oculos perterget et
  72. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  73. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  74. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  75. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  76. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  77. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  78. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  79. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  80. atque alium prae se propellens volvit,
  81. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  82. distare ab speculo tantum semota videtur.
  83. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  84. ---
  85. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  86. binis quoniam res confit utraque.
  87. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  88. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  89. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  90. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  91. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  92. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  93. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  94. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  95. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  96. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  97. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  98. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  99. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  100. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  101. omnia per flexos aditus educta licebit
  102. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  103. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  104. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  105. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  106. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  107. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  108. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  109. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  110. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  111. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  112. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  113. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  114. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  115. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  116. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  117. omnia quandoquidem cogit natura referri
  118. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  119. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  120. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  121. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  122. per purum simulacra feruntur
  123. et feriunt oculos turbantia composituras.
  124. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  125. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  126. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  127. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  128. arquati, quia luroris de corpore eorum
  129. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  130. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  131. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  132. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  133. propterea quia, cum propior caliginis
  134. ater init oculos prior et possedit apertos,
  135. insequitur candens confestim lucidus ,
  136. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  137. illius; nam multis partibus hic est
  138. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  139. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  140. atque pate fecit, quas ante obsederat
  141. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  142. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  143. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  144. propterea quia posterior caliginis
  145. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  146. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  147. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  148. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  149. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  150. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  151. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  152. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  153. per multum quia dum simulacra feruntur,
  154. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  155. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  156. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  157. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  158. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  159. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  160. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  161. si credis privatum lumine posse
  162. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  163. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  164. id quod nos umbram perhibere .
  165. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  166. lumine privatur solis qua cumque meantes
  167. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  168. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  169. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  170. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  171. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  172. propterea facile et spoliatur lumine terra
  173. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  174. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  175. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  176. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  177. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  178. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  179. hoc animi demum ratio discernere debet,
  180. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  181. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  182. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  183. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  184. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  185. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  186. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  187. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  188. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  189. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  190. solque pari ratione manere et luna videtur
  191. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  192. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  193. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  194. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  195. atria versari et circum cursare columnae
  196. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  197. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  198. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  199. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  200. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  201. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  202. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  203. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  204. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  205. inter eos solemque iacent immania ponti
  206. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  207. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  208. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  209. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  210. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  211. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  212. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  213. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  214. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  215. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  216. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  217. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  218. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  219. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  220. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  221. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  222. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  223. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  224. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  225. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  226. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  227. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  228. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  229. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  230. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  231. at maris ignaris in portu clauda videntur
  232. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  233. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  234. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  235. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  236. omnia converti sursumque supina reverti
  237. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  238. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  239. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  240. labier adversum nimbos atque ire superne
  241. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  242. At si forte oculo manus uni subdita supter
  243. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  244. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  245. bina lucernarum florentia lumina flammis
  246. binaque per totas aedis geminare supellex
  247. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  248. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  249. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  250. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  251. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  252. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  253. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  254. mutare et campos pedibus transire videmur,
  255. et sonitus audire, severa silentia noctis
  256. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  257. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  258. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  259. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  260. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  261. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  262. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  263. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  264. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  265. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  266. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  267. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  268. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  269. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  270. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  271. notitiam veri quae res falsique crearit
  272. et dubium certo quae res differre probarit.
  273. invenies primis ab sensibus esse creatam
  274. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  275. nam maiore fide debet reperirier illud,
  276. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  277. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  278. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  279. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  280. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  281. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  282. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  283. an confutabunt nares oculive revincent?
  284. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  285. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  286. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  287. et seorsum varios rerum sentire colores
  288. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  289. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  290. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  291. non possint alios alii convincere sensus.
  292. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  293. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  294. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  295. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  296. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  297. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  298. reddere mendose causas utriusque figurae,
  299. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  300. et violare fidem primam et convellere tota
  301. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  302. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  303. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  304. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  305. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  306. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  307. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  308. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  309. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  310. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  311. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  312. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  313. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  314. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  315. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  316. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  317. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  318. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  319. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  320. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  321. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  322. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  323. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  324. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  325. quippe per angustum turba maiore coorta
  326. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  327. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  328. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  329. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  330. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  331. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  332. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  333. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  334. praesertim si cum summost clamore profusus.
  335. ergo corpoream vocem constare necessest,
  336. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  337. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  338. principiorum et item levor levore creatur;
  339. nec simili penetrant auris primordia forma,
  340. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  341. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  342. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  343. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  344. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  345. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  346. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  347. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  348. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  349. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  350. plane exaudiri discernique articulatim;
  351. servat enim formaturam servatque figuram.
  352. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  353. per multum confundi verba necessest
  354. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  355. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  356. internoscere, verborum sententia quae sit;
  357. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  358. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  359. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  360. in multas igitur voces vox una repente
  361. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  362. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  363. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  364. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  365. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  366. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  367. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  368. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  369. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  370. palantis comites com montis inter opacos
  371. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  372. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  373. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  374. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  375. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  376. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  377. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  378. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  379. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  380. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  381. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  382. pinea semiferi capitis velamina quassans
  383. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  384. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  385. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  386. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  387. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  388. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  389. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  390. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  391. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  392. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  393. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  394. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  395. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  396. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  397. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  398. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  399. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  400. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  401. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  402. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  403. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  404. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  405. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  406. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  407. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum
  408. vox optunditur atque auris confusa penetrat
  409. et sonitum potius quam verba audire videmur.
  410. Hoc, qui sentimus sucum, lingua atque palatum
  411. plusculum habent in se rationis, plus operai.
  412. principio sucum sentimus in ore, cibum cum
  413. mandendo exprimimus, ceu plenam spongiam aquai
  414. siquis forte manu premere ac siccare .
  415. inde quod exprimimus per caulas omne palati
  416. diditur et rarae per flexa foramina linguae,
  417. hoc ubi levia sunt manantis corpora suci,
  418. suaviter attingunt et suaviter omnia tractant
  419. umida linguai circum sudantia templa;
  420. at contra pungunt sensum lacerantque coorta,
  421. quanto quaeque magis sunt asperitate repleta.
  422. deinde voluptas est e suco fine palati;
  423. cum vero deorsum per fauces praecipitavit,
  424. nulla voluptas est, dum diditur omnis in artus;
  425. nec refert quicquam quo victu corpus alatur,
  426. dum modo quod capias concoctum didere possis
  427. artubus et stomachi tumidum servare tenorem.
  428. Nunc aliis alius qui sit cibus ut videamus,
  429. expediam, quareve, aliis quod triste et amarumst,
  430. hoc tamen esse aliis possit perdulce videri,
  431. tantaque in his rebus distantia differitasque est,
  432. ut quod aliis cibus est aliis fuat acre venenum;
  433. est itaque ut serpens, hominis quae tacta salivis
  434. disperit ac sese mandendo conficit ipsa.
  435. praeterea nobis veratrum est acre venenum,
  436. at capris adipes et cocturnicibus auget.
  437. id quibus ut fiat rebus cognoscere possis,
  438. principio meminisse decet quae diximus ante,
  439. semina multimodis in rebus mixta teneri.
  440. porro omnes quae cumque cibum capiunt animantes,
  441. ut sunt dissimiles extrinsecus et generatim
  442. extima membrorum circumcaesura ,
  443. proinde et seminibus constant variantque figura.
  444. semina cum porro distent, differre necessest
  445. intervalla viasque, foramina quae perhibemus,
  446. omnibus in membris et in ore ipsoque palato.
  447. esse minora igitur quaedam maioraque debent,
  448. esse triquetra aliis, aliis quadrata necessest,
  449. multa rutunda, modis multis multangula quaedam.
  450. namque figurarum ratio ut motusque reposcunt,
  451. proinde foraminibus debent differe figurae
  452. et variare viae proinde ac textura .
  453. hoc ubi quod suave est aliis aliis fit amarum,
  454. illi, cui suave est, levissima corpora debent
  455. contractabiliter caulas intrare palati,
  456. at contra quibus est eadem res intus acerba,
  457. aspera ni mirum penetrant hamataque fauces.
  458. nunc facile est ex his rebus cognoscere quaeque.
  459. quippe ubi cui febris bili superante coorta est
  460. aut alia ratione aliquast vis excita morbi,
  461. perturbatur ibi iam totum corpus et omnes
  462. commutantur ibi positurae principiorum;
  463. fit prius ad sensum ut quae corpora conveniebant
  464. nunc non conveniant, et cetera sint magis apta,
  465. quae penetrata queunt sensum progignere acerbum;
  466. utraque enim sunt in mellis commixta sapore;
  467. id quod iam supera tibi saepe ostendimus ante.
  468. Nunc age, quo pacto naris adiectus odoris
  469. tangat agam. primum res multas esse necessest
  470. unde fluens volvat varius se fluctus odorum,
  471. et fluere et mitti volgo spargique putandumst;
  472. verum aliis alius magis est animantibus aptus,
  473. dissimilis propter formas. ideoque per auras
  474. mellis apes quamvis longe ducuntur odore,
  475. volturiique cadaveribus; tum fissa ferarum
  476. ungula quo tulerit gressum promissa canum vis
  477. ducit, et humanum longe praesentit odorem
  478. Romulidarum arcis servator, candidus anser.
  479. sic aliis alius nidor datus ad sua quemque